Angelo Poliziano odae 2
Other sections


Ad Gentilem episcopum

 

A P. Laurentio Medici patrono suo salutem.
Qua ode Gentilem nostrum nuper sum consolatus,
eamdem quoque ad te mittendam statui.
Visa est enim mihi res, quae non minus ad te
quam ad eum atque ad me ipsum pertineret.
Omnia collegi quae communem hunc nostrum dolorem,
etsi minus tollere, levare procul dubio aliqua
ex parte possint. Tu cum tot videas tuae saluti
tam diligenter invigilare, potes admoneri quam tibi
necesse sit magni teipsum facere, neque tuam,
hoc est publicam totius (ita me Deus amet)
Italiae salutem, neglectam pati. Lege et vale.

 

Gentiles, animi maxima pars mei,

Communi nimium sorte quid angeris?

Quid curis animum lugubribus teris,

Et me discrucias simul?

5

Passi digna quidem perpetuo sumus

Luctu: qui mediis, heu miseri, sacris

Illum illum iuvenem vidimus, o nefas,

Stratum sacrilega manu.

At sunt attonito quae dare pectori

10

Solamen valeant plurima: nam super

Est qui vel gremio creverit in tuo

Laurens, Etruriae caput.

Laurens, quem patriae coelicolum pater

Tutum terrifica Gorgone praestitit;

15

Quem tuscus pariter quem venetus leo

Servant et draco pervigil.

Illi bellipotens excubat Hercules,

Illi fatiferis militat arcubus;

Illi mittit equos Francia martios,

20

Felix Francia regibus.

Circumstant populus murmure dissono,

Circumstant iuvenem purpurei patres.

Causa vincimus et robore militum:

Hac stat Iuppiter, hac favet.

25

Quare, o cum misera quid tibi naenia,

Si nil proficimus? Quin potius gravis

Abstersisse bono laetitiae die

Audes nubila pectoris?

Nam cum iam gelidos umbra reliquerit

30

Artus, non dolor hanc perpetuus retro

Mordacesve trahunt sollicitudines

Mentis curaque pervicax.