Iacopo Sannazaro eclogae piscatoriae 5
Other sections


HERPYLIS PHARMACEVTRIA

 

Cassandrae marchesiae, mulieri praestantissimae

 

Sed iam vulgatos et nos referamus amores

Quos pariter grata scopuli pendentis in umbra

Hinc Dorylas, hinc Teleboi maris accola Thelgon

Certantes docuere, quibus cava litora et ipse

5

Aequoreus Platamon sacrumque Serapidis antrum

Cum fonte et Nymphis assultavere marinis.

Tu mihi, seu doctas percurris Palladis artes

Maeoniaeque aurum et subtegmina vincis Arachnes,

Seu Dryadum choreis coetuque immista Dianae

10

Haud minor incedis pictaque accincta pharetra

Venatu Prochyten maternaque regna fatigas,

Sive Dicarcheis qua molibus assilit aequor

Ludentes spectas Nereidas, en age nostros

(Si quis honos pelagi) Cassandra, en aspice lusus.

15

Non ingrata cano penitusque iniussa, neque umquam

Arguerint ventura meis te saecula chartis

Praeteritam; faveat modo non invitus Apollo

Et quae me facili vexere per aequora remo

Pierides, queis longa dies et nomina curae.

20

Interea Dorylan iuvet hic audire canentem.

Dorylas

Sebethi ad liquidas descenderat Herpylis undas,

Herpylis Euboidum non ultima, quam pater Alcon

Erudiit, Musis et Phoebo cognitus Alcon.

Venerat et socii partem subitura laboris

25

Vnanimis soror et calathum de more ferebat.

Ipsa comas effusa pedemque exuta sinistrum

Cum philtris longum submurmurat atque ita fatur:

"Pone aram et vivos hauri de flumine rores

Canaque vicino decerpe absinthia campo;

30

Illum illum magicis conabor adurere sacris

Qui miseram tota spoliatam mente reliquit.

Volvite praecipitem iam nunc, mea licia, rhombum.

Rhombus ad Haemonias revocetur aeneus artes,

Sistere qui pluvias, qui pellere nubila caelo,

35

Qui potis est trepidos undis abducere pisces.

Volvite praecipitem, mea licia, volvite rhombum.

Alga tibi haec primum tumidi purgamina ponti

Spargitur et rapidis absumitur arida flammis;

Sic mihi, sic, Maeon, uraris adusque medullas.

40

Volvite praecipitem iam nunc, mea licia, rhombum.

Ter muscum, Clearista, ter hunc sine forcipe cancrum

Vre simul "cum" que "his" dic "viscera Maeonis tiro".

Volvite praecipitem, mea licia, volvite rhombum.

Spongia nunc lacrimis perfunditur. Heus bona magno

45

Spongia nata mari, lacrimas bibe sedula nostras,

Vtque rapis sitiens illas sic Maeonis omnem,

Maeonis ingrati, rapias de pectore sensum.

Volvite praecipitem iam nunc, mea licia, rhombum.

Vt pumex, pinguescat, ut aequoris unda, quiescat,

50

Quae ventis agitata huc illuc concita fertur.

Sed quid ego heu tristi pectus concussa dolore

Imprecer et vanis iactem convicia ventis?

Maeon tot mihi damna, ego Maeoni verba rependam?

Volvite praecipitem, mea licia, volvite rhombum.

55

Huc, huc, qui rigida meditaris vulnera cauda,

Saeve trigon, et tu proprium cui sistere naves

Veliferas, echeneis, adeste et Maeonis acres

Tu retinere pedes, tu figere corda labora.

Volvite praecipitem iam nunc, mea licia, rhombum.

60

Tunde iecur spumamque simul torpedinis atrae.

Haec ego cras illi lethalia pocula mittam;

Ebibat et subito pallentes torpeat artus.

Volvite praecipitem, mea licia, volvite rhombum.

Scinde manu leporem; leporis penetrabile virus

65

Nascitur Eois hic fluctibus; attulit Aegle,

Docta Aegle, iussitque inimicum tangere limen.

Curre age, tange simul, simul obline; cras mihi poenas

Perfidus ille dabit, gemet ipso in limine Maeon.

Sistite praecipitem iam nunc, mea licia, rhombum.

70

Contere et alcyonis nidum mihi; pellere ventos

Dicitur et saevas pelagi mulcere procellas.

Forsitan hic nostros sedabit pectoris aestus.

Sistite praecipitem, iam sistite, licia, rhombum".

Hactenus ille; quid hinc subiunxerit ordine Thelgon

75

Accipe; non omnes unus dolor angit amantes.

Thelgon

Rupe sub hac mecum sedit Galatea; videbam

Et Capreas et quae Sirenum nomina servant

Rura procul; veteres alia de parte ruinas

Herculis ambusta signabat ab arce Vesevus.

80

Exsere caeruleos, Triton, de gurgite vultus.

Ipse meas, Triton, Nereo deferre querelas,

Ipse potes curva resonans super aequora concha

Et scopulis narrare et fluctivagis balaenis.

Exsere caeruleos, Triton pater, exsere vultus.

85

Hic primos mihi congressus dedit illa roganti,

Hic niveam formosa manum porrexit et (eheu,

Quid recolo?) tacitos in me defixit ocellos.

Exsere caeruleos, Triton, de gurgite vultus.

Huc ades, o mea cura, quid, o quid lenta moraris?

90

Ipse ego te propter socios cymbamque reliqui.

Exsere caeruleos, Triton pater, exsere vultus.

Hic tibi consuetas formosior explicat umbras

Populus; amplector saepe hanc atque oscula figo

Corticibus, saepe ipsa pedum vestigia quaero

95

Et, si quid manibus tetigisti, floribus orno.

Exsere caeruleos, Triton, de gurgite vultus.

Quem mihi nunc praefers? Si te iuga frondea, si te

Arbuta pascentesque iuvant per rura capellae,

Nos quoque non graciles nunc primum iungere avenas

100

Discimus; incisas implent mea carmina fagos

Et mea Maenaliis pendet iam fistula silvis.

Exsere caeruleos, Triton pater, exsere vultus.

Sin magis arrident haec litora, sin magis alti

Divitiae pelagi, sparsos quis cogere pisces

105

Doctior aut rigidum dextra iactare tridentem?

Exsere caeruleos, Triton, de gurgite vultus.

Non ego delphinis, te iudice, non ego thynnis

Aequore vel medio dubitem certare natando.

Quid tibi me iactem, cui vix numerare vel hamos

110

Nunc vacat aut restes onerataque retia plumbo

Et Sinuessano textas de vimine nassas?

Exsere caeruleos, Triton pater, exsere vultus.

Me Ligurum durae rupes, me Gallica norunt

Litora, piscantem pariter me Varus et ingens

115

Sensit Arar, sensere maris fera monstra Britanni.

Obrue caeruleos, Triton, sub gurgite vultus.

Et post haec heu dura fugis; non te mihi tellus

Extera, non venti rapuere. Sed accipe munus,

Accipe; non ultra tecum, Galatea, sedentem

120

Aspicies. I, laeta novas meditare choreas.

Obrue caeruleos, Triton pater, obrue vultus.