Ludovico Pittorio carmina 1

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023

Other sections


Invitatus ad voluptates Iohanni Pico de la Miranda Concordiae Comiti respondet

 

Quid sibi Di superi cum tantus Piccus Iaccho?

      Quid vult cum tantis ille cupidinibus?

Quae facit is molli sunt omnia plena Dione:

      Quae facit is vino carmina cuncta madent.

5

Laetaque me superi vocat ad convivia primum:

      Et iubet exhausto me titubare mero,

Ac veneres inter thiasos ductare madentes,

      Aptaque lascivis verba referre iocis.

Ergo sales inter vivamus et inter amores

10

      Et dulces latices ambrosiasque dapes.

Ohe dux vitae genio comitante voluptas:

      Huc Erycina veni, tu bone Bacche fave.

Sparge rosas passim, passim laquearia vernent;

      Prome puer large massica vina cado.

15

Huc tentaturum gressus fer candida Chium

      Ora ligaturum Pleona funde merum.

Galbaneis molles spargantur odoribus artus:

      Fulcra oleant costum coryciumque crocum.

Pleona sume merum, nunc terque quaterque bibendum est:

20

      Candida sume merum: ter detiesque bibe.

Da mihi mille palam iam basia: da mihi mille

      Amplexus: collo brachia necte meo

Da mihi potandum cyathum, qua parte bibisti;

      Vnge mihi crines porrige et ore cibos.

25

Iam valeant rigidi Pico mandante Catones:

      Naviget in nostra Sardanapalus aqua.