Giovanni Aurelio Augurelli sermonum libri 2

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


1.

Florentis quondam memores dulcisque iuventae

Lusimus, et teneris non nil permisimus annis

Sive elegis seu mox lyricis, numerisque modisque

Disparibus votum mentis mihi Musa reclusit.

5

Et poteram et certe nunc tandem, Franche, quiessem,

Ni tua me cum saepe alias, tum commoda nuper

Gratia summosset residem vel nempe vacantem

Diversis multo studiis, dum reddere grates

Ipse tibi quantum valeam contendere conor.

10

Ac neque grata magis mihi nec iocundior ulla

Res fuerit, quam si videar te digna locutus

Et gravibus tantas pertingere vocibus aures.

Sed quis erit modus? Aut ubi nam consistere primum

Mens queat? An quo iam soliti decurrere campo

15

Pertritoque pedem et vulgato calle feremus?

Anne illud potius quod amat maturior aetas

Et tua prae se fert toto reverentia vultu,

Illud erit nobis iter, ut per devia longe

Multum errans seseque inter variabile vulgus

20

Linquentes nos et recta et vix cognita paucis

Semita perducat, quae se iis angustior offert?

Pierides, vos hunc, neque enim nescitis ut altum

Tendit iter, brevibus spaciis ostendite callem

Et date scandenti facilem per iniqua laborem.

25

Difficilis quondam fuerat nec acumine parvo

Quaestio prudentis inter variata priores,

Ecquis erat rerum propria sub imagine finis

Quaerendus nobis, an num foret usque vagandum.

Inventae huic gravior succedens altera suasit

30

Quenque sibi ut sua dictaret ferretque libido,

Et facere et servare modum finemque bonorum.

Nanque, ut constiterat semel hunc unum esse neque ultra

Tendendum at contra simul huc humana referri

Omnia, tum varie quaesitum quid foret illud

35

Quo se dirigerent homines et cuncta referrent.

Hinc aliis aliud visum diversa secutis,

Vt virtus, ut honos, ut opes, ut serva voluptas.

Haec ego dum graviter mecum pro parte virili

Exagito intereaque hominum praenosse necesse est

40

Officia, occurris tum tu mihi quantus in illis

Visus es atque etiam appares, cum publica tractas

Et privata pari virtute negocia cunque

In magnis parvisque unus videaris et idem.

Atque haec cum veluti divina mente profecta

45

Eveniant, quodcunque tibi semel ore vel alto

Pectore consilium exciderit, tum protinus illud,

Quis opus est, cepere boni sanctumque tuentur.

Hinc adeo quod saepe tibi quam plurima Summi

Iniunxere Patres quae mox effecta dedisti

50

Omnia diversi non unis partibus orbis.

Externos etiam hinc reges cum missus adires

Multaque cum faceres his grata et magna referres,

Perficis ut miro te complectantur amore,

Quem durasse velint et ad haec quoque tempora servent.

55

Hinc quoque quod magno sacrorum munere functus

Ad Venetos proceres, nulli quod contigit ante,

Septenos illhic totos impleveris annos.

Quin tuus hinc populus, moliri publica postquam

Dedisti et propius iam pastor ovilia servas,

60

Non speculatorem custodemve invidet ulli

Et te, si fas in terris, ut numen adorat.

Ipse etiam, nam parva solent adsistere magnis,

Pone sequens atque haec tranquilla mente volutans,

Quod possum, ad Musas aditus et carmina tento,

65

Vt tua me, dum fata sinunt, benefacta canentem

Audiat et praesens nec postera nesciat aetas.

Haud secus egregii vates habuere benignis

Principibus meritas grates et digna tulerunt

Praemia, nec poterant iis quicquam reddere maius

70

Quam laudem aeternumque manens in secula nomen.

 

2. ad Ioannem Antonium Scholam Franchi pontificis nepotem:
exhortatio ad virtutem

Cur, Schola, radicem perhibent virtutis amaram

Esse, sed illius mira dulcedine plenos

Latius effusa pendere ex arbore fructus?

An, cum sola queat facere et servare beatos,

5

Haec eadem voluit prae se quoque ferre labores?

An vero in culpa est animus, qui, mollis et aeger,

Expertem morbi causatur et improbus ipsam

Virtutem vitio, cogente libidine, miscet?

Nanque capescenda nihil in virtute laboris

10

Vsquam erit, ardenti tibi si generosa voluntas

Affuerit, quae dura valet mollescere, nedum

Suavia complecti studioso pectore possit.

Principiis si forte tibi gravis illa videtur,

Haud ita credideris vere, sed sensibus intus

15

Corruptis aliam tunc apparere, nec illa

Indutam specie, qua debuit esse, videri.

Ac veluti affectis, quanquam sint dulcia gustu

Apposita, ingratus sensus deludit amaror,

Sic quibus ulcus inest animo, quod dira cupido

20

Fecerit, ii nequeunt oppressae mentis acumen

Exerere, ut norint quantum disiuncta labore

Aeternum socia coeat virtute voluptas.

Tu genus hoc hominum, mala ne contagia serpant,

Evitato prius quam duci robore firmo

25

Incipias et adhuc tenerae sunt pectore vires.

Nanque exempla tibi ne sint aliunde petita,

Ipse domi quae imiteris habes, seu ducere vitam

Doctrinae iuvat in studiis, seu rebus agendis

Exercere velis famamque extendere factis.

30

Hinc avus, hinc praesto sit avunculus et tibi calcar

Currenti adiiciant: ille ut suspendat in altum

Egregie mentem nosti, siquando per ignes

Accensam aethereos coelesti lumine replet;

Hic vero ut latis humeris ingentia rerum

35

Pondera sustineat, quotiens est iussus obire

Munera, quae nulli melius mandaverit unquam

Pontificis Summi maiestas, nec quibus alter

Assuetus plura diverso gesserit orbe.

Hi tibi ductores igitur sub lumine tanto

40

Praecipuum callem ostentent, quo pergere tutus

Arboris ad summum atque, acri radice relicta,

Virtutis valeas dulcis contingere fructus!

 

3. ad Nicolaum Franchum:
ut post multos labores quieti tandem se dedat, hortatio

Est operae pretium, cum primum e littore funem

Solverit et sese dederit moderator in altum,

Vt minimo quocunque etiam in discrimine curae

Omnia sint illi, salvum si seque suosque

5

Esse velit valida cum tempestate feretur.

Sic cui contigerint rerum moderamina, nullo

Nanque minore quidem in fluctu iactabitur, omnem

Vim teneat simul et rationem, Franche, necesse est,

Qua consurgentis valeat superare procellas.

10

Hinc solitos reges nosti conquirere toto

Ex numero egregios virtute et moribus aptos,

Qui sibi consiliis praesto prudentibus adsint.

Quid maris in tanto grandi sub pondere pressam

Naviculam Summi Patris exercere putandum? Et

15

Quam vario curarum illum sub fasce teneri

Cum tu, quem cymbae tua te prudentia fecit

Huius ut interdum posses tractare rudentes,

Et vastum extento pelagus decurrere linteo,

Tot nunc substineas et tanta negocia, quorum

20

Maius onus super inducis quam ferre tuis est

Par humeris, qui multa diu tam magna tulerunt?

Nec subit interea quam vanum e marmore littus

Spectare, ut tuto valeas te condere portu,

Ni semel incipias illhuc torquere carinam.

25

Quod si forte roges ubinam locus ille quietis:

"Montibus his" possim tibi respondere tuismet

Innixus verbis, et re quoque, nanque salubri

Temperie coeli praestant, ut qui pote nunc te

Tam cito reddiderint sanum recteque valentem.

30

Suppetit hic etiam cunctarum copia rerum.

Est et amoenus ager secessibus undique septus,

Mens ubi turbarum cumulum deponere possit.

Non tamen hic, quanvis tot rerum est praeditus usu,

Excutiet solitas aegro de pectore curas

35

Est animus nisi compositus, qui se quoque dignum

Ipse loco faciat, qui clavum dirigat, et qui

Haec subeat sospes plenis semel hostia velis.

 

4. Triphoni Chabrielo patricio veneto,
quicum ea ridet, quae vulgus admiratur

Hic tuus huc aditus fuerat mihi carior auro,

Care Triphon, abitus vero est insuavis, et ipsa

Non aloe nec felle minus inamabilis, ut qui

A nobis tacitus discesseris atque repente;

5

Nec triduum totum, ut soliti, conviximus una,

Forte domi utrique pluviis nivibusque retenti.

Sed quoniam sic ipse tulit casus, tibi nunc quae

Coepimus expediam sermone hoc, non sine risu,

Qui sapit interdum rebus cum spargitur apte.

10

Si quae magna vocant, et quae clamoribus explent

Grandibus, inspectes, paulo differre videbis

A minimis, et ab iis quae iam puerilibus annis

Egerunt curis levioribus atque iocosis,

Omnia cum facerent commoti sensibus aeque

15

Vt dominis, et nunc etiam impellentibus iisdem

Haec maiora gerant, sed solis non tamen iisdem,

Quippe quibus male mens accessit prava sororum

Agmen agens trepidum secum fraudum ambitionumque

Inter avaritiae sordes et taedia luxus.

20

Ac ne te multum morer aut te longius ire

Permittam, scis ipse quidem, quod ubique patescit,

Interdum quam vana fides mortalibus obstet

Optata ne pace diu fortasse fruantur.

"Nun ictum est coeuntque simul, nunc gaudia toto

25

Magna foro!" Ride. "Nunc vicimus, omnia" ride

"Prospera erunt". Sed enim non longum tempus et ipsi,

Nunc socii, mox adversis stant partibus: eia,

In fraudes iterumque iterumque in falsa recurrent

Foedera momentis brevibus, ridere nec optes?

30

Ludentis pueros modo si differre solutis

Lusibus, unanimes modo consentire viderem,

Quae leviora darent mihi tum spectacula? Vel quis

Maior abundaret labiis de pectore risus?

Iidem etiam miranda putant et maxima rerum

35

Praelia tumque duces primores esse virorum.

Ast ego sic reputans opera esse immania bella

Improbo, ni proceres melioris gratia pacis

Moverit armaritque bonos defensio iusti.

Pacis amant nam sacra boni, quibus ipsa benigne

40

Natura ingenuit mite sub pectore sensum.

Hos aut ipsa parens rebus praefecit agendis

Iustos, prudentis et fortes atque modestos,

Quorum plena bonis vita est, et plena laborum;

Aut statuit similes coelestibus, et sapientes

45

Edocuit rerum causas et praebuit illis

Aurea felicem duxisse per ocia vitam.

 

5. Alovisio Aleoto canonico Tarvisino,
quem ut rus se conferat hortatur

Ver redit, et mare nos adiens transmittit hirundo;

Tu tamen urbis adhuc, Aleote, negocia curas

Nec venit in mentem Pansacci gratia collis,

Vt se vere novo passim pulcherrima profert,

5

Quo te multiplici gestit conscendere cultu.

Vrbe tibi atque tuis et amicis plurima tractas,

Posthabeas tua amicorum velut omnia rebus,

Grande quidem munus, quod te vulgo excipit unum,

Et te, dum terris agitas, coelestibus addit.

10

Rure alis et refoves valido cum corpore mentem,

Apta quies facilisque labos cum temperet illis.

Cuncta hic laeta die, sunt grata hic omnia nocte,

Cum defessa levi requierint membra labore.

Parva cavo, dum saevit hyems, formica sub arcto

15

Consumit, quam tota aestate paraverat, escam.

Mox eadem e latebris, terras cum Sirius urit,

Exilit et densum sub divo mobilis agmen

Explicat atque suum properat sibi quaeque laborem

Sedula persistensque operi. Sic forte sub iisdem

20

Temporibus nobis ruri vel in urbe morandum;

Sunt hominum divisa etenim sua tempora vitae,

Si non haec eadem pravus praeverteret usus.

 

6. ad risum iterum Castrum,
quicum altero sermone humanas curas riserat, invitat

Castre, iterum tecum, nam tu nec temnere nostros

Iam pridem et tales consuesti quaerere risus,

Tecum aveo rursus non nil ridere, quod ultro

Sese offert dignum nostro propriumque cachinno;

5

Hic igitur, siquando tibi mens ipsa iocosis

Apta fuit rebus, siquando admittier intra

Ridiculos voluisti, alios dum tangere risu

Posses, hic facilem da te mihi sic, ut te ipse

Dum rides, turba venias derisus ab omni.

10

Quae bona sunt, quae non, vulgus nescire fatetur,

Interdum quotiens illi non ulla libido,

Quod raro est, menti tenebras offuderit altas;

Interdum vero semet miratur in illis

Noscendis nec se melius discrimina habere

15

Horum aliquem credit, quorum praecepta sub alta

Pulpita densum humeris et hianti percipit ore.

Quale videbamus nuper, dum sancta frequentant

Munera quis altum struerent pietatis acervum,

Mane frequens mixtumque viris tenerisque puellis

20

Et senibus puerisque, quibus fuit anxia cura

Ante locum capere mediis quem sorte sub umbris

Optassent, vel iam prima sub nocte parassent,

Vt prope stipati arrectique propinquius aurem

Hinc percepta domum senis almi dicta referrent!

25

Hunc ergo et similes populus cum audiverit apte,

Facturum ne putas aliquid quod iusserit horum

Vnus, sit quanvis vere sapientior illo

Qui quondam e terris sublimis ad aethera raptus

Proximius superos et coelum vidit apertum?

30

Haud quaquam id credas, nam cum discessit, ibidem

Praecepta et leges iussas moresque relinquit

Protinus, et retro sua per vestigia fertur.

Aut etenim vanos iterum perquirit honores,

Aut ipsum aggreditur rursus male sana voluptas,

35

Aut si sordidior paulo est, quod saepius illi

Contingit, durae per mille pericula mortis

Currit ad immodicos quaestus parvumque lucellum.

Singula ne memorem, tot ducitur improbus inde,

Perdita quot miseris turbantur pectora curis.

40

Nimirum prorsus aliud sentitque probatque

Esse bonum, quam quod totiens audiverit et quod

Extollunt meritis in coelum laudibus omnes

Dogmata qui veris sanctissima vocibus ornant.

Ducit enim imprimis venerandum quod sua cuique

45

Suadet inops animo molli dictatque cupido.

Nec magis exoptat aliud quam quo caret et quo

Indiget, id finem solum putat esse bonorum.

Hinc aliquos videas (quis non haec riserit?) ire

Praecipites tanquam catulis mordacibus actos;

50

Inde alios contra, tardae testudinis aegro

More modoque, gradu metitos omnia certo

Pergere et emensos numero comprendere gressus.

Hos inter, medios quosdam, quos sic modo lentos

Nunc sic praeproperos momento temporis uno

55

Invenias, sic se diversos prorsus agentes,

Pene ut dissimiles, nec eosdem dixeris esse.

Nec sese in pluris species praebere videndum

Id reputes animal, solitum quod quenque referre

Quem subter dederit dorso attigeritve colorem,

60

Quam varie cupiunt illi quae non cupienda.

Quid? Quos exagitat tristis metus et sibi semper

Conscia mens quanto spargi pallore videntur!

Vt non illa quidem tantum livere putarim

Quae simulacra modis referunt pallentia miris

65

Nocte intempesta fieri mortalibus aegris

Obvia, quos lemures et larvas dicere et horcos

Humano placuit vano miseroque timori.

Non ne tibi effusi penitus de pectore risus

Proveniunt cum saepe leves obrepere causas

70

Mox animo cernas quorundam, qui sibi regum

De nihilo vel opes, regna et sublimia fingunt,

Atque ideo elati supra quam dicere promptum

Incedunt fatuaeque solent gestire per omnes

Laetitiae numeros, ut inani concita flatu

75

Concepto interius fertur pila quae iuvenili

Impulsu plateas et compita saltibus implet?

Quo me, quo rapitis tristes, quos usque dolori

Haerentes semper vilis querimonia turpat?

Quantos saepe mihi risus movisse putatis

80

Post fractas voces turpisque ex ore querelas,

Hos etiam vestros nigra caligine vultus

Inspersos? Minima de re fortassis, ea vel

Maxima quae vobis veniat licet, attamen illi

In promptu non est succurrere, vel sibi nullam

85

Admittit, qua possit, opem, defecta levari.

Quid, non audistis sapientem dicere nunquam

Tale in se cadere? Scio vos haec saepius et nil

Ex illis vobis fieri. Quare mihi risus

Duplicat hic merito. Tu dulcis promptius ergo,

90

Castre, mihi arride! Multumque insana putato

Haec opera et quicquid vulgus sapit effuge sanus,

Neu nimium quicquam cupias metuasve, nec ipsa

Gaudia secteris nimis et super omnia tristis

Amoveas curas, quae, quanvis caetera possint

95

In sapiente ullo nequeunt consistere pacto.

Nec tu materiam ridendi praebueris te,

Qui solitus reliquos salibus conspargere honestis.

His ego te affari et tecum quoque ludere amice

Nunc volui, et multis aliis ridere parabam

100

Sed novus et vere risus praevertit, ut ipse

Vix me contineam quin summa in gaudia ducar

Laetitiamque feram prae me fortasse severis

Et gravibus nimiam. Sed quis laetarier ullum

Tam veris solidisque bonis permittere nolit?

105

Ne vero lateant te quae mihi prospera nuper

Contigerint valeamque meis componere rebus

Participem, rursus pauca haec te in verba morabor.

Novisti quem sors mihi amicum praestitit, uno

Hoc forsan felix, cum sit contraria saepe

110

In reliquis et nos variis iactarit iniquis.

Hunc igitur modo, dum magnis de rebus ad urbem

Itque reditque etiam in Venetos, formidine multa

Plena valitudo invasit, qua pluribus ille

Nocte die graviter vexatus, vincere tandem

115

Vim saevam morbi valuit, diis gratia, nuncque

Vt solet aggreditur iam grandia munera summis

Viribus et Summo varium atque fidele ministrat

Pontifici officium, quod non tractaverit alter

E re christicolis melius. Nam, praeter honestam

120

Et multam quae illi manet experientia rerum

Ingeniumque potens, nihil huic sine numine divum

Arbitreris agi, tantum virtutibus aequam

Ipse adhibet mentem, tantum ludibria vulgi,

Relligione patrum servata puriter, odit.

125

Quin et ad hunc ipsum risum quandoque vocari

Iure queat, tales nobis qui condere lusus

Praestitit atque alios graviores, quos puto, ut ille

Adveniet, dabit unde alios superaddere possim.

Hunc ut mi incolumem servent et tu quoque mecum

130

Orato superos, neque enim concedere quicquam

Nunc illos cupio nobis et reddere maius.

Nec minus interea mecum tamen aspera saevae,

Quam dicunt regnare, feras conamina divae;

Et quotiens sese contra dabit, obvius illi

135

Fortunam supera virtute et fortibus ausis.

 

7. ad Iohannem Antonium Scholam:
cum eidem varia amorum genera declaraverit,
ad id, quod praestantissimum est, adhortatio

"Quo feror? Vnde abii? Quae malesana cupido

Immutat miserum? Cur non eadem mihi cordi

Quae nimis atque diu tantum modo grata fuerunt?

Cur quod displicuit dudum, nunc omnibus oro

5

Suppliciis superos ut idem concedere nobis

Dignentur, votisque omnes veneratus ad aras

Procumbo et solum hoc duro cum corde volutans

Imprecor ut votis cedant contraria vota?

Ah fatuum sperare diu mortalibus ullum

10

Incolume! Ah quid misero mihi tale timerem,

Cui promissa fides et tot servata per annos

Tam cito fortunae fuerit resoluta veneno

Concideritque brevis momento protinus horae?"

Haec ego praeteriens, Antoni, verba querentem

15

Audivi iuvenem, memori quae mente notavi,

Et mecum illius sortem miseratus iniquam

Accessi et propius, quod erat mihi forte sodalis,

Percunctor tanti quae nam sit causa doloris.

Ille autem neque ad haec mihi respondere neque ullas

20

Tum consolantis voces demittere ad aures,

Immodicam sed vim lachrymarum effundere, meque

Inspicere, amplectique amens, donec prece victus

Tandem, vix posito fletu, sic hiscere coepit:

"Heu, duram alterius sortem ne quaere doceri,

25

Vllo quae nunquam valeat mollescere pacto

Et nihil infidum credas magis esse neque atrox,

Quam muliebris amans animus, si forte parumper

Intentumque prius solidumque remittat amorem".

Haec tantum; et rursus lachrymis complexus obortis

30

Discedens ultro miserantem me ille reliquit.

Quo nunc attonitus facto, vix credere possum

Vllam adeo ingratae mentis, quae fallere tantum

Nedum permittat, sed dedignetur amantem.

Ecquis tam patiens, nanque omnia scimus, amavit

35

Tamve diu tantos potuit perferre labores?

Quis coluit dominam numeris potioribus et quis,

Pressius ut dicam, plura illo dixit in usum,

Aut fecit cuiquam? Sed enim sic cuncta vicissim

Orbe rotant et praecipue vertuntur amores.

40

Quare quo tenera est aetas magis haec tua, tanto

Est mihi par super his te per nonnulla morari,

Quae tibi nunc prosint et forte salubrius olim

Adsint, cum veniet eadem maturior annis.

Principio mollem quandam mortalibus aegris

45

Natura indulsit curam, quod amare vocatur,

Adiecitque acri permixtos dulcibus ignes

Illecebris, varium ne non foret illud idemque

Inter se adversis pugnaret partibus iisdem.

Inde fit ut qui amant secum ipsi saepe volentes

50

Dissideant, et mox diversa prioribus optent.

Nec pene invenias quenquam multumque diuque

Dilexisse, licet fuerit dilectus et ipse,

Qui non incassum, tandem frustratus amarit.

Ipsa quoque in pluris partes diducta cupido

55

Permulto sese varioque auctore tuetur.

Nanque adeo quosdam turpis iuvat una libido,

Vt nihil hac reputent homini magis esse petendum,

De quis turpe loqui tam est nobis, quam facere illis

Obscoenum, quos et consulto praetereamus,

60

Ne quibus incipiat maculis sordescere sermo.

Sunt et quos genialis habet fertque impetus idem

Imprimis, sed eos ratio comitatur et ultra

Quam fas est non ire sinit, licet ii quoque saepe

Declinent iter expositum et per devia tandem

65

Praecipites latum in barathrum quandoque ferantur.

Quorum ideo varios numero comprendere mores

Haud facile, his aliud quoniam persuadet amando

Nunc animus, nunc mens aliud, quae victa subinde

Succumbit laxasque illi permittit habenas.

70

Pars vero, quae nunc tamen est rarissima, solam

Miratur speciem, siquam natura crearit

Eximiam ac nostro visendam ostenderit orbi.

Quos spectatores formarum dicere nemo

Abnuat egregios, et eosdem nolit amantes

75

Laudibus aeternum dignos praestantibus esse.

Hinc aliquis miro ingenio seu condere versus

Praestans, seu vitam concinnus moribus omnem

Ducere, seu modulo virtutis qualibet uti

Aptus, in haec quotiens descedit ludicra, nedum

80

Horum ullam amittit, verum meliora quothoris

Illa, favore novo adiutus, potioraque reddit.

Nec minus hinc valido praecinctus robore pectus

Ipse etiam interdum vires sibi sumit amator.

Quae quoniam in multis te iam legisse putamus,

85

Nunc ne priscorum per trita exempla moratus

Detineam, quae plura patent quaerentibus, audi

Quae tuus hic nuper reverendus avunculus usque

Orbis ad extremum terrarum, rettulit illhic

Vidisse, egregiam dum operam navaret honeste

90

Pontifici Xisto, quam nunc et pluribus annis,

Alterius Summi Patris ut pia iussa facessat,

In Venetis bene cultus agit et gratus utrinque.

Hic ergo, ut quandoque solet cum seria ponit,

Comiter hoc nobis narrare occoepit amantis

95

Mirandum facinus, cui, dum se iactat amicae

Omnia facturum quae iusserit, illa repente

Iusserat ut caeso ternum caput hoste referret.

Hunc itaque ex illo confisum aiebat amoris

Viribus ivisse et medio certamine quenque

100

Praevalidum fortemque lacessere protinus ausum

Tris leto iuvenes valido mox ense dedisse

Ternaque, spectaculum horrendum, madida ora recenti

Sanguine adhuc turpique simul squallore pudicos

Ante pedes uno religata in fasce tulisse.

105

Haec ille. Atqui nil aliud movisse videtur

Fortiter ut faceret adeo studiosus amator,

Quam dominae species et quae persederat illi

Semper et ante oculos obversabatur imago.

Quod si unquam talis te forte affectus habebit,

110

Nam petit ingenio praestantem et moribus, hic tu

Virtutem imprimis omni venerabere cultu,

Divinae specimen dehinc contemplabere formae,

Siqua erit e superis ad nos delapsa venustis,

Quae tibi perpetuo succensum lumine pectus

115

Excitet et vitiis alienum vendicet una.

 

8. Ioanni Aragonio hispaniarum principi
nomine Nicolai Franchi pontificis Tarvisini

Princeps Hesperiae, genus alto a sanguine regum,

Quod placuere tibi parvi praeludia vatis

Prima tui, hoc summas agimus pro munere grates;

Nam neque grata magis nobis nec dignior ulla

5

Res unquam fuerit, quam quae tibi grata vicissim

Esse potest eademque legi tibi digna videtur.

Hinc iterum accendit tua me percepta voluptas

Vinclaque, quae laetum quondam iunxere beatis

Officiis, cogunt sanctos ut fontibus haustus

10

Aoniis ausim longo tentare recessu.

Et iam divini laticis commota favore

Pandere, quae dudum secum mens augurat, ardet.

Multa tuae prae se nititur ferre benignam

Fortunae speciem, seu quis praegrandia regni

15

Commoda, quae nullis cedunt felicibus oris,

Secum animo volvat, seu te fore regibus unum

Haeredem tantis, quo spes et cura parentum

Versa omnis staret, seu iam perpendat amorem

Immensum populorum et amicae debita gentis

20

Praemia, quae passim grata tibi mente feruntur.

Quae licet egregio et constanti cuncta tenore

Proveniant et te mortali demere coetu

Sola queant nulloque egeant aliunde potenti

Auxilio, tamen his non inferiore putandum est

25

Esse loco sacra quod praeditus indole celsos

Iam prope regali referas virtute parentes,

Quis neque vi belli quisquam nec munere pacis

Antetulit gressus unquam sanctaque verendum

Relligione magis Numen colit atque salubri

30

Coelicolas omnis veneratur lege beatos.

Vnde valent facili mortales noscere sensu

Illis imperium deberi grandius, ex quo

Non homines quisque melius nec Numina servat.

Ergo age et accessus huius quoque, maxime princeps,

35

Macte tua virtute, simul virtute tuorum

Te dignum praesta haeredem, nam maxima culti

Pars tibi debetur quondam quae pareat orbis.

 

9. imminentium temporum querela

Qui motus animorum aut quae haec conamina? Quorsum

Vndeve praecipitat tantus furor omnia late

Horrendum in facinus misceri et ducere secum

Exiguo in spacio permixtum ignobile vulgus

5

Principibus rerum quibus est permissa potestas?

Ipse ego, qui risu condire et spargere cuncta

Iam soleo, nunc a lachrymis vix tempero, nanque

Maiore haud unquam vexata turbine verti

Res hominum sensit quae proxima prodiit aetas.

10

Non ne vides ut nos subito circunvenit atra

Tempestas, ferit ex alto nam comminus atrox

Ira deum dirusque furit manifestius ignis

Et fatalis ovans cervicibus imminet ensis?

Heu male quam miseris fuerit mortalibus actum,

15

Iam quibus innumerae mortes et bella parantur,

Non habitura modum prius ac miseranda animantium

Ingenti de clade manus vix parva supersit!

Heus quos, infelix genus, inclinamus ad annos!

Sed quid inexpletae voces lamentaque tanta

20

Profuerint, si fata iubent et sydera monstrant

Exitium infandum et nulli exuperabile monstrum,

Sive inferna virum coetus Bellona fatiget,

Horrenda Eumenidum soror et Discordia vexet,

Vel pater ipse acuat bellorum in praelia Mavors?

25

Vt varia et solitae prorsus sententia dispar

Insedit nobis, quos servata per annos

Alma quies dulci dudum sub pace fovebat!

In manibus ferrum, nemo non praelia iam nunc

Exercet meditans secum, nec respicit atram

30

Post cladem, quae dira fames, quae dura pestis,

Et quae praecipiti sequitur violentia passu.

Non ita praeteritis vitam produximus annis,

Haec aberant et tanta diu clementia coeli

Praefuerat rebus, terris ut cuncta vigerent:

35

Quin artes crevere bonae, nec defuit ulli

Quo quantum vellet posset perdiscere tantum.

Hic placidis morum tot cultus urbibus extant

Et tanta agricolis agris cultura colendis;

Hinc illa accessit librum numerosa facultas

40

Et miranda viris rerum solertia venit.

Post haec quin etiam quaedam rediere minora,

Sed grata et multis hominum oblectantia mentes,

Vt quae marmoribus vivos imitantia vultus

Aere vel, aut liquido simulant quae cuncta colore,

45

Quaeve sonis mire mulcent et cantibus aures,

Et quae perpetuis renovant ornatibus urbes,

Artificumque manus variae quae molliter addunt

Aut ebori argentove decus, quin multus in auro

Iam labor, ut sese multo pretiosius extet,

50

Et nova nativis superaddita gratia gemmis.

Scilicet illa potens aetas iam prisca redire

Coeperat, astrorum volvendis cursibus acta;

Nunc eadem retro citius sublapsa refertur

Quam nova tantarum rerum primordia poscant.

55

Implacidum sydus nobis hoc vulnus inurit:

Sed si causa manet coelo, non illa subire

Vim fati subigit quenquam, nec diva voluntas

Servili nisi sponte iugo dat libera colla.

Nos igitur quaecunque parent, quaecunque minentur

60

Sydera, prudentes non evitare nequimus.

Sunt ea, ni fallor, quae impendent, dira nec ulli

Non gravia et variis non inconnexa periclis,

Sed vitanda tamen, possunt ea quippe minora

Reddi, si contra divinitus addita nobis

65

Mens erit et fato rerum prudentia maior.

 

10. ad Andream Trivisanum pontificem Feltriensem:
commendatio edendorum sermonum

Alterius quisquis natos sibi stirpis adoptat

Hos amat utque suos prudens alit, et tamen intra

Innatum propriae sobolis praeservat amorem.

At qui foecunda prolem de coniuge sumit,

5

Omnibus hanc miro praefert conamine rebus

Atque adeo interdum potiorem se putat ipso,

Negligat ut variae vitare pericula sortis.

Sic ego sermones tanquam mihi pignora mente

Eductos alitosque pari virtute paravi,

10

Pro quibus ut iam quid valeat fortuna necesse est

Experiar subeamque parens cum foetibus una

Iudicia exemplo mihi formidata vetusto.

Nanque ut difficili gliscit sub matre puella

Spectari iuvenum turmis incauta pavensque,

15

Sic nostri, haud iusta cauti formidine forsan,

Evolvi docto cupiunt lectore libelli.

Atqui alui hos intra sedati limina tecti

Et compsi monuique palam ne forte venirent

Incompti aut maculis contacti prorsus ab ullis.

20

Propterea aestatem iam nonam visere pergunt,

Ex quo non facili parvoque labore paratos

Admoneo assistens prope sedulus, et gravi hortor

Ne sibi tam placeant, quin recti iudicis ante

Explorent aures, quales qui Pallados arte,

25

Vt tu, vaniloquis purgatas sordibus explent.

Edendos tamen esse putant, cum tempore iusto

Perpessi fuerint moram limaeque laborem.

Quare age, iam bene diis pulchreque iuvantibus oram

Solvimus et parvae tendentes lintea cymbae

30

Ingredimur vastum zephyris spirantibus aequor.

Quod siqua in scopulos vel si vada caeca phaselus

Parvulus inciderit, nam passim multa vaganti

Offenduntur, opem tu protinus optime ferto,

Ingenuique bonique et docti fungere more.

35

Tecum aderunt etiam multi mihi forsitan, ut qui

Naturae eximiae doctrinam adiungere curant,

Iam docti atque boni venerandum nomen adepti.

Vnde rati quotiens nostrae spiraverit aura,

Illa graves totiens felix vitaverit aestus.

40

Haec tibi, frondosa cessans sub rupe, canebam

Montelli nympharum avido gaudentis amore,

Postquam Naiadum decus huc Bellona recessit

Subriguitque, Silim fugiens e fontibus amnem

Occultis, quibus hic longis ambagibus errat

45

Subter humum atque iterum sub lucem limpidus exit.

Nanque ferunt illam, simul ac est versa deorum

Nutibus in collem pro virginitate virentem,

Innumerum circa numerum venisse dearum.

Floribus huc redimita caput sertisque Napaea,

50

Glandifera Dryas huc incingens tempora quercu,

Et summo residens in vertice montis Oreas,

Nais item propter labentem proxima lympham,

Vna omnes vertere gradum, quibus addita venit

Fontibus atque antris gaudens et montibus Echo.

55

Sed nulla potiore agitant in parte faventes,

Quam qua frugiferis Marcelli in collibus errant

Observantque loci dominum, qui plurima cultu

Contulerit speciosa suo nec prodita tantum

Sponte pia telluris iners adamaverit, et quo

60

Iam Nymphis digno Nymphae sunt praeside dignae.

 

11. Alberto Vonico, Tarvisino equiti
et iureconsulto: χρυσοποιία

Vt noris quae forte mihi, Vonice, videnda

Contigerint, positis rebus paulisper agendis,

Audi quae poterunt forsan tibi vana videri,

Si reputes, sed vera tamen nec somnia credas,

5

Vt sapiens qui multa vides, velamine moto

Quod circumpositum sic caligantibus obstat

Saepe oculis ut vix paulum discernere possint

Discrimen rerum obscurum. Sed pergite, Musae,

Vestrum opus hoc, paucis hominum nunc visa canamus.

10

Transieram medium sub iter iam mille feroci

Ipse animo horrendis perpessus monstra periclis,

Cum me difficilis ceperunt taedia vitae.

Et iam terga locis vertebam fessus iniquis,

Numina ni tanti movissent sancta labores.

15

Nam quis tot vastas potuisset repere rupes

Vi sine coelesti, silvasque et lustra ferarum

Fluminaque abscissas inter currentia valles

Transisset vita incolumi tutusque malorum?

Sed fesso auxilium Deum attulit, et mihi certus

20

Continuo illuxit puro sub lumine callis,

Cum prius offerent sese quocunque tenebrae.

Principio avulsum magno de corpore saxum

Et contra arrectum praerupta mole subibam,

Qua tenuis tantum venienti rima patescit,

25

Et qua nec radios proferet nec lumina Phoebus.

Errabam in caecis tenebris et nocte profunda,

Donec, saepe gravi passu loca tetra remensus,

Illhic, unde brevis mihi se lux obtulit, haesi.

Hic vero primum subsedi fessus et ante

30

Prospectans circumque oculos per singula volvens

Extimui retroque pedem tum forte tulissem,

Sed me ne facerem tenuit qui rupe cadebat

Exiguis humor guttis acremque levare

Ipse sitim admonuit siccis quae faucibus olim

35

Haeserat, et nusquam suasit desistere coeptis.

Sic ego, iam modica requie parvisque refectus

Haustibus, inceptum, qua callis pervius extat,

Ire iter instituens, iterum sub luce maligna,

Convallem obscuram nebulis pluviisque madentem

40

Ingredior, quaecunque pati graviora paratus.

Atque hic, lenta solo putri vestigia figens,

Vndenos quater ipse dies cum noctibus egi.

Iamque viae ad summum tandem venisse videbar,

Cum mihi se penitus oculis lux abstulit omnis.

45

Quid facerem? Vel qua tantis proferrer in umbris?

Aut quo me solita retro sine luce referrem?

Nec tibi quae interea transmissa fluenta lacusque

Evasi, refero, aut mediis quam saepe sub undis

Me me habui colloque tenus latera ipsa subegi.

50

Quae non vota deis, seu quas non mittere voces

Substinui? Quaeve ipse animo non iusta peregi?

Tum mihi visa preces inter discindier ingens

Cum tonitru nubes parumque per aethera ferri

Accelerans, et lux terris placidissima reddi.

55

Ac vallem interea iam praetergressus opacam

Exieram altos in campos lateque patentes.

Atque hic diversis maculis inspersa per omne

Corpus ovis, varioque micans tum forte colore

Quaerebat tenuem lanae candentis amictum

60

Sedula propter aquam vitreis ubi rivulus amnem

Praeterit immensum lymphis et florea circum

Arva sonans scatebris leni cum murmure fertur.

Hanc ego, perfectis votis, ut proxima vidi

Gramina carpentem nitidique ad fluminis undam

65

Siccantem vellus, fluvio quod merserat ante,

Continuo obstupui miro succensus amore

Sectari pecus egregium, quo tendere gressus

Inde videretur vel qua se verteret usquam.

Haec ita perpendens stabili dum mente voluto

70

Et recta iam tendo gradus avidusque propinquo,

Illa, solo teneris alta cervice relictis

Floribus, ibat ovans contra meque ipsa patebat.

Ac veluti novisset herum mihi protinus ultro

Blandiri et gremio sese dare et aurea saepe

75

Cornua, saepe ungues ostendere versicolorque

Motare interdum varium latus et mihi prorsus

Sola uni tantis opibus gestire colenti.

Ast ego quam poteram magno veneratus honore

Accipio hanc blandeque fovens deduco sub antrum,

80

Excisum quod forte cava de rupe patebat

Obductum viridi musco spissisque corymbis.

Deinde, thoro lectis foliis et fronde recenti

Substrato, liquidos fontes et laeta ministro

Pabula, et huic paribus studiis certare laboro.

85

Hic illa, exuviis positis, nova vellera primum

Induit et vicibus tot eas mutata resumit,

Quot trahit adverso solis splendore colores

Iris, ubi terris coelo incurvata recumbit;

Aut quot saepe levi motu variata videmus

90

Colla referre avium, quas Iuno, iungere curru

Ante alias omnes volucres dignata, superbis

Centum Argi voluit praetexere lumina pennis.

Bissenos menses ita se variantibus illis

Praeterii, cum iam niveo candore viderem

95

Omnia conspergi et laeto mihi pectus inibat

Pertentare pavor simul et pertundere cura.

Contemplabar enim quo dives vertere vellus

Coeperat et mihi non parvum rabida ora timorem

Intulerant animo, quae vix arcere cubili

100

Nostra vigil poterat custodia, sive luporum

Ingluvies erat aut rabies pellenda leonum,

Et quos invidia exagitat vesana timebam.

Sed metus ille tamen vanus neque vis mihi obesse

Amplius ulla virum poterat, non ulla ferarum.

105

Vescebatur ovis passim florentibus herbis

Apricos vaga per campos, ubi nulla perennes

Vrit hiems glacie segetes aut solibus aestas,

Temperies illis tanta est et gratia coeli.

At grato quondam victu mihi mitia poma

110

Prebebat ramis foeta incurvantibus arbos

Semper, et irrigui complebant pocula fontes.

Alter et interea circum se volverat annus

Instabatque dies promissi muneris, ut iam

Sperarem reditum longo post tempore laetus

115

In patriam et tanto finem prope adesse labori,

Ignarus quod erant mihi sex obeunte calore

Servandi atque etiam totidem sub frigore menses.

Nam quae marmoreo subcrescens alba colore

Iam candens ebur et nitidos superabat olores,

120

Nescio quem in croceum sensim conversa ruborem

Tendebat tyrio paulatim murice pingi.

Vt vidi, tum maius opus, tunc aurea terga,

Speravi atque operi tanto praeferre laborem

Haud ullum passus pariterque impendere tempus

125

Omne illi instituens, iterum melioribus ipse

Auspiciis tantas accingor vincere moles.

Donec, concessi perfecto temporis orbe,

Candida purpureum referebant cuncta colorem,

Et de purpureo subitus color aureus ibat.

130

Nec mora, continuo pecus ore et naribus aurum

Aurea suspirans cadit, et, grave pondus, inani

Corpore vellus adest pedibusque et cornibus aureis.

Hic ego tum graviter casu perculsus acerbo

Laetitiaque avidusque loco discedere, primum

135

Vota deis gratesque simul persolvo benignis;

Mox humeris onus imponens ad proxima tendo

Littora et in patriam rediens sic, alter Iason,

Aurea felici devexi vellera Colcho.

 

12. ad Lucium Maximum Patavinum,
esse provocatione adversum detractores:
actionum, conscientiam; scriptorum, ad posteritatem

Maxime, qui fidei plenus sic semper amicis

Idem ades ut praesens videare absentibus esse,

Eia age, ne nobis noceat mala lingua cavesne

Dum longe a docta et dulci nunc absumus urbe?

5

Ipsa mihi, memini, puero iam baccare frontem

Cingebat mater, nec verba precantia divos

Linquebat, ne quis verbis oculove noceret.

Hunc ego cum longo tenuissem tempore morem,

Orabam quoque coelestes, rumoribus ut me

10

Vesani vulgi expositum defendere possem.

Verum ubi nec prodesse mihi pia cura parentis

Visa, nec illa etiam, superos quae saepe precabar,

Collegi meme et rationem temporis acti

Subduxi a primo veluti perducerer orbis

15

Principio ad summum, sub quo nunc degimus, aevum;

Illhic aetatis vitium cuiusque dolentis

De sese offendi, nihil et sine crimine sub se

Ponentis neque laudantis nisi quod foret annis

Praeteritis ortum. Divinos saepe poetas

20

Ludibrio hinc populis factos, dum ducere vitam

Contigit, inveni nec non et sancta professos

Dogmata, qui sophiae gaudent cognomine, passim

Ante obitum spretos. Dirus sic omnia livor

Impetit et morsu dentis male conficit atri.

25

Quae cum saepe animo volvissem, cuncta protervae

Esse haec fortunae, nec obi id metuenda videri,

Sed risu spargenda et contemnenda putavi.

Id tu etiam, si forte aliquis mea carmina, vel si,

Quod vellem minus, optaret mihi carpere mores,

30

Tecum agita et simili tibimet succurre medela

Atque mihi, neque enim potis est compescere quisque

Invidiae stimulos, cum sentit maxima vivis

Attribui, quaeve ipse nequit praestare reposta

Alterius sub mente videt maioraque semper

35

Haec fieri, ut sensim ulterius procedere tempus

Inspicit et medio in spatio dolet ipse relinqui.

Siquando obiectet quisquam mihi turpia factu,

Continuo mentem appello, quae conscia veri

Ipsa tibi, partes delecti iudicis aequas

40

Arroget atque palam subito quod senserit, edat.

Factorum certus mens est sibi conscia iudex.

At siquis quos forte iocos et seria versu

Connecto exagitet, ad sanctam posteritatem

Provoco, quae nulla invidia nulloque malignae

45

Mentis inardescet vitio, verum, omnia recto

Iudicio expendens, nunquam fecisse minoris

Ista volent quam sint. At fors maiora putabit

Haec eadem, ut se in longum proferet, aetas.