Angelo Poliziano odae 7
Other sections


Ad Alexandrum Cartesium

 

Nil me iam patula iuvat

Saevo letiferam lumine Sirium

Devitare sub ilice,

Exceptum torulo gramineo caput

5

Bullantem prope rivulum.

Iam sordet tremulo murmure palpitans

Illabens aqua calculis,

Longis Dauliados garrula questibus:

Iam sordent aviaria;

10

Nil blandum est oculis, nil placet auribus;

Odi rura nemusque

Et vallem et zephyros et gelidos specus.

O qui moenibus inferat

Iam me? O qui medio sistat in atrio

15

Vrbani cupidum laris,

Curtesi, o placido qui locet in sinu?

Cur mi non teneros datur

Totis versiculos imbibere auribus

Coram dulciter asperos?

20

Cur dexterae cupidam iungere dexteram?

Tur me, dulcis amicule,

Tu visum propera. O saeva necessitas!

O cur frangere compedes,

Detrectare mihi cur iuva non licet?

25

Sed quid fundere iam iuvat

Nequicquam ad superos tot querimonias?

Sors cuique est sua, coelitus

Dependens homini: quinetiam Iovem

Vrget dura necessitas.

30

Quod Parcae annuerint, haud revocabile est.