Iacopo Sannazaro eclogae piscatoriae 2
Other sections


GALATEA

 

Forte Lycon vacuo fessus consederat antro

Piscator qua se scopuli de vertice lato

Ostentat pelago pulcherrima Mergilline.

Dumque alii notosque sinus piscosaque circum

5

Aequora collustrant flammis aut linea longe

Retia captivosque trahunt ad litora pisces,

Ipse per obscuram meditatur carmina noctem:

Immitis Galatea, nihil te munera tandem,

Nil nostrae movere preces? verba irrita ventis

10

Fudimus et vanas scopulis impegimus undas.

Aspice, cuncta silent, orcas et maxima cete

Somnus habet, tacitae recubant per litora phocae,

Non Zephyri strepit aura, sopor suus umida mulcet

Aequora, sopito connivent sidera caelo;

15

Solus ego (ei misero) dum tristi pectore questus

Nocte itero, somnum tota de mente fugavi,

Nec tamen ulla meae tangit te cura salutis.

At non Praxinoe me quondam, non Polybotae

Filia despexit, non divitis uxor Amyntae,

20

Quamvis culta sinu, quamvis foret alba papillis.

Quin etiam Aenaria (si quicquam credis) ab alta

Saepe vocor; solet ipsa meas laudare Camenas

In primis formosa Hyale cui sanguis Iberis

Clarus avis, cui tot terrae, tot litora parent

25

Quaeque vel in mediis Neptunum torreat undis.

Sed mihi quid prosunt haec omnia, si tibi tantum

(Quis credat, Galatea?) tibi si denique tantum

Displiceo? si tu nostram crudelis avenam

Sola fugis, sola et nostros contemnis amores?

30

Ostrea Miseni pendentibus eruta saxis

Mille tibi misi, totidem sub gurgite vasto

Pausilypus, totidem vitreis Euploea sub undis

Servat adhuc; plures Nesis mihi servat echinos

Quos nec vere novo foliis lentiscus amaris

35

Inficit aut vacuae tenuant dispendia Lunae.

Praeterea mihi sub pelago manus apta legendis

Muricibus; didici Tyrios cognoscere succos

Quoque modo plena durent conchylia testa.

Quid refugis? Tingenda tibi iam lana paratur

40

Qua niteas superesque alias, Galatea, puellas,

Lana maris spumis quae mollior. Hanc mihi pastor

Ipse olim dedit, hanc pastor Melisaeus, ab alta

Cum me forte senex audisset rupe canentem,

Et dixit, "Puer, ista tuae sint praemia Musae,

45

Quandoquidem nostra cecinisti primus in acta".

Ex illo in calathis servavi, ut mittere possem.

Sed tu (ne qua miti superet spes, ne qua futuri

Condicio, Galatea) manum mihi dura negasti.

Hoc est, hoc, miserum quod perdidit. Ite Camenae,

50

Ite procul; sprevit nostras Galatea querelas.

Scilicet (exiguae videor quod navita cymbae.

Quodque leves hamos nodosaque retia tracto)

Despicis. An patrio non hoc quoque litore Glaucus

Fecerat, aequoreae Glaucus scrutator harenae?

55

Et nunc ille quidem tumidarum numen aquarum.

Sed nec (quae nimium vel me sic falsa fatigat)

Fabula te moveat Lydae, licet illa puellis

Iactet nescio quas mihi se misisse corollas;

Non me Lyda tamen, non impulit, aequora testor

60

Nereidasque omnes. Si fallo, naufragus illas

Experiar salsosque bibam sub gurgite fluctus.

Heu quid agam? Externas trans pontum quaerere terras

Iam pridem est animus, quo numquam navita, numquam

Piscator veniat: fors illic nostra licebit

65

Fata queri. Boreae extremo damnata sub axe

Stagna petam et rigidis numquam non cana pruinis

An Libyae rapidas Austrique tepentis harenas.

Et videam nigros populos Solemque propinquum?

Quid loquor infelix? an non per saxa, per ignes,

70

Quo me cumque pedes ducent, mens aegra sequetur?

Vitantur venti, pluviae vitantur et aestus,

Non vitatur amor; mecum tumuletur oportet.

Iam saxo meme ex illo demittere in undas

Praecipitem iubet ipse furor. Vos o mihi Nymphae,

75

Vos maris undisoni Nymphae, praestate cadenti

Non duros obitus saevasque exstinguite flammas.

Scilicet haec olim, veniens seu litore curvo

Caietae, seu Cumarum navalibus altis,

Dum loca transibit, raucus de puppe magister

80

Hortatus socios "Dextrum deflectite" dicet

"In latus, o socii, dextras deflectite in undas;

Vitemus scopulos infames morte Lyconis".

Talia nequiquam surdas iactabat ad auras

Infelix piscator et irrita vota fovebat,

85

Cum tandem extremo veniens effulsit ab ortu

Lucifer et roseo perfudit lumine pontum.