Ludovico Pittorio carmina 16

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023

Other sections


Ad Ioannem Franciscum

 

Qualiter Eurydicen Stygias ubi traxit ad undas

      Atropos orpheae conticuere fides:

Sic ego te Bellona simul deduxit in arma

      Nobile deposui semisepultus ebur.

5

Qualis et interea fuerit mihi vita poetae

      Flebilibus nostri non tacuere modis.

Testes sunt superi (nec enim mortalibus ipsa

      Luminibus cerni mens puer alme potest)

Testes sunt superi postquam effera bella subisti

10

      Pro tirocinio me timuisse tuo.

Luctificos vigili fingebam pectore casus:

      Terrebat visis me sopor ipse malis.

Saepe graves inter lacrimas gemitusque profundos

      Tota fuit nocti continuata dies.

15

Nunc reduci pandam quibus exsultantia verbis

      Corda, quibus sensus aequiperabo sonis?

Sumere praelonga quid desuetudine plectrum

      Musa times? reddet quem canis ille modus?

Ille helicon tuus e (ceciditne e pectore) laurus

20

      Ille tuae verus delius ille tuus.

Fallor? an intendit nobis resonantia fila?

      Cultaque phoebeo plectra liquore linit?

Sentis ut tumeant praecordia? mensque teneri

      Entea bacchanti non bene corde queat?

25

Pax bona, pax niveos olea redimita capillos,

      Pax agimus grates aurea mille tibi.

Per te sanguineum princeps meus abdidit ensem:

      Per te loricas exuit ille graves.

Quam misere insanit quisquis tua munera turbat:

30

      Nulla illo est peior bellua, nulla lues.

Fructibus arboreos onerat pax optima ramos:

      Vestit et innumeris frugibus ipsa solum.

Tutus pascit oves Damoetas et nemus implet

      Tityrus imparibus liber arundinibus.

35

Nec cuiquam invitum Moeris sese ingemit haedos

      Mittere nec pelli se Meliboeus agro.

Institor ad gelidas securus navigat arctos,

      Itque super meroem cisyphiosque sinus.

Artem quisque suam nulla formidine tractat:

40

      Sive opus ille domi, sive foris peragat.

Alma voluptates pax excitat, omnia rident

      Pace nec aeriae triste queruntur aves.

Pax nullas audit lites cohibetque rapinas:

      Pax trahit aonias ex Helicone deas.

45

Pace leves dulci modulantur arundine Panes

      Pace boni vates carmina tersa canunt.

Quod tamen haec indigna tuo sit epistola cultu

      Parce, puer; segnes dedidicere lyrae.

Sat mihi nunc fuerit (vel si disperdero cantus)

50

      Non nihil in reditum concinuisse tuum.

Quam cuperem nunc gorgoneas mihi Pegasus alas

      Traderet aut pennas Daedalus ipse suas.

Conspectum ante tuum dicto velocius ipso

      Astarem ingenti non sine laetitia.

55

O quali vultus ex maiestate sereni

      Pieris impleret tecta viasque sono.

Ludere non alio iurares gutture cycnos,

      Nec pandionias (ver ubi coepit) aves.

Sed rogo vos puero qui semper adestis amici

60

      Ne pigeat nostras nunc subiisse vices.

Sume lyram Castalde, feri resonora volanti

      Bernardine manu cymbala: uterque canat.

Laevam alter pueri dextram alter verberet aurem:

      Altaque perstringat viscera dulce melos.

65

Ima mei vestro pateant ante omnia canti

      Cordis et egregios conspiciatur amor.