Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 1

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch

Other sections


1. poetas divino furore excitari,
et prope felices esse

Coelestis intus excitat vates vigor

Vltraque semper promovet

Illhic ut illos sistat, unde moverat,

Coeloque cives afferat.

5

Donecque sedes incolunt mortalium

Hac obiti caligine,

Virtus tenebris una solos eximit

Ardente sole purior

Splendore cuius tutiores ambulent

10

Ferantque lucem caeteris.

Hinc non honorum, non opum cordi pedem

Volens edaces admovet

Ad sacra certo qui semel ritu pedem

Musis dicata contulit,

15

Vitat sed aegrum vulgus, odit anxii

Curas ineptas ordinis;

Aeque dolori gaudioque deditus,

Neutro retentus laeditur;

Optat frequenter, nec cupit; cavet, neque

20

Pavet timore territus.

Ergo aut patentes circuit mundi plagas

Floremque rerum colligit,

Dum multiformis interim coloribus

Natura doctis pingitur,

25

Aut quid decenter expetatur omnibus

Iugi labore quaeritat,

Cultisque mores mentibus probos serens

Inculta quaeque praeterit,

Aut saepe laetos inter admissus choros

30

Ludit latenter virginum

Ad quos aperte progredi nullis datur,

At ire clam paucissimis.

Illhic, amoenae vallis in recessibus,

Frondentis alte populi

35

Aestum sub umbra vitat, aura leniter

Remurmurante, frondium.

Illhic, virentis floridum campi solum

Innoxius perambulat,

Vel ad sonorum vitreae lymphae caput

40

Curis solutus sternitur,

Grato vel antro iam deo plenus sedet

Lyraque Musam suscitat,

Antro, quod hederae vestiunt circum sacrae

Laurusque obumbrat mystica,

45

Heroas unde tum virosque laudibus

Divosque dignis concinit.

Quid hoc beatius? Quis huic opes simul

Omnes furori comparet?

 

2. ad Laurentium Lauretanum patricium Venetum:
phoenix, sub qua domus Lauretana significatur

Miranda ponit iandiu nidos avis

Hoc sub vetusto stipite

Et usque ab Indis et Rubro advectos mari

Miros odores congerit,

5

Quibus se adurit, et innovans sub unica

Aeterna lauru permanet.

Iam qualis, ornans purpura pennas, recens

Illustrat auro verticem

Et in feroces iam volucres sic Iove

10

Vires volente comparat,

Applaudit alis et sinu mites fovens,

Clangore segnes excitat,

Vestra haec sub alta nam domus lauro viget,

Phoenix perennis altera,

15

Quae semper aequos, semper in re publica

Summos futuros parturit

Habetque semper, semper et bonos domi

Forisque profert principes:

Ceu cui, favente nunc polo, rerum graves

20

Virtus habenas credidit,

Sub quo verentur patrias leges mali,

Gaudent at illis optimi.

Ac cum nefando Martius gradu furor

Vrbes oberret italas,

25

His bella mitis arcet ex oris procul

Adaucta pax felicibus.

Tuentur aequi scilicet divi piam

Gentem sub almo principe.

 

3. patriae gratulatur
quod sub ditionem Venetam venerit

Aetatis actae plurimam sub aureis

Partem peregi legibus,

Donatus urbe donec Antenorea

Illhic vacabam litteris;

5

Mox Tarvisina, factus hic quoque munere

Civilitatis auctior,

Vel esse dum me civitatum principis

Quandoque iuvit incolam.

Istius ergo publicae mores rei

10

Quot vel fuerunt optimae

Iam nemo, ut ipse, noverit quidem, neque

Magis sit illi deditus

Quam mens parere pro virili concupit

Huic nostra semper unicae.

15

Miretur ecquis si videri gestiam

Nunc usitato laetior?

Gestit quod intus spirat ac fervens mihi

Pleno redundat gaudio.

Videbo te ne dulcis, o te patria,

20

Videbo sub sanctissimo

Semel senatu, te videbo immobili

Frui quiete, patria,

Qua civitates sempiterna moribus

Agunt beatis caetera?

25

Redibis ergo nobilis potentium

Quiritium colonia

Nunc in nitorem pristinum, nunc os situ

Demes honestum squallido!

Videre iam videmur altis substrui

30

Portus decenter molibus;

Prolapsa priscis undecunque moenibus

Novo reduci coctili,

At templa miris excitari sumptibus

Cultu dicanda numinum;

35

Privata quin et tecta passim civium

Domos parari dirutas,

Coli feraces undique extantis tuos

Colles honustos frugibus.

Diceris Aemiliae urbium, ut quondam, omnium,

40

Ariminum, urbs pulcherrima.

 

4. gratiarum convivium

Invitat olim Bacchus ad coenam suos

Comon, Iocum, Cupidinem.

Discumbit una Liber ac Amor; Iocus

Comosque contra proxime.

5

Illis decenter subministrant Gratiae

Grati saporis pocula

Succosque miscent, et venena temperant

Multi vicissim palmitis.

Iniusitato proluunt se nectare

10

Plene sodales uvidi,

Ac forte iusto plus parum dulcedine

Lactante capti ingurgitant.

Hic inter aegros incipit verbis deos

Ridenda primum rixula:

15

Graves Amori Bacchus obiectat dolos

Quibus frequenter utitur,

Illi Cupido vana ludens gaudia

Blaesasque voces exprobrat;

Como Iocus risos leves, Comos Ioco

20

Sales ineptos obiicit.

Mox in capillos atque ocellos advolant

Manusque nectunt parvuli.

Adsunt sorores illico tres perditis

Pacemque suadent optimae.

25

Tandem sagittas et pharetram clanculum

Bacchus Cupidini involat;

At vi nitentem florida Iocus coma

Como coronam diripit.

Sic inde scissis crinibus cedens Amor

30

Matri fit obviam ebrius,

Comos facetos ad viros se proripit

Per angiportum devium,

Bacchus Iocusque contrahunt foedus, brevi

Mox desiturum tempore.

35

Ast ut propinquans sordidum natum mero

Venus madentem conspicit,

Irata secum, limpidum ad fontem manu

Apprensum et haerens attrahit.

Huic rore puro protinus lavat sacri

40

Crines solutos verticis

Pectitque et aegre extricat, ac dat undique

Collo nitenti pendulos.

Sed forte oberrans rosidam manus cutem

Contigit acri pectine:

45

Tum laesus ille subdit accensam pio

Facem parentis pectori.

Ambusta at ipsa, ut erat, in undas prosilit

Secum trahens Cupidinem.

Fons unus ergo sic levatos dispari

50

Ambos calore liberat.

 

5. ad Vincentium Quirinum patricium Venetum:
vellus aureum

Ovem relicto pastor educens grege

Alcon sub antro collocat

Illicque solam sedulus sectis alit

Herbis et haustis fontibus.

5

Nusquam vagari nanque sub divo sinit,

Septo sed arcto continet,

Candente donec quae nitebat vellere

Atro colore obducitur:

Dehinc et virenti cerulove saepius

10

Nec non rubore spargitur.

Tandem, priore restituta tegmini,

Albere rursus incipit

Sensimque tantum prodit, ut spectantibus

Visus acumen auferat.

15

Tum pastor illi subministrat largius

Quaesita passim pabula,

At ipsa, quod mox omnibus mirum foret

Quicunque propter incolunt

Silis fluenta, protinus pingui satur

20

Laeti sagina graminis

Insigne mutat tergus, ac illi undique

Vellus renidet aureum.

Auroque dentes, et pusilla cornua,

Parvaeque fulgent ungulae.

25

Surrepta demum nobilis fato pecus

Spirans et aurum concidit.

At laetus Alcon divitis pondus gregis

Domum referre nititur

Festumque pastor aurifex agit diem

30

Habetque divis gratias.

Meram, Quirine, luseramus fabulam

Hanc, quam tibi nunc mittimus.

Sunt qui subesse non nihil tamen putent,

Quod fors nec ipse attenderim,

35

Hinc illae ineptae fictiones saepius

Et longa commentaria.

Supersedeto tu, nec, ut rerum omnium

Scrutator es gravissimus,

Hic e tenuibus erui quicquam velis,

40

Quod nec subest reconditum.

Non nulla priscis excidisse vatibus

Ferunt furore percitis

Ac esse paucis illa vere cognita,

Abstrusa nanque permanent,

45

Educat ipsa ni quis e penetralibus

Reddatque aperta posteris.

Quae vix probarim: tam potest antiquitas

Quam nos fidem verbis damus.

At excitari dixerim vates tamen

50

Ferrique mentis impetu,

Id vel movente intrinsecus causa, vel id

Coelo favente prodeat.

 

6. ad Perollam:
commendatio lintei elegantissime acu picti

Opus videre contigit mirum mihi

Novae profectum nunc ab arte Palladis,

Natura quale vel potens pictor daret,

Laetum et feracem qui referret hortulum,

5

Veris colores aemulatus floridi.

Apellis aeque nec tabellae moverant

Spectantium animos aut Myronis aerea,

Ceu viva foret, operta tauris bucula,

Gregem gregisque sic ducem fefellerat,

10

Nec Praxitelea marmor in sacros deum

Virtute vultus expolitum verterat

In se tuentes, ut Perollae sericum

Me movit Iphi munus hoc missum suo:

Tantum quibusque in rebus excellentia

15

Pollet, sibique conciliat et secum trahens

Mentes potenter nectit admirantium.

Iam nunc quid elegans acu possit manus

Videtur arcto redditu telae sinu,

Vbi virentis herbido terrae solo

20

Arbusta ramis pullulant florentibus.

Spectare parva quoque licet animantia

Passim recessus ut subintrent abditos

Densisque rursus e latibulis exeant

Et prata cursu perferantur mutuo,

25

Vt rupe ab alta rivulus cadens fugit

Inter lapillos et suborta gramina

Virentque fontis ora musco limpidi,

Ac ut canorae vepribus sidunt aves

Et ut sub undis vitrei pisces natant,

30

Insecta quin et muneris partes sui

Auctura ut haerent, cursitant, repunt, volant.

Et ridet omne quicquid hic pictum vides.

Sed iam vaganti dandus est Musae modus,

Certare nequa videar imprudens tibi

35

Frustra minutis hisce tecum versibus,

Perolla, dulce seculi nostri decus.

 

7. ad Franciscum Cornelium patricium Venetum

Corneliorum gente qui ducis genus

Clara, vetusta, divite,

Francisce, iambis te quoque in nostris locum

Tenere vel primum velim,

5

Sed nullus altum vasculo fontem brevi

Tentarit unquam claudere,

Nec ipse sperem posse quae tibi attinent

Dici minuto carmine.

Vide quid error seduli vatis queat,

10

Vt tendam illhuc, quo nequit.

Priscae ne tenui proferam domus lyra

Opes, viros, praeconia?

Dicenda vi sunt grandiore haec plurimi

Oris, vel alti carminis.

15

Sat est amico tantulo velut mihi

Referre solum hoc quod potest,

Vt fons honestae scilicet prolis scatet

Semper viris uberrimus,

Quos inter, ampla honoris et rerum vigens

20

Successione, oleveris.

Ac ut honestant hi, ipse sic illis decus

Contra refulges splendidum.

 

8. ad Andrionem Artusinum Ravennatem:
carmen ex solis iambis

Iambe, cede quam potes meus celer

Et alta regis ora scande fluminum:

Vbi vetusta fiet urbs tibi obviam,

Mei sodalis Andrionis optimi

5

Amoena dulcis et beata patria,

Ibi salute plurima prius pete

Eum, subinde nos valere dicito.

Requiret ille forsitan, quid egerim

Diu, vel an quod actitem frequens opus.

10

At ipse sorte me referto vivere

Mihi benigna quam dedere sydera,

Vel aequa mens paravit, ut nimis nihil

Velim, satisque subministret usui

Brevis scatente fontis ore copia.

15

Et ut Camoena succinit modos mihi

Quibus videtur admovere seriis

Volens iocosa, nec minus lubens statim

Amarulenta temperare dulcibus.

Mihique vita, quae solebat, ut sedet

20

Modesta semper, omnibus iocis tamen

Referta, ni quod absumus cupidine

Procul, petebat aegra qui levis mihi

Frequente corda, nec gravi diu, face.

Sed haec locutus ante, quaere postmodum

25

Quid is lucretur usque cum negociis

Quae honesta et aequa plurima, ut virum decet,

Agit frequenter, et subinde splendidum

Sibi reique publicae decus parit;

Itemque prole cum sua ut valet pater

30

Domusque ut omnis. Interim ne litteras

Situ perire squallidas putri sinit.

At ille mente concitus tamen deum

Suis honusta saepe multa gratiis

Dabat favente Gratiis Apolline.

 

9. ad C. nuper initiatam

Quo virgo tendit omnium pulcherrima?

Quo te misella subtrahis?

Vbi decorem protinus tantum, velut

Effecta vecors, occulis?

5

Heu quo repente, quo fugis? Quo te tibi

Aufers malorum nescia

Quae te petent, te different, in te undique

Facto ferentur agmine?

Vbi parentes impie temnens gravi

10

Dolore fessos deseris,

Quibus cor una eras, et una spiritus,

Erasque prorsus omnia?

Hostilis ecquid improbe quicquam magis

Manus patrare quiverit,

15

Quam si foventis filiam matris sinu

Aut patris amplexu auferat?

Opes, inepta, divitis tantas domus

Sumptusque tantos despicis.

Ornatus annos qui tenellos, qui genus,

20

Qui te decebat spernitur.

Quam tristis omnis, heu, iuventus linquitur,

Sed inter omnes tristior

Aetate siquid florida tuas puer

Optarat ardens nuptias,

25

Qui te tuosque prole felices diu

Pulcra nepotum redderet.

 

10. responsio pro C.

Tentare quid tot impiis piam modis,

Vates, puellam iuverit?

Quae vovit uni protinus se maximo

Constanter orbis Principi,

5

Ex quo beata haec cuncta, quae iactas, fore

Brevi caduca noverat,

At firma contra, quae sequatur, omnia

Nulloque laesa tempore.

Sunt ista, quae tu colligis, quidem bona

10

Vitaeque prorsum commoda,

Sed implicata pluribus passim malis

Plus fellis et mellis minus

Habent, nec uno perseverant ordine,

Incepta sed vix desinunt.

15

Nec illa caros sic parentes deserens,

Vt reris, errat impia,

Hos nanque tanta caritate amplectitur

Quam magna natae convenit.

Nomen sed illis anteponit optimi

20

Rerum Parentis omnium,

Facitque solum id maximi, praeque Vnico

Nil esse ducit caetera.

Ergo parentes quam sibi ablatam, putent

Vero Parenti redditam.

25

Perculsa quin et tristibus tandem modum

Ponat iuventus lachrymis.

Quae nanque spretis invidia mortalibus

Nupsisse Divo virginem?

 

11. ad Bertutium Lambertum,
ad quem significat mittere tres subsequentes odas:
Faunum, Lycen et mutuo amantes

Si quando curas pectoris graves sacri

Levas honestis lusibus,

Lamberte, quos nunc mittimus iocos tibi

Omnino ne tu spreveris.

5

Faunum videbis nubilem sequi Lycen

Locos per omnes avios

Quocunque praeceps illa sese proripit

Dulcisque differt nuptias.

Leges ut Orus alteram Lycen sibi

10

Amator optet fervidus,

Vt Flora et Alcon mutuo se diligant

Parique se affectu beent.

Haec submonere visus es pridem mihi

Ludens ut ad te scriberem,

15

Qui dum iocosis mutuare seria

Condis amara dulcibus.

 

12. Faunus

Amore captus nubilis Faunus Lyces,

Eam dicari coniugem sibi cupit.

Sectatur, instat fervidus, celer, furens,

Quocunque se fert illa, quo pavens fugit,

5

Quo se recipiens fessa anhelansque occulit,

Vel cum profundi fluminis vadum natat,

Vel cum latebras infimae vallis subit,

Densae vel intrat abditum silvae sinum,

Rupes vel alti dirutas repit iugi.

10

Solatur acres interim curas tamen

Quandoque lassus ad sacrae lymphae caput

Dulcique blandis consona verbis lyra

Nymphis amores conquerens suos canit.

"Nymphae, perennis fontis almae praesides,

15

Quae me cadentem iam atque semimortuum

Vestri frequenter ope liquoris excitum

Fovetis, atque alacriorem redditis,

Vt sorte cursus iam mihi datos sequar,

Ecquid pii me compotem voti queam

20

Vnquam videre? An semper infensus meae

Luci, meoque spiritu degam gravis?

Quae vita, quae cor unice spirat mihi.

Desyderatos ecce in amplexus feror,

Et cara tendo insaniens ad oscula.

25

O delicati pectoris papillulas,

Iam semipomae molliter quae prominent!

O colla Parium marmor excedentia!

O suavianda centies labellula!

Sparsas rubentes ore quid dicam rosas

30

Albis ligustris candidisque liliis?

Totius edam quid micans oris iubar?

Vel quae serena fronte lucent sydera?

Et quicquid illic aureus vertex tegit?

Cum nocte semper et die me saucient

35

Quae pulchriora suspicor latentia."

 

13. Orus ad Lycen

Tenebo te nunc et fruar cupidine

Desyderato tandiu, Lyce, mihi;

Spectabo praesens, aemulique syderum

Ictus ocelli sustinebo comminus.

5

Deosculabor os tenellum suavio

Presso labellis molliter mellifluis.

Gratas amantis en tibi voces prope

Haurire cupidis nunc licebit auribus.

At ipse felix et beatus audiam

10

Coram sonantis dulce murmur osculi.

Narrabis, ut me maximi solum facis,

Et cuncta pro me iam tibi sordent simul,

Vt prorsus uni te colis et ornas mihi,

Et mi placere, quo queas, semper cupis.

15

Contra sed inquam, miserum ut ipse me putem

Ni semper una tecum agam praesentius,

Ac ut propinquem deserarque nuspiam,

Horrenda quaeque cupiam adire et perpeti,

Omnique tecum coner ut degam modo,

20

Et mente saltem, re nisi detur, siem.

O me beatum teque contentam, Lyce,

Quod sic in unum prospere convenimus!

 

14. Flora et Alcon mutuo se amantes

Amica sicui praestitam fidem servat,

Laetoque ridens annuit Venus vultu,

Dici beatus hoc magis potest nemo.

At siqua amantem perdite est virum nacta,

5

Cupidinisque vinculo tenet vinctum,

Felicitati iam sibi viam fecit.

Sed siquis ardet, nec parem refert ignem

Grato ex Amore, nec sibi modum ponit,

Miserrimis aeque omnibus miser vivit.

10

Quod ne superstet providis onus vobis

Cavetis una, mutuoque vos inter

Pendetis affectu, unicique consensus

Dulcem tenore ducitis pio vitam.

Sic haeret ulmo proxime diu vitis,

15

Inseparato compari gemit turtur,

Vno palumbes congerunt loco nidos,

Adiunctus uni pipilat suae passer.

 

15. ad Hieronymum Actionum Avogarium Tarvisinum
commendatio tabulae quam pingendam et ornandam curaverat

Tabella divae dedicata Palladi

Pictore nuper diligente prodiit,

Spectanda nobis et colenda posteris,

Ni prorsus obstet temporum vecordia.

5

Hanc mirus addens artifex lignarius

Circum columnas et coronam, reddidit

Maiore dignam protinus spectaculo.

Tantum decoris contrahunt quae proxime

Apte cohaerent, et simul lucem ferunt.

10

Debetur istis certa laus, et forsitan

Vterque nostro vivet olim carmine.

At Avogari, qui studes hic invicem

Certare summos, et subire dispari

Virtutem censuram acriter spectantium,

15

Nec ipse laude debita fraudabere.

Pollere miris haud parum est sic artibus,

Pictoria hic velut, ille fabrili potest.

At his favere et hos fovere splendidum

Et grande munus, sed magis tanto quidem,

20

Quanto videntur ista paucioribus

Vt sint favore quolibet dignissima.

 

16. ad Paulum Decanalem patritium Venetum:
eos beate vivere qui amori et disciplinis incumbunt

"Silene, nam cum dulcis Euhyus tibi

Inflare venas coeperit

Arcana claro cuncta cernis lumine

Vltroque visa praedicas,

5

Dic, oro, quae nam causa sic mortalium

Mentes inanes concitet,

Volens ut ullus haud vicem ferat suam

Sed quisque prorsus improbet."

Haec ego, mihi cum reddidit contra deus

10

Amotus ora cantharo:

"Ne quaere quod mortalis unquam vis nequit

Indagine ulla consequi.

Sic est, supremo sic semel visum Iovi,

In aes ut aurum verterat,

15

Ferroque deinceps inquinarat secula,

Quondam beata et aurea."

Haec fatus ille munus ad suum redit,

Sitimque sedat anxius.

At tu per omnes, Paule, ne putes tamen

20

Id usquequaque porrigi,

Vt nullus unquam sorte contentus sua

Possit beatus vivere.

Verum putato quos hiantes videris

Vel semper his honoribus,

25

Quos aura vulgi ventilat, vel rebus his,

Fortuna quas dat unica,

Eos nec ulla sorte contentos, neque

Vlla beatos degere,

Sed esse multa, triste quae virus queant

30

Horum per artos spargere.

At qui relictis anxiis curis procul

Vitam quiete protrahit,

Vel qui puellae gratus in sinu suae

Amoris igne aduritur,

35

Aut qui sororum concitus sacris novem

Phoebi furore ducitur,

His pura mentis lux renidet omnibus,

Aerque cedit nubilus.

Hinc tu pudenti, nam sapis, cupidine

40

Rarae teneris virginis,

Et verba tum modos amas, tum splendidi

Vultus nitorem suspicis.

Hoc praestat aegro sanus, hoc intelligens

Indocto amator interest.

45

Ingressus hanc tu semitam complecteris

Quicquid beatis convenit,

Nam singularis obtigit quondam tibi

Primis ab annis indoles.

Mores secuti sunt et artes optimae,

50

Quibus potenti caeteros

Praecurris ausu iuvenis, ac harum quoque

Ardore flagras intimo.

Vterque summus est et impotens amor,

Vterque coelo provenit.

55

Nutu tuetur ille se Cupidinis,

Hic lege contra Pallados.

Quis sorte non contentus hac? Quis denique

Te non beatum duxerit?

 

17. ad Angelum Chabrielum patritium Venetum:
vivendum esse et amandum

"Vivamus, atque nos amemus, Lesbia"

Vatum Catullus optimus cum diceret,

Non dixit uni, sed, ut opinor, omnibus.

Est vita rebus praeferenda singulis,

5

At hanc volentes perdimus semper tamen,

Et mille miseram spiculis confodimus.

Amare cunctis ac amari convenit.

At cuncta subter syderum cursum licet

Amore perstent, et labent discordia,

10

Hunc tamen amaris vocibus lacessimus

Et nunc procacem, nunc protervum, nunc gravem

Vanumque saepe dicimus cupidinem,

Quasi cupido haec sit gravis mortalibus.

At ni sit ista, quid boni relinquitur,

15

Dispersa in unum quod reducat amplius?

Natura cuinam deferet primordio

Contraria ut quaeque invicem coherceat

Nexisque ab illis exeant viventia,

Ni vis amoris id ministret abditi?

20

Sic est; malorum causa nos nobis sumus.

Vitam replemus perditis affectibus,

Vel quos inepti fert honoris ambitus,

Vel quos avara spes lucelli comparat,

At ut rebellem atque scelestam pellimus

25

Affectionem liberi Cupidinis,

Quae sola forsan caelitus nobis venit.

Hinc, Chabriele, est, quod frequenter nec minus

Prudenter admiraris esse pauculos

Bene ac beate qui frui vita velint.

30

Spectare et illud huc videtur maxime,

Quod ut perite faris et agis caetera,

Inter sodales id venuste comprobans

Ac tanquam adhortans sic eosdem saepius

Atque eleganter vatis ore candidi:

35

"Vivamus" inquis "ac amemus, Lesbia".

 

18. ad Sebastianum Medulum Tarvisinum:
neque fidem maiorem, neque amorem firmiorem,
quam coniugis

Tu ne putato dulcius quicquam tibi

Posse evenire cariusve, Medule,

Quam si fidelis mutuo respondeat

Amore virgo, quae venustis moribus

5

Raraeque formae vinculis te coeperit.

Sed nulla maior extat et patet fides

Amor nec ullus firmior, quam coniugis,

Quae vix adulta patriam linquit domum,

Caroque felix degit in sinu viri.

10

Hanc ipsa nanque ventilat facem Venus,

Vt vivat, utque crescat hanc semper fovet.

O quid quis unquam deligat beatius

Quam sic amata re potiri prospere

Vt e propinquo hanc spectet, hanc osculo

15

Donet licenter, huic ut amplexum ferat,

Vnique molli fas sit ut cubet thoro?

Quid si faceta dulcibus iuvet iocis

Et te iacentem tollat, et tristem levet;

Ac mox decenti prole te reddat patrem,

20

Blesaque circum voce nati lusitent?

Nec litterarum studia prorsus quippiam

Vllove pacto, ut arbitrantur, laeserit;

Sed una curas auferens domesticas

Ardentiorem te per illa duxerit.

25

Haec te putabit alteram se protinus,

Hanc temet esse cum putabis alterum;

Quin illa tuque iam duo, nunc unici

Vivetis uno sub favore spiritus.

 

19. ad Hieronymum Bononium Tarvisinum:
iocosi itineris descriptio

Quam me, Bononi, iuverit laetus dies

Nec non sodales optimos, qui candidus

Mihi refulsit nuper et sodalibus,

Siquid iocosis versibus vacaveris,

5

Qui pene risu prodiere conciti,

Scies; et aeque forsan, ac simul comes

Nobis inisses hoc iter, laetaberis.

Reverteremur rure dum Marcellio,

Vbi egeramus biduum lautissime,

10

Currum faceti quattuor conscendimus.

Marcellus aegro nam parumper corpore,

Sed mente sana praeditus forsan nimis,

Vt saepe qui me salibus lacesserat,

Primus sedili se suo locaverat.

15

Secundus ipse sat pudens ad dexteram

Haerebat, ut illi sic facultas afforet

Me provocandi maior haerentem prope.

At parte currus altera Advogarius

Pancratiusque iureconsultissimi

20

Latus premebant invicem, nec alteri

Cedebat alter, dividentibus velut

Suis adessent gnaviter clientibus.

Interque semet dissidentes maxime,

De iure nobis portio quae sit loci,

25

Vel partiendae prolis, et quid ercium,

Se velle signant eleganter dicere.

Ridemus omnes. Interim sed callidus

Marcellus, ut qui dirrimat litem ioco

Novo iocosam, sic renidens incipit:

30

"Quam nunc serena sint, videtis, omnia,

Vates sed iste nobilis praedixerat

Himbres futuros continenter uberes."

Statimque fingit fabula pulcherrime:

Fuisse quosdam, qui ratem iam pendulo

35

Fune alligarint turris ad cacumina,

Vnde esset extantis in undas protinus

Iactus, repente dissecatis funibus.

Secutus ad quae risus est effusior:

Tam saepe vatum sydus observantium

40

Praedictiones hi facete riserant.

At ipse contra iam fore id perendie

Contendo veris auguratus sortibus.

Ac ut pari par redderem: "Quid heus tibi,

Inquam, valitudo ipsa negligentiae est

45

Tantum, ut reclusis nunc fenestris dormias,

Intraque malis acidis cubiculum

Degas refertum, iam minante proximas

Astro procellas execrandas himbrium?"

Quid plura? Risu inemori nos diceres

50

Tam pene visum est, quod loquebamur, nihil.

Tum laetus una quisque nostrum coepimus

Cantare summas maximi laudes Iovis

Et caeterorum non tacendas caelitum,

Illisque habere multiformem gratiam,

55

Quod sic redire sospites nobis domum

Liceret et iam rustici plenos ioci.

Referre dehinc quae rusticando fecimus

Iuvat, simulque quae legendo diximus,

Non usquequaque negligenda forsitan:

60

Vt Alleotus optimus sodalium

Et ipse nobis opitulatus venerit

Centum iocosis ampliusque lusibus,

Ac nos lubentes postmodum perduxerit

Visum virenti fronde citriaria,

65

Quae cultor ipse mirus hoc coegerit

Coelo subesse quippe non idoneo

Illis colendis: fertur at victor labos

Et cura victrix impotens per omnia.

Vt hic videre poma iuvit aurea

70

Pendere prono crebra de ramusculo!

Virere quicquid undecunque cernitur,

Sternique lapsis floribus passim solum,

Olere cuncta suaviter fragrantia.

Haec quo fuere gesta nobis antea,

75

Eo petuntur et feruntur ordine.

Apricus inter collis haec Pansacius

Non praeteritur, laude sed pene omnium

Maiore fertur, quam mihi dici queat,

Haud tam minutis praedicandus versibus.

80

Quis nanque parvo carminis sub ambitu

Laudes feracis praedii comprenderit,

Cultoris arte, non sua vi caetera

Vincentis, et quae fertili vigent solo

Protectione rusticantis numinis,

85

Et quae vetustum prosecuuntur ordinem

Successione prospera colentium?

Haec dum gerentes aucupamur undique

Quodcunque risum subministret, interim

Dum quisque nostrum oblitus est quidem sui,

90

Adhuc canentes pene in urbem lassuli

Intramus, ac mox hospitis nostri domo

Laete recepti, regie discumbimus

Tapetas inter, et superba pocula.

 

20. carmina inscripta codici Petrarcae,
quem mihi dono dederat Lodovicus Barbadicus
patritius Venetus recenter mihi partus amicus

Libelle carior mihi

Auro et lapillis omnibus,

Quos dives affert India,

Habere quem mihi dedit

5

Partus recenter optimus

Amicus, et dignissimus

Amore, quanto quis potest

Quenquam, ac honore prosequi,

Te sedula aperiam manu

10

Grataque cura perlegam:

Vt auctor est venustior

Multis aperte vatibus,

Donator est multis mihi

Carissimis recentior.

 

21. ad Hieronymum Bononium in obitu filioli carissimi

Octavi, animula matris et patris vita,

Quo subtrahis te? Quo fugis? Redi; persta.

Ego te ad parentes anxios tui ducam.

Mane, columbe mi, mane puer dulcis.

5

Hei mihi, quid est, quod te tenere non possum,

Sed umbra veluti submoves mihi tete?

Et vultus hic est quippe tuus, et incessus:

Octavius certe est Bononii vatis,

Quem nocte semper et die vocat semper

10

Tristi Camoena conquerens miser frustra.

Ornatus hic unde est tibi? Et decor formae

Augustior, quam soleat, et Deum spirans?

O si ad parentes ducere hunc te, amor, possim,

Quam carus esses, quae tibi darent grata!

15

Accedes sodes, huc ades puer quaeso,

Huc suavium, huc mellite, corculum huc perge.

Videris haec dudum facere nihil verba.

Sed hic quis est infantium levis coetus?

Assistit en te qui supra, et volans circum

20

Repente? Quo te nubibus ferunt scissis

Purum per aera ad aureas poli sedes?

Quis dulcis aures personat meas cantus?

O te beatum, putre qui cito pondus

Humi relinquens, par tibi petis sydus.

25

Haec per quietem visa sunt mihi miram,

Dum me, Bononi, flebilis movet casus,

Qui te immerentem perculit nimis nuper.

Quae, si levare non nihil tibi possent

Acrem dolorem, misimus deae iussu,

30

Quam tu solebas ad fluenta Permessi

Dulci sonantem prosequi lyra Musam.

 

22. ad Marinum Lambertum, amoris laus:
carmen ex solis iambis

Quid hoc, Marine, et unde suspicer dari

Fidelium esse amantium, sub altero

Vt alter usque vivat, et cor invicem

Agat colentis in colente pectore?

5

Quid illud est quoque ut magis velit nihil

Et optet hoc, quod ardet, ac nihil putet

Honoris, atque res amata, dignius?

Quid ut valore nullius capi queat,

Amore nullius, pudore nullius,

10

Sed una semper ante forma prodeat,

Ametur et colatur una maxime?

At ipsa forte si perire contigit,

Tamen relinquit haec sui cupidinem.

Procul recedat haec, idem hoc facit quoque.

15

Manet reposta mente amantis unica,

Nec alteram ingredi sinit, sed eiicit

Inepta siqua forsan hic erat prius.

Amante prorsus est venustius nihil,

Amore nanque fervidus nitet, velut

20

Domus renidet igne laeta splendido.

Amore constat omne quod vides, amor

Decentis unus omnis est boni pater.

 

23. ad Cornelium Castalium Fertinum:
imitandum Petrarcam iis, qui eius generis poetica praestare velint,
quod in ea lingua, qua loquimur, caeteris praeferendus est

Mirum videri Vadius sibi quondam

Dicebat id: cum, alias acutus et solers

Vates, Petrarca scriberet frequens plures

Versus latine, et quid deceret expertus

5

Parum videret, qua utimur tamen lingua

Veneres eum ita lepidi poematis cunctas

Implesse, ut optimi quibusque conferri

Graiae ac latinae vatibus queat Musae.

Haec ille, erat qui candidus simul iudex

10

Simulque rerum doctus et simul prudens,

Vtraque lingua vir peritus et grandi

Virtute mirae praeditus senex vitae.

Contra ipse quotiens elegans tuum scrutor

Ad me Bononiumque nunc datum carmen

15

Et quosque similes his frequenter emittis,

Te laude totiens prosequor statim iusta,

Quod lege veteres aemulatus antiqua

Nec sensa tantum, verba sed quoque illorum

Effingis, atque par tibi decus quaeris.

20

Cum vero "Amores" perlego tuos, qui nunc

Circunferuntur, miror aliter ac ante

Sentire te, qui solitus inclytos semper

Sequi poetas lydios, velut Dantem

Seu mage Petrarcam, luseris graves olim

25

Simulque dulci concitos lyra versus.

Secutus at nunc perperam novos quosdam

Vates minutos, praevenis quidem hos tanto,

Quanto e venustis sumpseras prius pleno

Haustu liquores fontibus, sed haud aequas

30

Quos tu solebas pristino viros cursu.

Nec mentis hoc vitio tibi putem dandum,

Ni quod ita vis tu; sordidos enim primum

Exuere amictus, ut lubet, potes liber;

Mox aurea, quae te decet, frui veste!

35

Ornatus est nam puritas novae linguae

Splendorque, et acris additus labor limae,

Ne penitus extet barbara haec recens aucta

E barbarorum tum profecta conventu,

Cum iam latinam pellerent senem sede.

40

Quod assequetur qui sequi velit vatem,

Etrusca coelo quem datum tulit tellus.

 

24. prosopopeia Francisci Molini
apud Damascum obeuntis, ad sodales

Heu quam repente quamque acerbe vos petam

Tristi, sodales, nuntio,

Quos heu, parentes post meos, acri scio

Iri dolore concitum,

5

Cum rumor heu me tam brevi affectum gravis

Vobis ademptum perferet.

Quo cessit aegro robur et vigor mihi?

Flos quo iuventae elanguit?

Ego patria sic oppetam dulci procul?

10

Meisque prorsus omnibus?

O spes inanes, et leves quidem meas

Quocunque curas tempore!

Dum nanque agebam vos apud felix domi,

Me huc, vos relinquens, contuli.

15

Nunc vos requiro, vosque nunc sero miser

Frustraque conor alloqui.

Nihil ne penitus proderit nunc? Non opes,

Non forma, non genus mihi?

Vbi ille, qui iam moverat cunctos, decor

20

Cunctis refertur gratiis?

An non superna sic tenere numina

Saevire ne velint, potest?

Vel lege firma quod semel sancit Deus

Mortalis haud evaserit.

 

25. Aldo Manutio Romano: horum librorum commendatio,
ut pro singulari doctrina sua eos recognoscat,
et pro dexteritate imprimendos curet

Vitae peractis, Alde, sex lustris mihi

Sunt coepta noster quae libellus continet,

Perfecta vero lustra post paulo decem.

Hinc est quod, ut ferunt, novem premant

5

Fortasse vates quicquid optant edere

Nulla inquinatum labe, si non omnibus

Queant refertum gratiis, si non ferit

Id semper arcus, quod minatur eminus,

Humana si vis optimum parit nihil.

10

His ergo, curae quicquid impendi potest,

Nostra dabamus pro virili sedulo,

Vt ipsa adirent maxime nitentia

Et culta prorsus posterum quondam manus,

Vivis nec essent protinus contemptui,

15

Librata lance si prius iusta forent.

Sic cogitabam non brevem meis dare

Vitam libellis, optime velut mihi

Satis et ex more educatis liberis.

Quibus futura est vita, opinor, altera,

20

Si, quod merentur, auctiores munere

Adoptionis tuae dignaberis.

Id est, acute siquid hic inspexeris,

Quod rite dici possit elegantius

Illudque scitu pro tuo mutaveris,

25

Mox et nitenti veste si circundatos

Quam laude multa vatibus donas tua,

Domo parentis exeuntes duxeris.

 

26. ad Hieronymum Actionum Avogarium Momum:
laurus arboris laus

Amantis olim laurus haec Apollinis

Crinem decebat aureum,

Circum virebat plectra, amoenum saepius

Tegmen canenti fecerat.

5

Exinde vates arborem tantam colunt

Et pene adorant seduli,

Sed inter omnes lydium sub hac simul

Iuvit poetam ludere.

Ivere eodem semita velut data

10

Frondes petitum plurimi,

Sed saepe frustra vixque spectanti procul

Frondes videre contigit,

Tam difficilis est aditus ac longo sacra

Recedit arbor tramite.

15

Tu sorte vero, Mome, felici tua

Accedis hanc solers prope

Et nunc sub alto frondium cacumine

Auram virentum mobilem

Captas, honesto nunc coronam vertici

20

Vivo refringis stipite

Tractasque praesens et levi interdum geris

Lectos manu ramusculos,

Vmbraque gaudens unius pulcherrima

Vbique temnis caeteras.

25

Quondam triumphos haec adornans maximos

Curruque vecta principum

Docebat esse stirpium non infimam,

Quotcunque tellus proferat.

Quod fulminantis haud Iovis negat manus,

30

Vnam quod hanc non percutit.

 

27. Perolla ad Iphin, quod de se suspicari nolit

Rex mentis atque corporis

Mei potens et unice,

Da semper operam, ut nos ames.

Serva datam mihi fidem

5

Fidusque promissis mane

Velut facis quammaxime.

Et quanquam agas id sedulo,

Nam me cupis solam scio

Et praeter hoc nil expetis,

10

Amor tamen sic excitat

Mihi furentem spiritum,

Vt cogar his te colloqui.

Non quod patens ignis tuus

Extinctus usquam appareat,

15

Calorve sit vetus minor;

Quin immo semper excitum

Te miror atque sentio

Timore perculsum gravi

Ne forsan alter haereat

20

Amans mihi propinquius,

Et te misellum deseram.

Sed sede montes propria

Prius moveri videris

Et retro ferri flumina,

25

Quam non perenni tempore

Te corde conditum intimo

Dulci geram cupidine.

Ac forte siquem detinet

Spes ulla nostri, hic maximo

30

Errore captus fallitur.

Nam talis est amor meus

Quem iam tibi dono dedi,

Qualis nequit qui dividi.

Si me cor exoptam tuum

35

Et ipsa te solum expeto

Nec nox diesve praeterit,

Quin tecum agam, tecum loquar,

Tibi propinquem te volens,

Lubens, frequensque prosequar.

40

Si perdite me diligis

Et ipsa te in terris colo

Coelo velut missum mihi,

Tu vita spesque et corculum,

Tu quicquid est mihi boni,

45

Et unde pendent omnia.

Facessat ergo omnis procul

Abs te timor si me mea

Tibi dedit felicitas.

Nam quod semel fatum probat

50

Mutare nunquam paulum

Mortalis ullus quiverit.

Ne vita sit igitur gravis

Tibi; hoc, amabo mi, cave

Ne suspiceris amplius.

55

Fac ut tibi mollis thorus

Dulci quiete somnia

Perfusa semper praebeat.

Hei, non parum me commovet

Levis tua erga me fides,

60

Nec, ut deceret, credula.

Velimque fias certior

Te mi dolorem maximum

Afferre, quod sic haesites.

Dissolve falsam languido

65

Affectionem pectore, et

Causam doloris amove.

Ac si mihi velis bene,

Nec quod ferat poenam cupis,

Hoc sic ages ut quaerimus.

70

Laetique sic ambo diu

Aberimus o nigris mea

Lux cogitationibus,

Et mille post annos erit

Qui forte amoris gratia

75

Tanti stupescat invidus.

 

28. ad Benedictum Bertoldum Patavinum:
elegantis amoris commendatio

Cum tu perusti detegis tuos mihi

Ignes, amice, pectoris,

Languentis in me desides incendii

Vires resumi sentio,

5

Acuta quin et expediri spicula

Arcumque nervo contrahi

Quo me frequenti sauciare perditum

Amor solebat vulnere.

Quis nanque flamma pulchriore aduritur?

10

Quis lentiore fomite?

Ardes beatus virginum pulcherrimam

Quotcunque vivi marginem

Fontis frequentant, qui puellis proxime

Aditur unus omnibus.

15

Habes et unde lenius sub hoc tibi

Ardore pectus aestuet,

Quod usque pura fluminis lympha sacri

Foves inusta vulnera.

Humorque vires his levandis sufficit

20

Calorque contra nititur.

Scatent ad iisdem quippe vi tam dispari

Latex et ignis fontibus.

Quid non amando ferre, quid non perpeti,

Quid non adire possumus?

25

Iam qui ferarum contudit victor minas,

Iussis puellae paruit.

Adnabat iras turbidi temnens maris

Viso Leandrus lumine.

Caram petuit Ditis ad sedes lyra

30

Vates canora coniugem.

Tu subter undas ureris, dum Naiada

Vndis latentem quaeritas.

 

29. somni, sive non falsi visus imago

Adest deum munus sopor,

Mortalium dulcis quies;

Vos curae abite in maximam

Oblivionem pessumae.

5

Abite, quid moramini?

An semper altera alteri

Succedet? Ac iugis vago

Ritu scatebit fluminis?

Non quippe, nam vos aut mero

10

Tristes abunde diluam,

Aut vos puellae verbulis

Tandem resolvam blandulae.

Sternetur hic mollis thorus,

Spirabit hic olens rosa,

15

Pulsabit elegans puer,

Virgo canora succinet.

Obrepet oculis languido

Sensim mihi lenis sopor,

Laetaeque mentis somnia

20

Optata semet offerent.

Videre videor en leves

Ludentium iam iam choros

Nympharum ad undae limpidum

Musis dicatae rivulum.

25

Num somnus hic est, an quies,

An visus, an ne insomnium

Videre quod videmur, et

Dulci quiete perfrui?

Quid illa, quae tot flosculis

30

Sertum evariat, aut quae rosas

Legens rubenti e stipite

Illi ministrat sutiles?

O cui parantur vertici

Doctaeque fronti praemia?

35

Cui myrtus una Cypridis

Phoebique laurus texitur?

Ni forte nascenti modo

Vati coronam nectitis

O dulce et o perenniter

40

Fluentis undae praesides.