Giovanni Pico della Mirandola carmina 1

Reference basis text: von W. Speyer, 1964 (1-10); S. Pasquazi, 1966 (11)

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023

Other sections


Si qua meis, ut lector erunt, errata libellis

      Offendent aures iudiciumque tuum,

Si nec in exculto nitor est aut gratia, versu,

      Nec varium multo flore virescit opus,

5

Si rude, nec dignum domini quod scrinia linquat,

      Et iactet merita laurea serta coma:

Sunt mihi quae veniam quovis sub iudice praestent,

      Vt prorsus culpa non sine laude vacem.

Vtque ego praeteream, quod nec vitalibus ulla

10

      Docta soporatis repserit umbra meis,

Nec dederit mihi Musa cavae sub vallibus Ascrae

      Cingere odorata nobile fronde caput.

Quae raucum nostrae stridorem excuset avenae,

      Inter stagnatas patria languet aquas.

15

Illa leves nugas docuit, calamoque palustri

      Vix tulit haec possent qualiacunque cani.

Quippe nec illa sacras lauros nec Bacchica novit

      Serta nec Aoniis flumina pota deis.

Vix dedit e corylo tenues umbrare capillos,

20

      Limosisque sitim pellere gurgitibus.

Quod si etiam bifidi vocali in vertice montis

      Essem laurigeras propter adultus aquas,

Si gravidum multo gestassem numine pectus

      Oreque lusisset Calliopea meo,

25

Non suffecisset coeptis mea grandibus aetas,

      Illa est censoris digna favore sui.

Pene puer quaecunque legis mea carmina lusi,

      Quando fuit nostro nullus in ore pilus.

Necdum bis denas, haec cum sint edita, messes

30

      Attigeram, tenerae debile mentis opus.

Prima papavereis repleta humoribus aetas

      Plurima inexperto noscere corde nequit.

Nec nisi corporea sit docte exercita in umbra

      Mens de Letheis excita surgit aquis.

35

Illa sub ingressu latebrosi obtunditur antri,

      Labitur unde rudi caeca iuventa pede.

Inque dies fit clara magis crescentibus annis

      Antiquae incipiens plus meminisse domus.

Et gemina attollens sese feliciter ala

40

      Exul adhuc patrias advolat illa plagas

Cognatosque polos aequaleque sydus oberrat,

      Nec mortale sua compede carcer obest.

Quin luteam effringit molem moribundaque membra

      Opprimit et propria sub ditione tenet.

45

At mihi contigerat nondum haec victoria, nondum

      Nostra gravi fuerant corda animata deo.

Sub molli primae nabam rudis amne iuventae

      Atque hisdem pariter nunc quoque versor aquis.

Adde (quod et venia dignum est) pars temporis huius

50

      Vtilior Phoebo sub graviore fuit.

Hanc studiis servire suis Sophia alta coegit,

      Iudicio cunctis anteferenda meo.

Nec nisi mens reliquis iam lassa horroribus ibat

      In campos, Erato desidiosa, tuos,

55

Cum nimis a rigidis languescens otia chartis

      Grata faticato quaereret ingenio.

At nostrae quaecunque magis valuere lucernae,

      Versarunt Stagyri nil nisi dicta senis,

Et quid Sicaniae sensit telluris alumnus,

60

      Et quid inexplicitus sensit Anaxagoras

Atque alii quoscunque tulit foecunda vetustas,

      Sive ea Graia fuit, sive Latina fuit.

Hoc studium semper nobis preciosius, idque

      Quod fuit una mihi nunc quoque cura manet.

65

Est cura abstrusas rerum cognoscere causas,

      Cum veri hoc unum sit sapientis opus.

Et modo pugnantes pacis sub foedera sectas

      Ducere, et ancipites dissolvisse dolos,

Et modo quae brevior quisquam collegit in arctum

70

      Effusa in plures explicuisse modos.

Quae fuerint tanti meditor primordia mundi,

      Quis faber, aut quaenam subdita materies.

Iapetioniades spirarit in aethera limo,

      An magis in veris Iuppiter Elysiis,

75

Machina an aeternum victura sit, anne aliquando

      Artificis nutu dissolvenda sui,

Quo pacto natura creet, quo cuncta resolvat,

      Praescripti leges ordinis unde datae,

Quodlibet ut certo de semine gignitur, utque

80

      Fit nihil ex nihilo, nil redit in nihilum.

Contemplor, quo massa rudis formetur ab actu,

      Gignendis rebus commoda materies,

Vt sit pene nihil, fieri tamen omnia possit,

      Vt sit foemineo mobilis ingenio,

85

Vt multis lassata viris, satiata nec illa

      Appetat antiquos pellere, habere novos.

Solane frigescat, pariterque calescere possit,

      An quod natura constat utraque simul.

Nunc rata fatalis perscrutor foedera coeli,

90

      Nunc, avidos fugiat num levis umbra rogos.

Horrendumne aliquod regnum tellure sub ima

      Sitne aliquis nigro sub Phlegethonte deus.

Saeviat an viridi crines impexa colubro

      Tisyphone, an latret Cerberus ante fores.

95

Detur an incisas iterum revirere cupressus

      Et liceat Stygii bis vada nare lacus.

An tristes prohibere fabas pascique polenta

      Troianum fas sit credere Panthoidem.

An summus pater ille deum convolvat eadem

100

      Sydera, qua torquet tela trisulca manu.

Quid coelum impellat, quo impulsu, quidque perennem

      Vim motus nunquam deficientis agat,

Cur Venus in medio niteat, cur aetheris udum

      Roscida possideat Cynthia vestibulum.

105

Cur varii Zephyro flores spirante resurgant,

      Vernantem et viridis velet amictus humum.

Sylvifragis Boreas flabris cur concita quasset

      Aequora, cur pluvias humidus Auster agat.

Quale sit id, cuius metitur palma fluentes

110

      Motus et stabiles irrequieta moras

Perpetuumque virens rabido terrestria morsu

      Rodit et hic nostrum nil sinit esse diu;

Et cum letifera passim omnia nube recondat,

      Non exoranda praecipitata rota.

115

Nil fore dat semper, semperve fuisse nec unquam est,

      Ante fuit semper, post quoque semper erit.

Haec et plura simul levibus non apta Camoenis

      Evigilo, hoc noster pulvere gaudet equus.

Hoc praeter quicquid, praeter spem contigit illud,

120

      Id natura mihi, non mihi cura dedit.