Giovanni Pico della Mirandola carmina 8

Testo base di riferimento: von W. Speyer, 1964 (1-10); S. Pasquazi, 1966 (11)

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023

Altre sezioni


Ad Galeotum fratrem militantem quod, ut ille sub Marte, ita ipse sub Cupidine mereat

Castra licet teneant pictis fulgentia signis

      Te procul a laribus nunc, Galeote, tuis,

Non tamen hic segnem credas me ducere vitam,

      O frater, vitae pars preciosa meae.

5

Nos quoque militiae certo sub iure tenemur,

      Sit melior quamvis sors mea sorte tua.

Tu sequeris Martem, sequor ipse Cupidinis arma,

      Aspera bella geris, mitia bella gero.

Tu petis armatos hostes validasque cohortes,

10

      Imbellis petitur nudaque nympha mihi.

Aeratas frangit fortis tibi machina portas,

      Sed mihi vel sola ianua voce patet.

Est vi cura tibi longas avertere praedas,

      Obvia fit votis sponte puella meis.

15

Tu cuneis hostes et coeco tramite fallis,

      Fallitur at nullis fraudibus illa mihi.

Pulsa tuos persoepe fugat tuba bellica somnos,

      Invitant somnos fila canora meos.

Tu dura requiescis humo, si, Pice, quiescit,

20

      Collidit nudo qui sua membra solo.

Fragrat Oronteo lectus mihi fusus amomo,

      Me tenet in tenero mollis amica sinu.

Nulla tibi rapidos pellunt umbracula soles,

      Defendit dominae me stola tensa meae.

25

Quin etiam medio cum sol desaevit Olympo,

      Cogeris intrepido bella subire pede.

Me iuvat argutum cantare sub arbore carmen,

      Cuius odoratas ventilet aura comas.

Dum gelidus Boreas, saevus dum detonat Eurus,

30

      Praecipitesque ciet nubilus Auster aquas,

Saepe opus est structas te in proelia ducere turmas

      Nec gelidos imbres nec timuisse Notum.

Ast ego si videam glomerari nubila coelo,

      Protinus ad dominae tecta recurro meae,

35

Quamque mihi denso subducunt agmine nubes

      Hanc oculis lucem reddit amica suis.

Infestis adversa petis ferus oppida flammis,

      Blanda cupidinea me face virgo petit.

Tegmine te, frater, premit aspera cassis aheno,

40

      Accingunt nostrum Bacchica serta caput.

Duratus Lambro thorax tua membra fatigat,

      Me toga Sidonio picta colore fovet.

Hasta tibi geritur dextra, mihi levis harundo:

      Haec variat chartas, vulnerat illa viros.

45

Te cruor et caedes turbant rixaeque furentes,

      Me choreae, lusus blanditiaeque iuvant.

Armatum quotiens curris galeatus in hostem,

      Tristia stant illi, tristia fata tibi.

Ast ego dilectae quotiens concurro puellae,

50

      Nil mihi nunc timeo, nil timet illa sibi.

Dente ferit nostros niveo lasciva lacertos

      Liventesque meo figit in ore notas.

Reddo vices, roseis do basia pressa labellis

      Purpureasque libet sollicitare genas.

55

Sic nos luctamur: cedit tamen illa, nec esse

      Indignum retur succubuisse mihi.

Quare maiores quamvis tua bella triumphos,

      Maxime, sint titulis, Pice, datura tuis,

Te tamen in nostris mallem versarier armis

60

      Et tibi cum cara coniuge bella geri.