Iacopo Sannazaro Salices

Traiano Cabanilio Troiae ac Montellae domino

 

Si vacat, et blandos etiamnum ventilat ignes

Quae dea caerulea vehitur super aequora concha

Turrigeramque Paphon, ditemque Amathuntha tuetur

Accipe flumineas properatum carmen acl undas,

5

O mihi non dubia, Cabanili, cognite fama,

Sed longe varios rerum spectate per usus.

Nam tibi me doctae sic devinxere sorores,

Sic mea felici permulcent pectora cura,

Vt vix ulla queam melioris tempora vitae

10

Te sine, vix placidos per noctem ducere somnos

En agedum, Traiane, tuis haec praevia iussis

Tractanti, iam iamque animo maiora paranti

Da veniam, et tenues ne dedignare Camoenas.

Forte inter virides, si vera est fama, genistas

15

Capripedes Satyri, passimque agrestia Panes

Numina cum Faunis, et montivagis Silvanis,

Exercet dum Sol raucas per rura cicadas,

Vitabant aestus, qua pinguia culta vadosus

Irrigat, et placido cursu petit aequora Sarnus,

20

Grata quies nemorum manantibus undique rivis,

Et Zephyris densas inter crepitantibus alnos,

Dumque leves aptant calamos, dum sibila pressis

Explorant digitis, tenuique foramina cera

Obducunt, vario modulantes carmina cantu

25

Auricomae viridi speculantur ab illice Nymphae

Dulcia clarisonis solventes ora cachinnis.

Sed prope ferre pedem metuunt; nam saepe labores

Audierant, Peneia, tuos, et qualibus olim

Infelix eheu virgo Nonacria fatis,

30

Infelix virgo (quid enim non illa moveret?)

Pana metu fugiens e vertice Cylleneo,

Pana deum Arcadiae, quamvis pulcherrima, quamvis

Dianae sacros inter lectissima coetus,

Nodosa tenerum mutarit arundine pectus

35

Quas simul ac nemorum petulans, effrenaque pubes,

Semiferi videre per herbida prata vagantes,

Occultamque imis flammam traxere medullis;

Sic timidas blandis hortantur vocibus ultro:

'Huc huc o tenerae, placidissima turba, puellae:

40

Quid procul adstatis? potius succedite ripae,

Et viridi in prato molles de more choreas

Ducite, quandoquidem calamos inflamus inertes,

Et frustra ad surdas iactamus carmina silvas.'

Illae nil contra: celeri sed nuda parabant

45

Crura fugae, tutosque agitabant mente receptus,

Siqua forte viam per saxa irrumpere, et altis

Evasisse iugis, deus aut sua fata dedissent.

Tum iuvenes: 'Procul o, clamant, procul iste, puellae,

Sit timor, ignavas animo depellite curas:

50

Nullae hic insidiae, nullae per aperta latebrae:

Cuncta patent: nullas abscondunt haec loca fraudes.

Nos quoque non Lernae monstris, non igne Chimaerae,

Scyllaeisve lupis geniti, aut latrante Charybdi,

Qui vestra immani laceremus viscera morsu;

55

Sed divum genus, et qui semper rupibus altis

Vobiscum crebris venatibus insultemus.'

His dictis permulsi animi, securaque tristem

Corda metum eiiciunt, gressuque per uda citato

Prata, deis tandem cupidis, ripaeque propinquant.

60

Tum manibus simul implicitis per gramina festas

Exercent choreas; aliosque, aliosque reflexus

Inter se laetae repetunt; nunc corpora librant

In saltus, nunc molle latus, nunc candida iactant

Brachia, et alterna quatiunt vestigia planta.

65

Hic Satyri, quamquam voces audire canentum

Crudeles, quamquam niveas spectare papillas

Exsultant, oculisque bibunt sitientibus ignem,

Tanta tamen saevi gliscit vis effera morbi

Pectoribus, praecepsque amor, et malesana libido,

70

Vt calamis sensim eiectis, ruptoque repente

Foedere, surgentes ab humo, vento ocius omnes

Exsiliant; spretaque deum pietate, fideque,

Ah pavidas Nymphas, subitoque horrore rigentes

Invadant avidi, saevorum more luporum,

75

Qui laetas mediis proturbant lusibus agnas,

Oblitasque sui passim rapiuntque, trahuntque,

Dum viridi in campo cursant, aut valle sub alta,

Et custos ignarus abest, et amica canum vis.

Sic illi; at miserae discisso pectore Nymphae

80

Frondiferam moestis silvam clamorbus implent.

Atque huc, atque illuc fugiunt; non saxa, neque altis

Tuta putant loca senta rubis: hinc ardua montis

Praerupti iuga, diffusos hunc stagna per agros

Adtonitae circumspiciunt, via nulla salutis,

85

Et iam spes praerepta fugae. Tum denique ad undas

Consistunt trepidae, flabosque a vertice crines

Cum lacrimis, gemituque, et flebilibus lamentis

Abscindunt, Sarnumque vocant, liquidasque sorores:

Dumque covant, fundo properat chorus omnis ab imo

90

Naiadum: properat vitreae rex caeruleus undae

Sarnus, inexhaustumque vadis ciet agmen aquarum

Rauca sonans, sed quid Sarnusve, aut illa natantum

Agmina Naiadum possint, ubi ferrea contra

Stant fata, et duro leges adamante rigescunt?

95

Ergo defectae cura, auxilioque deorum,

Ac coelum pariter Nymphae, lucemque perosae,

Vnum illud, rebus tandem quod restat in arctis,

Finem optant, iamque in fluvium se mergere adortae

Membra reclinabant, et aquas prono ore petebant:

100

Cum subito obriguere pedes; lateque per imos

Exspatiata ungues radix, fugientia tardat,

Adfigitque solo vestigia. Tum vagus ipsis

Spiritus emoritur venis, indignaque pallor

Occupat ora, tegit trepidantia pectora cortex.

105

Nec mora: pro digitis ramos exire videres,

Auratasque comas glauca canescere fronde,

Et iam vitalis nusquam calor, ipsaque cedunt

Viscera paullatim venienti frigida ligno.

Sed quamvis totos duratae corporis artus,

110

Caudicibusque latus, virgultisque undique septae‚

Ac penitus Salices, sensus tamen unicus illis:

Silvicolas vitare deos, et margine ripae

Haerentes, medio procumbere fluminis alveo.