Iacopo Sannazaro eclogae piscatoriae 6
Other sections


SALICES

 

Traiano Cabanilio, Troiae et Montellae domino

 

Si vacat, et blandos etiamnum ventilat ignes

Quae dea caerulea vehitur super aequora concha,

Turrigeramque Paphon, ditemque Amathunta tuetur;

Accipe flumineas properatum carmen ad undas,

5

O mihi non dubia, Cabanili, cognite fama,

Sed longe varios rerum spectate per usus:

Nam tibi me doctae sic devinxere sorores,

Sic mea felici permulcent pectora cura

Vt vix ulla queam melioris tempora vitae

10

Te sine, vix placidos per noctem ducere somnos.

En agendum, Traiane, tuis haec praevia iussis

Tractanti, iamiamque animo maiora paranti

Da veniam, et tenues ne dedignare Camoenas.

Forte inter virides (si vera est fama) genistas

15

Capripedes Satyri, passimque agrestia Panes

Numina, cum Faunis et montivagis Silvanis,

Exercet dum sol raucas per rura cicadas,

Vitabant aestus, qua pinguia culta vadosus

Irrigat, et placido cursu petit aequora Sarnus.

20

Grata quies nemorum, manantibus undique rivis,

Et Zephiris densas inter crepitantibus alnos.

Dumque leves aptant calamos, dum sibila pressis

Explorant digitis, tenuique foramina cera

Obducunt, vario modulantes carmina cantu:

25

Auricomae viridi speculantur ab ilice Nymphae

Dulcia clarisonis solventes ora cachinnis:

Sed prope ferre pedem metuunt, nam saepe labores

Audierant Penaea tuos: et qualibus olim

Infelix eheu virgo Nonacria fatis;

30

Infelix virgo (quid enim non illa moveret?)

Pana metu fugiens e vertice Cyllenaeo,

Pana deum Arcadiae, quamvis pulcherrima, quamvis

Dianae sacros inter lectissima coetus,

Nodosa tenerum mutarit arundine pectus.

35

Quas simul ac nemorum petulans, effraenaque pubes

Semiferi videre per herbida prata vagantes,

Occultamque imis flammam traxere medullis:

Sic timidas blandis hortantur vocibus ultro:

Huc, huc, o tenerae placidissima turba puellae,

40

Quid procul adstatis? potius succedite ripae

Et viridi in prato molles de more choreas

Ducite: quandoquidem calamos inflamus inertes

Et frustra ad surdas iactamus carmina silvas.

Illae nil contra: celeri sed nuda parabant

45

Crura fugae, tutosque agitabant mente receptus,

Si qua forte viam per saxa irrumpere, et altis

Evasisse iugis, deus aut sua fata dedissent.

Tum iuvenes: procul o, clamant, procul iste, puellae,

Sit timor, ignavas animo depellite curas,

50

Nullae hic insidiae, nullae per aperta latebrae:

Cuncta patent: nullas abscondunt haec loca fraudes.

Nos quoque non Lernae monstris, non igne Chimaerae,

Scyllaeisve lupis geniti aut latrante Charybdi,

Qui vestra immani laceremus viscera morsu:

55

Sed divum genus, et qui semper rupibus altis

Vobiscum crebris venatibus insultemus.

His dictis permulsi animi, securaque tristem

Corda metum eiciunt, gressuque per uda citato

Prata, deis tandem cupidis ripaeque propinquant.

60

Tum manibus simul implicitis per gramina festas

Exercent choreas, aliosque, aliosque reflexus

Inter se laetae repetunt: nunc corpora librant

In saltus, nunc molle latus, nunc candida iactant

Brachia et alterna quatiunt vestigia planta.

65

Hic Satyri, quanquam voces audire canentum

Crudeles, quanquam niveas spectare papillas

Exultant, oculisque bibunt sitientibus ignem:

Tanta tamen saevi gliscit vis effera morbi

Pectoribus, praecepsque amor et malesana libido,

70

Vt calamis sensim eiectis, ruptoque repente

Foedere, surgentes ab humo, vento ocyus omnes

Exiliant: spretaque deum pietate fideque

Ah pavidas Nymphas subitoque horrore rigentes

Invadunt avidi, saevorum more luporum

75

Qui laetas mediis proturbant lusibus agnas,

Oblitasque sui passim rapiuntque trahuntque,

Dum viridi in campo cursant aut valle sub alta,

Et custos ignarus abest et amica canum vis.

Sic illi: at miserae discisso pectore Nymphae

80

Frondiferam moestis silvam clamoribus implent,

Atque huc atque illuc fugiunt: non saxa neque altis

Tuta putant loca senta rubis: hinc ardua montis

Praerupti iuga, diffusos hinc stagna peragros

Attonitae circumspiciunt: via nulla salutis,

85

Et iam spes praerepta fugae; tum denique ad undas

Consistunt trepidae, flavosque a vertice crines,

Curo lacrymis gemituque et flebilibus lamentis,

Abscindunt, Sarnumque vocant liquidasque sorores.

Dumque vocant, fundo properat chorus omnis ab imo

90

Naiadum, properat vitreae rex caerulus undae

Sarnus, inexhaustumque vadis ciet agmen aquarum

Rauca sonans: sed quid Sarnusque aut illa natantum

Agmina Naiadum possint, ubi ferrea contra

Stant fata et duro leges adamante rigescunt?

95

Ergo defectae, cura auxilioque deorum,

Ac coelum pariter Nymphae lucemque perosae,

Vnum illud rebus tandem quod restat in arctis

Finem optant: iamque in fluvium se mergere adortae

Membra reclinabant et aquas prono ore petebant,

100

Cum subito obriguere pedes, lateque per imos

Expatiata ungues radix fugientia tardat

Affigitque solo vestigia: tum vagus ipsis

Spiritus emoritur venis, indignaque pallor

Occupat ora: tegit trepidantia pectora cortex.

105

Nec mora pro digitis ramos exire videres,

Auratasque comas glauca canescere fronde:

Et iam vitalis nusquam calor, ipsaque cedunt

Viscera paulatim venienti frigida ligno.

Sed quamvis totos duratae corporis artus,

110

Caudicibusque latus, virgultisque undique septae,

Ac penitus salices, sensus tamen unicus illis

Silvicolas vitare deos, et margine ripae

Haerentes, medio procumbere fluminis alveo.