Auriferam parvis animi pro viribus artem
Quaesitam nobis et longo tempore partam,
Vt rerum involucris tantarum evolvere moles
Se potuit, claro perhibentes carmine nuper
5
Lusimus, et Musis hanc commendavimus almis,
Quod nulli ex omni numero fecere priores.
Cumque operi autorem, cuius sub nomine tutum
Pergeret, optarem (foret et res praeside digna
Ipsa ex se magno, variaque hinc mente tenerer
10
Cui merito cuncta haec et non ingrata dicarem),
Interea nobis tute velut aethere ab alto
Missus ades mundi fessis succurrere rebus:
Qui belli scelerumque faces, incendia tanta
Extinguas, placidamque piis sperare quietem
15
Des populis, solidamque per aurea saecula pacem.
Cuive etiam, si parva licet componere magnis,
Ad sanctos haec nostra pedes ars aurea tendat,
Vt quo te fidei sacrae nunc coetus honore
Prosequitur cunctus, hoc te veneretur, et omni
20
Ipsa tuum pro me cultu sic numen adoret.
Hanc igitur, si non immensa negocia prorsus
Impediunt, permitte, precor, se prodere tantum,
Quo tibi, detracto veluti velamina virgo
Nobilis ingenuo vultum perfusa ruborem,
25
Occultum incipiat semel ostentare decorem.
Haec etenim prima quanquam se fronti legenti
Non adeo ostendat, paulum tamen ipsa reclusis
Detecta arcanis, mira et gratissima pandit.
Quam si forte legens, interdum nomina divum
30
Offendes, quos vana olim coluisse vetustas
Dicitur; extemplo haud renuas, sacra optima quanquam
Exerces, veramque fidem; cultumque tueris.
Illa etenim tanquam priscis consueta vocari
Vatibus, enixe quos tunc imitabar, adivi
35
Supplex, et paribus curis in vota vocavi.
Materies etiam solitum conquirere Solis
Et Lunae auxilium, necnon Vulcania velle
Arma videbatur, quorum implorare favorem
Fas erat: et mihi iam per te licuisse, sit id nunc
40
Concessum, et venia dignum peccasse fatenti.
Mox tamen hinc aliud quaesitum ad carmina numen,
Et precibus solum cunctis quandoque vocatum
Forte aderit, praesens fuerit si gratia caelo,
Tanta mihi. Magnum multo seu carmine Mosen,
45
Seu quem flagranti vectum super aethera curru
Mirati videre patres, oculisque sequuti
Aera per purum, caeli discindier oras,
Astrorumque globos intro aspexere micantis.
Seu qui voce palam porrectoque indice prodit
50
Venisse auxilio iam tum mortalibus agnum,
Ipse canam, vatem quamprimum matris in alvo
Exultantem, et adhuc puerum ad deserta ferentem
Antra pedes, puri mox et Iordanis ad undam
Dignatum caput illius contingere lympha,
55
Qui proprio antiquam nobis sic sanguine labem
Abluit, ut scelerum maculas absterserit omnis.
Nomine cuius item tibi quondam et moribus aucto
Defuit haud unquam favor, ac caelestis abunde
Gratia, qua tantum meritis conscendere culmen
60
Posses, et iustas mundi regere unus habenas;
Magnanimos aequans propria virtutes Leones,
Pontificum decus egregium iam saepe repertos
Esse, nec Italiae sub iniquo tempore, et usquam
Christicolis ullo prorsum in discrimine deesse.
65
Haec sed erunt mihi cum dicendi facta potestas
Iam fuerit, dabiturque loqui, quae iusseris ipse
Sancte pater, cuius nobis stant omnia nutu.
Interea certis hominum vis ulla ne possit
Indiciis aurum facere, et mutare metalla
70
Percipias primum. Dehinc quae secreta laboret
Ars id perficere, et naturam aequari potenti
Ingenio, inspicias. Demum qui rite sequatur
Hinc modus assiduis doctisque laboribus artem
Pervideas, et quo tandem experientia ducat.
75
Omnia quae gnaro passim tibi certa patebunt,
Si quo haec inter se nexu, quove ordine constant,
Ipse acie, qua cuncta soles discernere, mentis
Inspectans, parvum non dedignabere munus
Quod tibi non parva offerri super arte laboro.