1. ad Bartholomaeum Fontium
Dulce mihi quondam studium fuit; invidia sed me
Paupertas laceros tuerruit uncta sinus.
Nunc igitur, quondiam vates fit fabula vulgi,
Esse reor satius cedere temporibus.
2. ad Laurentium Medicem
Cum referam attonito, Medices, tibi carmina plectro,
Ingeniumque tibi serviat omne meum,
Quod tegor attrita ridet plebecula veste;
Tegmina quod pedibus sint recutita meis;
5
Quod digitos caligae, disrupto carcere, nudos
Permittunt caelo liberiore frui;
Intima bombycum vacua est quod stamine vestis,
Sectaque de caesa vincula fallit ove.
Ridet; et ignarum sic me putat esse poetam,
10
Nec placuisse animo carmina nostra tuo.
Tu contra effusas toto sic pectore laudes
Ingeris, ut libris sit data palma meis.
Hoc tibi si credi cupis et cohibere popellum,
Laurenti, vestes iam mihi mitte tuas.
3. ad eumdem
Dum cupio ingentes numeris tibi solvere grates,
Laurent, aetatis gloria prima tuae,
Excita iamdudum longo mihi murumure, tandem
Adstitit arguta Calliopaea lira.
5
Adstitit; inque meo preciosas corpore vestes
Vt vidit, pavidum rettulit inde pedem,
Nec potuit culti faciem Dea nosse poetae
Corporaque in tyrio conspicienda sinu.
Si minus ergo tibi meritas ago carmine grates,
10
Frustrata est calamum Diva vocata meum.
Mox tibi sublato modulabor pectine versus,
Cultibus assuerit cum mea musa novis.
4. ad Ponticum
Pontice, vis nostro cumulum superaddere amori,
Inque dies fieri semper amabilior?
Vis mihi vel tenera iucundior esse puella?
Vis mihi vel geminis charior esse oculis?
5
Mitte leves numeros, calamo nec parce iocoso;
Mitte tuae testes carmina nequitiae.
Si facies, charo fies mihi charior auro
Et nitido Phoebi sidere fulgidior;
At si non facies, vili mihi vilior alga
10
Atque asini fies stercore sordidior.
5. ad Xistum cardinalem
Quod dubia incerto variantur nubila Phoebo,
Dum petis etruscos, maxime Xiste, lares,
Quid mirare? Tuae sol ipse umbracula fronti
Obiicit, et radios temperat ipse suos.
5
Sic te, Xiste, videt, sic te non laedit; et uno
Tempore sic geminum perficit officium.
Iure igitur parent homines cui sidera parent:
Spes hominum prima es, primaque cura Deum.
6. ad eundem
Tenderet etruscam nuper cum Xistus in urbem,
Aurea quae magni signa leonis habet,
Viderat assiduis pallentes solibus herbas,
Et cava limose flumina sicca sinu;
5
Viderat et querulis poscentem vocibus imbres
Effusas populum congeminare preces.
Ergo salutiferos suspendit in aethere nimbos,
Dum pergit lydas Xistus adire domos:
Inde ubi iam laetus mediae sese intulit urbi,
10
Obtulit et Tuscis ora serena piis,
Ardua laxato discussit nubila caelo,
Et liquido arentem nectare lavit humum.
An quisquam neget esse deum te, Xiste, tenentem
Imperium terris imperiumque polo?
7. ad eumdem
Verba dedi Xisto; decet haec dare dona poetam:
Aera decet Xistum reddere; verba refert.
Verum habet ille alios qui dent sibi verba, fatemur;
Aera tamen qui nunc det mihi nullus adest.
8. ad Franciscum Salviatum
Quam peto si dederis, dulcis Salviate, salutem,
Oh quam convenient nomina tanta tibi!
Parva peto, dare magna soles; da parva petenti:
Parva tamen nescis si dare, magna dato.
5
Parva tibi, sed magna mihi sunt ista; rogamus
De nobis Xisto haec dicere verba velis:
"Est iuvenis; te, Xiste, colit veneratur amatque;
Spes sibi tu prima es, primaque cura sibi;
Nec malus est vates, nec pessima carmina condit,
10
Sed nullo hic vates est tamen aere gravis."
Hoc satis est; divo mandamus caetera Xisto:
Sat bene perspiciet quid tua verba petant.
9. ad Xistum cardinalem
Credebam demens Xistum mihi verba dedisse;
Fallebar, vates nam mihi verba dabam.
Nil queror; insanis mos est dare verba poetis:
Di faciant ne sis, Xiste, poeta mihi!
10. ad eumdem
Dicenti te, Xiste, deum si dona dedisses
Quae petiit, iam te diceret esse Iovem.
11. in aridam populum, quae repente
ante domum Laurentii reviruit
Quod recidiva novas diffundit vertice frondes
Quae Medicam surgit populus ante domum,
Cui quondam, ogygio fierent cum sacra Lyaeo,
Admovit rapidas ebria turba faces,
5
Quid mirum? Herculeis nam cum Laurentius armis
Aemulus, ausonios temperet arte lares,
Ipse suas iuveni Tirynthius explicat umbras,
Implicet ut meritum laeta corona caput.
Sic quoniam dextro modulatur Apolline carmen,
10
Ante suas lauri circumiere comas.
Nunc igitur, duplici crines lambente corona,
Se bello ostendet seque valere toga.
12. ad Laurentium Medicem, de cane Hebro
Quod canis hesperio, Medices, tibi missus ab Hebro
Terribiles vasto strangulat ore feras,
Ast hominem pavido metuit contingere rictu,
Nil mirum; domina convenit ille suo:
5
Sic tua nam sontes, Laurenti, poena coercet,
Sic referunt abs te praemia digna pii.
13. ad eumdem
Invideo Pisis, Laurenti, nec tamen odi,
Ne mihi displiceat quae tibi terra placet.
14. ad eumdem
Cum commissa sibi tellus malefida negasset
Semina, et agricolae falleret herba fidem;
Protinus optatas patriae tua dextera fruges
Obtulit, et celerem iussit abire famem.
5
Nec mora; pisaeis commutas sedibus urbem
Servatam, et nimio tempore lentus abes.
Heu, quid agis? Patriae, Laurens, te redde gementi.
Non facta est donis laetior illa tuis:
Maesta dolet, malletque famem perferre priorem
10
Quam deiderium patria ferre tui.
15. ad eumdem
Celsa triumphatis, Medices, Florentia Pisis
Invidet. Vt dominam se putet ipsa, redi.
16. in eumdem, cum rari querna corona
fronte redimitum viderem. ex tempore
Quam bene glandifera cingis tua tempora quercu,
Qui civem servas non modo sed populum!
17. in eumdem
Ante erat informis, Laurens, tua patria truncus,
Nunc habet ecce suum, te tribuente, caput.
Namque tuis nimia est frenata licentia nuper
Legibus: hoc patriae quis neget esse caput?
5
Caeca fuit quondam tua dicta Fluentia: sed nunc
Cuncta, oculos ille te tribuente, videt;
Ocia namque piis statuisti dulcia musis,
Quas patriae veros dixeris esse oculos.
Consilium dic esse aures, quo consulis illi.
10
Quod fugit insidias te duce, nare valet.
Cum dederit largas illi tua dextera fruges,
Os habet: hoc totum patria corpus alit.
Impensis ductuque tuo Volaterra repulsas
Accepit leges: haec sua dextra fuit.
15
Pene puer laevamque manum clypeumque dedisti,
Cum tuta a misera seditione fuit.
Praemia certa manent iustos, rata poena nocentes:
Hisce urbem pedibus comprobat ire Solon.
Praeterea auratos posito squallore capillos
20
Compsit, et aurata candida veste nitet:
Hoc decus educti templorum ad sidera sumptus,
Hoc Medicae praestant ardua tecta domus.
Sic patriam gignis, Laurens, educis et ornas,
Patria sic vero te vocat ore patrem.
18. ad Panaetium
Tantus amor tuus est in me, tamque omne, Panaeti,
Exemplum veteris vincis amicitiae,
Vt tibi collatus iuvenis phocaeus Orestem
Oderit, et spernat Thesea Pirithous,
5
Sicanium Pyladen credatur fallere Damon,
Vixque bonum fraenis Castora frater amet.
Non tu unam pro me mortem sed mille subires,
Pro me sisyphium non fugeres lapidem.
Nunc solum hoc tanto refero mercedis amori,
10
Quod me abs te solo victum in amore puto.
19. ad Iovianum Crassum monopoliten
Non rara atthaeae quod amem te gloria linguae
Causa est, non latiae copia non solymae,
Non acre ingenium, non lingua diserta, nec oris
Gratia, nec versus vena benigna tui;
5
Sed quod inest rarus tibi, Crasse, in pectore candor:
Quem nisi amem, rabida tigride natus ero.
Nec te ut amem causa est; haec me abs te cogit amari:
Crede mihi, pretium est solus amoris amor.
20. de Domitio et Marsilio
Audit Marsilius missam, missam facis illam
Tu, Domiti: magis est relligiosus uter?
Quis dubitet? Tanto es tu relligiosior illo,
Quanto audire minus est bona quam facere.
21. in Marsilium
Mors, ingenium, musas, sophianmque supremam
Vis uno dicam nomine? Marsilius.
22. in Demetrium cretensem
et Dionysium Paravisinum,
graecorum voluminum impressores
Qui colis Aenidas, graios quoque volve libellos;
Namque illas genuit Graecia non Latium.
En Paravisinus quanta hos Dionysius arte
Imprimit, en quanto cernitis ingenio!
5
Te quoque, Demetri, ponto circumsona Crete
Tanti operis nobis edidit artificem.
Turce, quid insultas? Tu graeca volumina perdis;
Hi pariunt. Hydrae, nunc age, colla seca.
23. ad Fabianum, de Antonio tusco
extemporali porta
Tuscus ab othrysio, Fabiane, Antonius Orpheo
Hoc differt: homines hic trahit, ille feras.
24. in libellum elegiarum Naldi poetae
Dum celebrat Medicem Naldus, dum laudat amicam,
Et pariter gemino raptus amore canit,
Tam lepidum unanimes illi ornavere libellum
Phoebus, Amor, Pallas, Gratia, Musa, Fides.
25. ad Gaddium
Delitias tibi Roma suas, Florentia, Gaddi,
Datque suas. O quam delitiosus homo es!
26. ad Laurentium Medicem, pro sacerdotio
accepto in templo divi Pauli,
cum adhuc sub iudice lis esset
Gratatur, Laurens, venienti nuper in urbem
Quantum hominum tota vivit in urbe mihi.
Vtque omneis taceam studium quos copulat aut tu,
Quosque vetus nobis vinxit amicitia,
5
Caupo, auces, lanius, pistor, cocus, institor urgent;
Hinc me ungit tactu fartor, at inde cocus:
Hic me veste trahit, hinc basior, inde salutor;
Occurro his vultu, lumine, voce, manu.
Gratamur, Paulum quod habes. - Vox omnibus haec est.
10
Non habeo paulum - dico. Quid ergo? - Nihil. -
27. in Laurentium Iuliumque Petri filios,
fratres piissimos
Nec tanta oebalios tenuit concordia fratres,
Nec tanto Atridas foedere iunxit amor,
Implicuit quanto Medicum duo pectora nexu
Mitis amor, concors gratia, pura fides.
5
Vnum velle animis, unum est quoque nolle duobus,
Corque sibi alterna dant capiuntque manu.
Esse quid hoc dicam, Iuli, et tu, maxime Laurens?
Anne duos una mente calere putem?
28. ad Laurentium Medicem
O ego si possem laqueo subducere collum,
Et pedicis vinctos explicuisse pedes!
Haud equidem dubitem volucres superare canendo
Quas aluit campis unda caystra suis.
5
At nunc, phoebeos inter velut auser olores,
Agrestem rauco gutture fundo sonum.
Sed facile expediar, Medices, flamque canorus,
Si modo tu dicas: Politiane, veni.
29. Laurentio Medici maecenati suo
Sum tuus, o Medices; fateor, tuque ipse fateris:
Sum tuus usque; tui sit tibi cura, precor.
Heu pereo! Heu lacerant gemini mea corda leones!
Eripe me rabidis, spes mea sola, feris.
30. ad Laurentium Medicem Petri Francisci filium
Quaeris quid mihi de tuo Marullo,
Laurenti, videatur? Est poeta
Vnus qui referat suum Catullum,
Aut si quid tenerum magis Catullo est.
5
Nil argutius elegantiusque
Isto quem tibi dedicat libello;
Nec tota prata coloribus novum ver
Pingit, lassula cum reversa hirundo,
Quam carmen varium tui Marulli est:
10
Cuius delitias, facetiasque,
Lusus, nequitias, sales, lepores
Nuper Roma legens superba, dixit:
Quo iam se mihi comparent Athenae?
31. ad eumdem
Quod plane venerem tuus Marullus,
Laurenti, referat novo libello,
Miraris, video, rogasque caussam.
Scis ut bella gerat colatque martem:
5
Mars ergo Venerem suo clienti
Ostendit modo, quam statim Marullus
Pictam rettulit in novo libello.
32. in Ciccham senensem
Mnemosyne audito senensis carmine Cicchae:
Quando, inquit, decima es nata puella mihi?
33. ad Galeotum, principem faventinum
Cur promissa tibi tuus poeta
Nondum praestiterit, rogas? Poeta est.
34. ad Laurentium Medicem,
extemporaneum epigramma
O ego quam cupio reducis contingere dextram,
Laurenti, et laeto dicere laetus ave!
Maxima sed densum capiunt vix atria vulgus,
Tota salutantum vocibus aula fremit.
5
Vndique purpurei Medicem pia turba senatus
Stat circum; cunctis celsior ipse patet.
Quid faciam? Accedam? Nequeo; vetat invida turba.
Alloquar? At pavido torpet in ore sonus.
Aspiciam? Licet hoc, toto nam vertice supra est;
10
Non omne officium turba molesta negas.
Aspice sublimi quem vertice fundit honorem,
Sidereo quantum spargit ab ore iubar;
Quae reducis facies, laetis quam laetus amicis
Respondet nutu, lumine, voce, manu.
15
Nil agimus; cupio solitam de more salutem
Dicere, et officium persoluisse meum.
Ite mei versus, Medicique haec dicite nostro:
Angelus hoc mittit Politianus ave.
35. ad eumdem
Nescio quos media coeli de sede petitos
Luminibus radios suspicor esse tuis.
Nam quoties oculos in me convertis amicos,
Complector cunctas pectore laetitias;
5
Tunc faciles subeunt musae, tunc ipse videtur
Purus apollinei sideris esse nitor.
At quoties oculos a me deflectis amicos,
Complector nullas pectore laetitias;
Non faciles subeunt musae, non ipse videtur
10
Purus apollinei sideris esse nitor.
Cur ergo avertis, Laurenti, lumina? Redde
Redde meis, quaeso, lumina luminibus;
Laetitias mihi redde meas; redde, invide, musas
Quas tua mi rapiunt lumina: sed propera.
36. ad eumdem
Quicquid habent Natura tibi et Fortuna dederunt,
Sed tamen haec superas munera consilio:
Nam sunt illa quidem paucis communia tecum,
Maxima consilii gloria tota tua est.
5
Consilio quid agis cupiunt imitarier omnes,
Laurenti, rerum maxime; nemo potest.
37. ad Bassum
Basse, licet veterum monimenta revolvat avorum,
Vix quem Fama tibi conferat iuveniet:
Omnia nam tibi sunt fuerant quae singula priscis,
Fecisset triplex qualia vix Erilus.
5
Tu mittis lydos aeterna in saecula fastos,
Tu conferre audes cum Cicerone manum:
Tu brevibus claudis lasciva epigrammata chartis,
Et tener exiguos ludis amans elegos:
Idem et pindaricos gaudes recludere fontes,
10
Vt venusina tibi barbitos astupeat:
Ecce syracusias tentas inflare cicutas,
Non iam hic in sylvis Tityrus unus erit:
Iam chaos antiquum primamque evolvere molem
Incipis, et grandi protinus ore tonas;
15
Iam Maro te torva respectat fronte secundum,
Iam pavet et sceptris gloria prisca suis.
Vtque intret biferi si virgo rosaria Paesti,
Quam primo carpat vix sciat illa rosam,
Sic tot Fama tuae cernens miracula laudis,
20
Palmam cui primum deferat in dubio est.
38. in eumdem
Carmina cum Basso deberem, carmina misi;
Rettulit ille meis carmina carminibus.
Qualia sub densis volucris nec Daulias umbris
Eridani in ripis, nec canit albus olor.
5
Sic sua cum lycio donasset ahenea Glauco,
Aurea Tydides rettulit arma domum.
39. in equum Laurentii Medicis
Et volucrem et zephyros crusu praevertitur ipsos
Quem tibi misit equum barbara, Laure, Nomas.
Cesserit huic pavidas submittens Pegasus alas,
Iamque deo parens Cyllarus oebalidae.
5
Hunc aut carceribus aut meta cernere in ipsa,
Laure, licet; medio non licet in stadio.
40. ad Laurentium Medicem
Cui tua gesta licet brevibus comprendere, Laurens,
Ille brevi coelum claudet et astra manu.
41. ad eumdem
Num tibi littorea collectum Anthedone gramen
Divinum extemplo pectus et ora dedit?
Nil mortale sapis, Laurens, sed pectore coelum,
Sed coelum lingua mente animoque refers.
5
Cum referas coelum, coelum tibi praemia fiet:
Tu cito parta tamen praemia sero pete.
42. ad eumdem, votum
Det tibi nestoreos, Laurenti, Iuppiter annos,
Nestoreum quoniam pectus et ora dedit.
43. in Mabilium
Innumerae tibi sunt, Mabili, in carmine mendae,
Atque ubi sint quaeris: per mare quaeris aquam.
44. in eumdem
Quod vestes oleo geris perunctas,
Mucco et pulvere sordidas, Mabili;
Quod lardum madido fluit capillo,
Pleno furfuribusque vermibusque
5
Et cadaveribus pedunculorum;
Quod fuligine squallet atra barba,
Quam rodunt tineae pulexque saltans;
Quod muccosa tibi seges pilorum
Extat maribus usque pulyposis,
10
Qua septem lepores queant latere;
Quod gingivaque buxeique dentes
Sordent ploxonio, ac putente in ala
Educas olidae marem capellae;
Quodque unguis sanie rubet cruenta,
15
Saepe ut lucifugam putem esse blactam,
Coenae relliquiasque pridianae
Incrementa manus habent voracis;
His te ex omnibus esse quis poetam,
Vatem, fatidicum neget, Mabili?
20
Tales Caecilios fuisse credo,
Plautos, Pacuviosque, Naeviosque,
Aut si quis Curium boves sequentem
Traxit versibus ulmeum in theatrum.
Coeli numina quod negas deumque,
25
Lucreti fuit hoc et Euripidis.
Paedicas; fuit hoc Maronianum,
Paedicavit Anacreon Bathyllum.
Insanis; Colophonius poeta es.
Iam iam phthiriasi scaturiente
30
Semesus cadis et foraminatis
Membris; hoc Pherecide habes tragoedi.
De cunctis male dicis; hoc poeta es.
Es mendax, levis, insolens, ineptus,
Insulsus, petulans; et his poeta es.
35
Quid multis moror? Es poeta totus;
Possum hoc indiciis probare centum.
Quo vulgus negat esse te poetam,
Id quiddam est minimum neque adnotandum,
Quod vexas miseras subinde chartas
40
Plenis versibus inficetiarum.
45. in eumdem, de curto et longo
Quod me scire negas vel curtum scribere carmen
Vel longum, fateor, solus utrumque facis.
Nil breve nil medium est. Longum est curtumve, Mabili,
Quicquid habes, quicquid aut geris aut loqueris.
5
Proximus a primo tibi pes est tempore curtus,
Quando expedivit inseris hexametro.
Altera curta tibi solea est, curtumque, Mabili,
Subligar; erumpunt hinc digit, hinc veretrum.
Siquis forte tuas studeat componere laudes,
10
Vno longus erit hic quoque versiculo;
At siquis scribat quot habent tua carmina mendas,
Conficiet curtas hic vel hic Iliadas.
Quae semper fellat dicit periuria semper,
Longa tibi lingua est; hac cito curtus eris.
15
Quod vacat, est longum caput atque enorme, Mabili,
Iudice vel cerebro; si quod inest, rogita.
Verum alia est aliis sententia, namque Phrenesis
Conqueritur capitis de brevitate tui;
Qui cerebro tenus id lacerant, curtum esse fatentur;
20
Tu quoque mox curto curtus eris capite:
Quamquam id carnifices nondum statuere, sed ingens
De te certamen est gladio et crucibus;
Hoc spurci mores impura hoc vita meretur,
Obscoenoque animus corpore sordidior.
25
Quid moror his? Nam si prolixum singula narrans
In te ego nunc libru, scripsero, curtus erit.
46. in eumdem, minitantem novum
se fulgur verosque tonitrus missurum
Quod fulgur mihi te novum, Mabili,
Missurum et tonitrus minere veros,
Nil est: novimus hos neque esse fictos;
Nam veros tuus esse odor probavit.
47. in eumdem
Si iam carmina nostra te, Mabili,
Vrgent ad laqueum, miser, crucemque,
Ne, quaeso, propera mori, tuum ne
Fraudes carnificem suo lucello.
5
Namque est percupidus tui, ac libenter
Is tantum tibi dempserit laboris.
Quid? Nostin' hominem? Negas? At idem est
Aurem qui secuit tibi sinistram.
48. in eiusdem inertem maledicentiam
Ore tibi pauci, sed nulli in carmine dentes
Cum sint, atque illi sint putridi et veteres,
Allatras; ut cum nequeas mordere, Mabili,
Latratu ostendas te tamen esse canem.
49. in eumdem, quod perturbatus respondeat
Iratus nimium nobis, sed iure, Mabili;
Vrgeris nostris iam, puto, carminibus.
Ipse iocor tecum ridens, sed iure, Mabili;
Quis non rideret carmina, quaeso, tua?
50. in eumdem, responsum
Quod nasum mihi quod reflexa colla
Demens obiicis, esse utrumque nostrum
Assertor veniam vel ipse; nam me
Nil nasutius est sagaciusque,
5
In te dum liceat vibrare nasum.
Nam quis te, rogo, sic inelegantem,
Insulsum, illeppidum videns, ineptum,
Versus scribere prorsus infacetos,
Non centum cupiat sibi esse nasos?
10
Centum rhinocerotas atque barros,
Ronchos, auriculas, ciconiasque,
Cum splene et petulantibus cachinnis?
Condas te in putidum licet lupanar,
Mergas te in mediis licet cloacis,
15
Non cedas olida licet latrina,
Quoquo diffugias pavens, Mabili,
Nostrum non poteris latere nasum.
Prendam te miser, utque trux molossus
Frangam dentibus imbecille tergum.
20
Sed nasus superest tibi, Mabili,
Curtus, dimidiatus, osseusque,
In quo pulypus exurit, vel ipse
Quo cimex posuit sibi cubile,
Quo tutas pulices habent latebras,
25
Qui iam pervius est adusque frontem,
In quo nidificare vespa possit,
Qui neutro patet indeceus hiatu;
Clausus sentibus hic quibus, sed ille
Plenus cassibus est araneorum.
30
Sed quid te cruciat, reflexa colla
Si interdum gero? Num parum videtur,
Si pronos statuis tuos cinaedos?
Si pronum statuent, miser Mabili,
Mox te carnificis manus, velut nunc
35
Pronum te statuunt mutoniati?
Atqui tu resupina colla demens
Posthac desine iam mihi exprobrare:
Nam qui pronus obambulas popinas,
Spurcatum caput erigas libenter,
40
Si pondeus sinat herniae, Mabili.
51. in eumdem, de domo
Haeres relictus a parente sordido,
Ille impudicus, temulentus, aleo,
Spurcus, lutosus, paedicosus, hispidus,
Pannosus, unctus, caprimulgus, horridus,
5
Edax, ineptus, insolens Mabilius,
Vno expatravit patrimonium die
Gula helluante, cunnilingis osculis,
Vorace culo et exfutata mentula.
Mox cum super vix quindecim nummi forent,
10
Rebus cavendi iam suis tempus ratus,
Emit lacertis et colubris hospitam
Domum, rigentem senticetis et rubis,
Familiarem vulturi et bubonibus;
In qua solebat turba mendicantium,
15
Longis coactos esuritionibus,
Mandare terrae turgidi ventris cibos;
Qua contumaces Aeolus ventos solet
Punire clausos; qua recuset Tantalus
Siticulosam ditis horridi Styga
20
Mutare, et Aetnae centiceps gigas onus.
Nec vendere illam nec locare, si velit,
Donare nec Mabilius cuiquam potest:
Mutare dominum domus haec nescit suum.
Quantum libet Mabilius sit prodigus,
25
Profundat ore, pene, podice et manu,
Quam nunc sit esse non potest pauper magis:
Fecit lucrum ingens, hanc emens, Mabilius.
52. in eumdem, epitaphion
Flecte, viator, iter; foetet: nam putre Mabili
Hac fovea corpus conditur atque animus.
53. in invidum
Quisquis es obscuro vatem qui dente lacessis
Maiorem tristi, degener, invidia,
Vsque late lucemque pave, blactarius auctor,
Lividior Graecis barbariorque tuis.
5
Quosque fames opicis ad nos emisit Athenis,
Hos audi; gens est auribus apta Midae.
54. in invidum
Carpit libellos invidus meos quidam
Gibber, pusillus, crispulus, macer, blaesus.
Meos libellos, meque, si libet, carpat,
Et calcet, et commingat: haec feram cuncta;
5
Dum nec libellos invidus meos iste
Gibber, pusillus, crispulus, macer, blaesus,
Nec me ausit unquam basiare. - Cur? - Fellat.
55. in picturam puellae,
quae in deliciis Laurentio Medici est
Ne dubita, picta est quam cernis virgo: sed acres
Hisce oculis flammas eiaculatur Amor;
Hisce oculis vocem dedit ars, linguaeque negavit.
Heu fuge! Sed nulla est iam fuga: vulnus habes.
56. Iulio Medici
A te deceptam, Iuli crudelis, amantem
Dispeream versu dicere ni cupio!
Tentantem revocat fallacis cura puellae,
Quae me quae pactam fallit acerba fidem.
5
Deceptam atque tuam cupio celebrare puellam,
Fallentem atque meam flectere discupio.
57. in puellam morientem
Quaerenti Venerem diu negasti:
Sed dum mi toties pudet negare,
Tandem occasio iusta pernegandi
Inventa est; moreris. Vafra es sagaxque!
58. in Argum
Quid tibi vis gelidos servans, vigil Arge, liquores?
Quid nitidum ad fontem ferre gradum prohibes?
Obscoenos hinc pelle sues armenta ferasque:
Non peto membra istis fontibus abluere,
5
Non lymphas turbare paro: da tingere fauces,
Exiguo liceat rore levare sitim.
Hostibus hoc Langia dedit, potumque vetantes
Ruricolae in nigro gurgite nunc saliunt.
Quid, quod adest aestas? Quid, quod sitis ipse, volensque
10
Supplicio infelix tantaleo frueris?
Ista quidem dives sed non est vena perennis,
Iam custoditas prohibet aestus aquas:
Quod serves nil postmodo erit. Quid, inepte, moraris?
Vnda perit: bibe tu; vel sine, quaeso, bibam.
59. in Floram
Plectron habet citharae mea Flora et plectron amoris;
Hoc mentem plectro percutit, hoc citharam.
Ah miserum si cui dura est, si quem aspicit illa!
Alter is Anchises, alter Adonis erit.
60. in puellam
Nix ipsa es virgo, et nive ludis. Lude; sed ante
Quam pereat candor, fac rigor ut pereat.
61. de seipso semper amante
Sex ego cum plena perago trieteride lustra,
Nec placet in speculo iam mea forma mihi;
Nec responsurum spes improba fingit amorem,
Blanditiisque levem suspicor esse fidem.
5
Cum tamen haec ita sint, capior miser illice vultu,
Et nunquam a dura compede solvor amans.
Iam iam, militia nostrae contenta iuventae,
Desinat aut ceston commodet alma Venus.
62. in Chrysocomum
Aspicis ut fulvo radiat coma pressa galere,
Vt nitido Phoebi sidere pura micat.
Tam bene callaicis liquidum fornacibus aurum,
Tam bene nec fusis fulget Apollo comis.
5
Sed quid ago? En crinem penitus vultumque retexit
Chrysocomus, iam non invidet hora mihi.
O ego ter foelix! Ergo haec... mihi fas est
Cernere? Sunt sunt haec sidera non oculi.
Nil me fallis, Amor; clausum hoc te lumine cerne
10
Iniicere arcanas in mea corda faces.
63. in eumdem, ad Maronem Vergilium
Mitteris ad puerum nostri, Maro, pignus amoris.
Videris hunc, dices: Noster Alexi, vale.
Viderit hunc tecum, supplex clamabit Alexis:
Do tibi me, Corydon; da mihi Chrysocomum.
64. in eumdem
Allicis, expellis; sequeris, fugis; es pius, es trux;
Me vis, me non vis; me crucias et amas;
Promittis, promissa negas; spem mi eripis et das.
Iam iam ego vel sortem, Tantale, malo tuam.
5
Durum ferre sitim circum salientibus undis,
Durius in medio nectare ferre sitim.
65. in Albieram Sismundi Stuphae sponsam,
fato immaturo ereptam
Vivebam, fato sum rapta Albiera; coniux
Sismundus vitam reddidit en iterum:
Nam faciem et claram caelato marmore formam,
Ingenium et mores carmine restituit.
66. in eamdem
Viva tibi fueram, coniux, Albiera semper
Chara quidem, nunc sum mortua chara magis,
Debebam vivens tibi, sed mage rapta: voluptas
Illa fuit, verum haec proxima relligio est.
67. in eamdem
Morte una geminam sum nacta Albiera vitam;
Fama etenim terras, spiritus astra colit.
Fama olim, nunquam sed spiritus occidet; haec mi
Vita quidem semper vivet, at illa diu.
68. in eamdem
Mortalis fueram dum vixi Albiera, coniux
Sismunde; at nunc sum, mortua facta dea.
69. in eamdem
Quod tibi, vir, tenera sum rapta Albiera iuventa,
Ne geme; cum dulce est vivere, dulce mori est.
70. in eamdem
Quid quereris? Vivit tua filia coelo
Albiera: anne deam progenuisse doles?
71. in Theodorum Gazam
Heu sacrum caput occubuit Theodorus! Et hora
Vna obiere omnes relliquiae generis.
Nec tamen hoc querimus; nimis est potuisse videri,
Non erat hic nostro tempore dignus honos:
5
Hoc dolet, heu!, quod neutra patri est lingua superstes
Quae mittat iustas manibus inferias.
72. in eumdem
Cum terram hinc nosset Theodorus et aera et undas:
Iam restant, inquit, sidera; terra, vale.
73. in eumdem
Coelicolum (sed caussa latet) mortale parenti
Invisa fuerat conditione genus.
Quum pater omnipotens: Non nunc mea fulmina mittam;
Altera quae noceant sunt mihi tela magis.
5
Dixit; et eloquio gentes fraudare pelasgo
Destinat heu leto mox, Theodore, tuo.
O quam saeva fuit dira haec vindicta gravisque!
Tales quae meruit culpa videre rogos?
74. in eumdem
Diruta barbaricis defessaque Graecia telis
Sola fuit: Lethen nunc quoque lingua tenet.
Scilicet haec culti viguit sub pectore Gazae,
Et quo cum viguit pectore fida cadit.
5
Multis tanta feri nocuit victoria Turci;
Pluribus infesta est mors, Theodore, tua.
75. in Simonettam
Dum pulchra effertur nigro Simonetta pheretro,
Blandus et exanimi spirat in ore lepos,
Nactus amor tempus quo non sibi turba caveret,
Iecit ab occlusis mille faces oculis.
5
Mille animos cepit viventis imagine risus,
Ac morti insultans: Est mea, dixit, adhuc;
Est mea, dixit, adhuc; nondum totam eripis illam:
Illa vel exanimis militat ecce mihi.
Dixit, et ingemuit: neque, enim satis apta triumphis
10
Illa puer vidit tempora, sed lachrymis.
76. in eamdem
Cum Simonetta decens media iam in morte labaret:
Mors, illi quidam, iam prope, dixit, adest.
Sustulit illa graves oculos; nec territa, dixit:
Hanc animam nobis qui dedit accipiat.
5
Hactenus; et tacuit. Repet hic aevum omne, vetustas;
Nil par huic animo quod referatur habes.
77. in eamdem
Hic Simonetta iacet, iacet hic simul omnis amorum
Turba, iacent omnes delitiae et veneres.
78. in eamdem
Aspice ut exiguo capiatur marmore quicquid
Mortali possit a superis tribui.
Hic Simonetta iacet, cuius mortalia cuncta
Concipere immensum non poterant animum;
5
Quam neque mors potuit visa exterrere, deumque
Mox petiit cui se nympha dedit moriens.
79. in Campanum
Ille ego laurigeros cui cinxit et infula crines,
Campanus, Romae delitium hic iaceo.
Mi ioca dictarunt Charites; nigro sale Momus,
Mercurius niveo, tinxit utroque Venus;
5
Mi ioca, mi risus, placuit mihi uterque Cupido.
Si me fles, procul hinc, quaeso, viator, abi.
80. in Domitium
Hunc Domiti siccis tumulum qui transit ocellis,
Vel Phoebo ignarus vel male gratus homo est.
Intulit hic vatum caecis pia lumina chartis,
Obstrusum ad Musas hic patefecit iter.
5
Hunc Verona tulit docti patria illa Catulli,
Huic letum atque urnam Roma dedit iuveni.
81. in Donatum Azarolum
Donatus nomen, patria est Florentia, gens mi
Azarola domus, clarus eram eloquio.
Francorum ad regem patriae dum orator abirem,
In Ducis anguigeri moenibus occubui.
5
Sic vitam impendi patriae, quae me inde relatum
Inter maiorum nunc cineres sepelit.
82. in Domitium
Adsta, viator: pulverem vides sacrum,
Quem vorticosi turbat unda Benaci.
Hoc mutat ipsum saepe Musa Libethron
Fontemque Sisyphi ac vireta Permessi,
5
Quippe hoc Domitius vagiit solo primum;
Ille ille doctus, ille quem probe nosti,
Dictata dantem romulae iuventuti,
Mira eruentem sensa de penu vatum.
Abi, viator: sat tuis oculis debes.
83. in Michaelem Verinum
Verinus Michael florentibus occidit annis,
Moribus ambiguum maior an ingenio.
Disticha composuit docto miranda parenti,
Quae claudunt gyre grandia sensa brevi.
5
Sola Venus poterat lento succurrere morbo;
Ne se pollueret, maluit ille mori.
Sic iacet, heu, patri dolor et decus! Vnde iuventus
Exemplum, vates materiam capiant.
84. in Ioannam Tornabonam
Stirpe fui, forma, natoque, opibusque, viroque
Felix, ingenio, moribus atque animo.
Sed cum alter partus iam nuptae ageretur et annus,
Heu! Nondum nata cum sobole interii.
5
Tristius ut caderem, tantum mihi Parca bonorum
Ostendit potius perfida quam tribuit.
IOANNE ALBIERAE VXORI INCOMPARABILI
LAVRENTIVS TORNABONVS POS. B. M.
85. in Antonium de Organis
Iure novas talem, Florentia, marmore civem,
Namque diu templi vox fuit ille tui;
Doctus inaequales digitis et flamine cannas
In vix credendos pene animare modos.
5
Quae non diverso gens huc properabat ab orbe,
Vt biberet dulcem carminis aure sonum!
Sed licet is numeros omnes impleverit artis,
Sola tamen summum gratia rara facit.
86. in Ioctum pictorem
Ille ego sum per quem pictura extincta revixit,
Cui quam recta manus tam fuit et facilis.
Naturae decerat nostrae quod defuit arti,
Plus licuit nulli pingere nec melius.
5
Miraris turrem egregiam sacro aere sonantem?
Haec quoque de modulo crevit ad astra meo:
Denique, sum Iottus. Quid opus fuit illa referre?
Hoc nomen longi carminis instar erat.
OB. AN. MCCCXXXVI
CIVES POS. B. M.
MCCCCLXXXX
87. in eumdem
Pictorem genuit celebrem Florenta Ioctum,
Quo melior toto nullus in orbe fuit.
Quem si laudati vidissent tempora Apellis,
Gloria pictoris non minor huius erat.
5
Solus hic ante omnes pictura floruit, a quo
Posset Alexander pingier ora pati.
Quin etiam magni turris celeberrima templi,
Aera ubi sacra sonant, hoc duce celsa manet.
88. in eumdem
Ioctus vivacis picturae lumen et auctor
His saeclis fulsit: patria grata valet.
Vicit apelleas artes et signa Lysippi;
Mors illum: vivit gloria, fama, decus.
5
Extruxit turrim quam cernis marmore claram.
Mirae operum laudes urbis et orbis erunt.
89. in eumdem
Daedalea quam sit Ioctus celeberrimus arte
Marmoreae haec testis fabrica turris erit.
Primus et extinctum picturae Ioctus honorem
Restituit tabulis, qualis Apellis erat.
5
Neve ingrata foret posuit memorabile bustum
Posteritas, quamquam cuncta per ora volat.
90. in eumdem
Quis fuerit Ioctus picturae gloria cunctis
Ostendit; nulli qua fuit arte minor.
Huius et inventum mirandae haec fabrica turris;
Plura quoque ingenii sunt monumenta sui.
5
Grata igitur posuit celebri Florentia templo
Hoc bustum, quamquam cuncta per ora volat.
91. in eumdem
Qui decus extinctum picturae reddidit orbi,
Phidiacas potuit qui superare manus;
Cuius opus Romae, variis compacta lapillis,
Pontificis primi stat ratis ante fores;
5
Qui, prope quam cernis turri, miracula Memphym
Et tua te vetuit marmora, Roma, loqui;
Hoc tumulo patrio requiescit munere Ioctus.
Cetera si cupias nosse, loquetur opus.
92. in Philippum fratrem, pictorem
Conditus hic ego sum, picturae fama, Philippus:
Nulli ignota meae est gratia mira manus.
Artifices potui digitis animare colores,
Sperataque animos fallere voce diu.
5
Ipsa meis stupuit natura expressa figuris,
Meque suis fassa est artibus esse parem.
Marmoreo tumulo Medices Laurentius hic me
Condidit; ante humili pulvere tectus eram.
93. in aedes publicas Octovirorum Florentiae
Si qua fides, scelerum procul o procul ite ministri;
Hic vos iustitiae poena severa manet.
94. in easdem
Hos etiam coelo praefert Astrea penates;
Non illi in toto est gratior orbe domus.
95. in poste cubicoli sui
Blanda quies habitet; duri procul este labores.
96. in cubicolo Iuliani Salviati
Pectoris interpres, genii domus, hospita curis,
Cellula sum domini conscia delitiis.
Hic faciet te Iuno patrem, Cytherea maritum,
Libertas regem, semideumque sopor.
97. in fontem Vngari regis
Vsque fluentina vectum est hoc marmor ab urbe,
Mathiae ut regi largior unda fluat.
98. in eumdem
Tusca manus, Tuscum marmor, rex Vngarus auctor:
Aureus hoc Ister surgere fonte velit.
99. in fontem Laurentii Medicis Ambram
Vt lasciva suo furtim daret oscula lauro,
Ipsa sibi occultas repperit Ambra vias.
100. in eumdem
Traxit amatrices haec usque ad limina nymphas,
Dum iactat laurum saepius Ambra suum.
101. in fonte baptismatis Florentiae
Quicquid ab antiqua manavit origine morbi
Purgabunt istae, si modo credis, aquae.
102. in horologium, in aede S. Mariae Novellae
Sic fluit occulte, sic multos decipit aetas,
Sic venit ad finem quidquid in orbe manet.
Heu, heu, praeteritum non est revocabile tempus!
Heu propius tacito mors venit ipsa pede!
103. in Abelis et Caini imaginem,
in iisdem aedibus
Abel
Sacrum pingue dabo, non macrum sacrificabo.
Cain
Sacrificabo macrum, non dabo pingue sacrum.
104. pro Petro Medice, Symbolum
In viridi teneras exurit flamma medullas.
105. in Paulum
Quae tu condideras damnavi carmina nuper,
Nec tua damnavi carmina, Paule, tamen.
Auctor eras, fateor; sed quum sunt edita, Paule,
Auctoris non sunt carmina sed populi.
106. in Pamphilum
Mittis vina mihi: mihi, Pamphile, vina supersunt.
Vis mage quod placeat mittere? Mitte sitim.
107. in Corydonem
Sum puer; exclamas, Corydon, subgisque fateri.
In te reclamat sed tua barba: vir es.
108. in leges, extemporale
Inventum Attaei dicuntur iura Draconis.
Vera est fama nimis: nil nisi virus habent.
109. in somnos
O mihi quanta datis fallaces gaudia somni!
Invideo, Endymion, Latmia saxa tibi.
Iam si nil sopor est gelidae nisi mortis imago,
Omnia mors superat gaudia: Vita, vale!
110. ad Franciscum
Scripsit in invidiam quidam, Francisce, poeta
Tam bene tam docte, nullus ut invideat.
111. in iudaeum, qui ferre petiit
statuam Virginis Horti S. Michaelis
Hanc ferro effigiem petiit iudaeus; et index
Ipse sui, vulgo dilaniatus obit.