Iacopo Sannazaro eclogae piscatoriae 3
Other sections


MOPSVS

 

Celadon. Mopsus. Chromis. Iolas

 

Celadon

Dic mihi (nam Baulis, verum si rettulit Aegon,

Bis senos vos, Mopse, dies tenuere procellae)

Quid tu, quid Chromis interea, quid vester Iolas,

Dum Notus insultat pelago, duro murmurat unda;

5

Ecquid desertis vacui lusistis in antris?

Mopsus

Quid nostrae facerent ingrata per otia Musae,

O Celadon? Neque tum conchas impune licebat

Per scopulos, non octipedes tentare paguros;

Iam fragilem in sicco munibant saxa phaselum

10

Raraque per longos pendebant retia remos;

Ante pedes cistaeque leves hamique iacebant

Et calami nassaeque et viminei labyrinthi.

Tum Chromis Inarimen spectans, "His", inquit, "ab oris

(Ah dirum exsilium) nostrae solvere carinae,

15

Curo regem post bella suum comitata iuventus

Ignotis pelagi vitam committeret undis.

Quae tamen (ut fama est) Ligurum per saxa, per altas

Stoechadas emicuit Rhodanique invecta per amnem

(Nam bene si memini, Rhodanum referebat Amilcon)

20

Oceani madidas vidit refluentis harenas

Et quae caeruleos procul aspicit ora Britannos,

Qua (nisi vana ferunt) quoties maris unda recedit,

Indigenae captant nudos per litora pisces".

"Ne, Chromi, ne luctus renova", respondit Iolas,

25

"Sat tuus haec nobis Lucrini nuper ad undam

Narravit Lycabas: Solem se scilicet illic

Trans fluctus trans et nubes vidisse cadentem

Haud aliter quam si nostris e montibus illum

Caietae aspiceret longe post litora ferri,

30

Nec strepitum sensisse ruentis ab aethere currus.

Praeterea mores populorum urbesque locosque

Exposuit quernasque domos et lignea tecta.

Addidit et varias (heu barbara nomina) gentes,

Bellovacos Morinosque et (quos quis dicere possit?)

35

Tarbellos; latis errare et flumina campis,

Nescio quem Ligerim tectis se innasse carinis.

Sed mea nunc aliae poscunt sibi pectora curae.

Tu modo, si quid habes (et te quoque Chloridis ardor

Excruciat) scopulo hoc mecum meditare vicissim.

40

Audiet et gracilem percurret Mopsus avenam".

Sic illi; ast ego nil contra, sed quae mihi collo

Garrula pendebat manibus tunc sumpta cicuta est.

Scilicet alternos conabar arundine versus

Excipere, alternis nam dicere uterque parabat.

45

Nec mora; iam Chromis hos, hos et referebat Iolas.

Chromis

Nereides, pelagi sacrum genus, aut mihi vestris

Munera ferte vadis duram queis Chlorida placem,

Aut, si muneribus flecti nequit, aequore toto

Quaerite quae nostrum sanet medicina furorem.

Iolas

50

Sirenes, mea cura, audite haec ultima vota.

Aut revocet iam Nisa suum nec spernat Iolam,

Aut videat morientem; haec saxa impulsa marinis

Fluctibus, haec misero vilis dabit alga sepulcrum.

Chromis

Qualis tranquillo quae labitur aequore cymba,

55

Curo Zephyris summae crispantur leniter undae.

Tuta volat luditque hilaris per transtra iuventus,

Talis vita mihi, mea dum me Chloris amabat.

Iolas

Aspicis iratae feriant ut saxa procellae,

Vt validis imae Coris turbentur harenae?

60

Iam scopulis furit unda, tremit iam terra tumultu;

Fallor, an haec ipsa est Nisae indignantis imago?

Chromis

O Proteu, pastor liquidi maris, o pater, o rex,

(Quandoquidem insanos odistis, numina, fastus)

Quaere Pithecusas tu, cui licet, atque superbae

65

Dic Hyalae salsum te pascere monstra per aequor.

Iolas

Ille habet, ille meos scopulus mihi servat amore

Qui propior terrae est; illum pete, Glauce, natatu,

Neve manus duri contemnat Nisa mariti,

Dic te squamigeras traxisse ad litora praedas.

Chromis

70

Est Veneri Cypros gratissima, Creta Tonanti

Iunonique Samos, Vulcano maxima Lemnos;

Aenariae portus Hyale dum pulchra tenebit,

Nec Samos Aenariam vincet nec maxima Lemnos.

Iolas

Gradivus Rhodopen et Mercurius Cyllenen,

75

Ortygiam Phoebe, Tritonia iactat Hymetton;

Nisa colit Prochyten; Prochytes si commoda norint,

Ortygiam Phoebe, Tritonia linquat Hymetton.

Chromis

Hic specus, hic rupes texendisque optima nassis

Vimina sunt, iunci densaeque per avia myrtus;

80

Si mihi nunc Pholoe vel tantum Chloris adesset,

Quam bene pugnaces possem contemnere ventos.

Iolas

Nulla mihi sine te rident loca, displicet aequor,

Sordet terra, leves odi cum retibus hamos;

At si aderis tu, Nisa, placebunt omnia, laetus

85

Tunc ego vel Libycis degam piscator harenis.

Chromis

Dat rhombos Sinuessa, Dicarchi litora pagros,

Herculae mullum rupes, synodontas Amalphis;

Parthenope teneris scatet ambitiosa puellis;

Quis mihi nunc alias scrutari suadet algas?

Iolas

90

In fluviis mugil versatur, sargus in herbis,

Polypus in scopulis, mediis melanurus in undis;

Ante tuas, mea Nisa, fores ego semper oberro;

Quae mihi det tales iucundior insula portus?

Mopsus

Hactenus, o Celadon, resonis sub rupibus illos

95

Inter se vario memini contendere cantu

Horrida ventosi ridentes murmura ponti.

Qui tamen et laudes et munera digna tulere

Carminibus, sed quae nequeat contemnere Triton:

Hic, quam Circeio nudus sub gurgite cepi

100

Nativis concham maculis et murice pictam,

Ille, recurvato nodosa corallia trunco.