Michele Marullo hymni naturales 1

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch

Other sections


1. Iovi Optimo Maximo

Ab Iove principium: Iovis est quodcunque movemus;

Prima mihi graviore sono dicenda potestas

Est Iovis: hinc magni divum tot numina mundi,

Hinc rerum natura parens, hinc lucidus aether,

5

Quaeque sub incurvo variantur plurima coelo.

Sed neque Pieridum praesentia vatibus antra

Nec tu, care, satis nostris, Pimplee, Camaenis

Parnasusque biceps facundaque flumina largae

Phocidos: ipse animum vati, mentem ipse ministra,

10

Sancte pater, sive aetherio delapsus Olympo

Enthea divino praecordia concutis oestro

Ignotasque vias aperis teque ipse recludis

Sive iubes cinctum solis caput igne tuentem,

Ingenio mentisque oculis ad inane levatis,

15

Eminus informi quaesitum ostendere in umbra

Effgiemque tuam primos et ducere vultus.

Nam, quamvis solusque reples solusque gubernas

Omnia et occasus aeque moderaris et ortus,

Quamvis quicquid adest, quodcunque ubicunque videmus,

20

Ipse idem es penitusque nihil nisi Iuppiter usquam,

Quis tamen infirmi comprendat pectoris haustu,

Quem mare, quem tellus, vacui quem nubila coeli

Non capiunt sanctique patens plaga lucida regni?

Effugit humanos divina potentia fines

25

Mortalesque hebetat captus et pectora pigra,

Ex quo coelicolae, natali sede relicta,

Invalidos artus terrenaque membra subimus,

Corpoream iussi molem compage tueri.

Nam, simulac tenebris et inerti carcere clausi

30

Mortiferum Stygiae somnum potavimus undae,

Excidit offecto solidum de pectore verum,

Pro rebusque leves nequicquam amplectimur umbras,

Antiquae patriae ac verae rationis inanes.

Hinc rapit ambitio, rapit hinc furiosa libido,

35

Inde metus bella aspra movent et gaudia et irae

Raraque in humanis non mendax gloria rebus.

Ipsi, inter facies simulachraque mille ferarum

Impia Circaeae depasti pocula mensae,

Obscoaenis stabulamur haris, nec tecta paterna

40

Respicimus dulcemque Ithaco de culmine fumum,

Iam pridem in foedas dociles transire figuras;

Sed te moly tamen nobis tribuente beatum,

Securi dominae atque dapis, qua numina monstrant,

Nitimur immensum venerari carmine puro,

45

Et rerum auctorem dominumque agnoscimus aethrae,

Quem non principium, non ulla extrema fatigant,

Expertem ortus atque obitus; qui cuncta gubernas

Nescius imperii totusque in te ipse vicesque

Despicis aeternus et tempora sufficis aevo,

50

Vnigenam sancto prolem complexus amore

Aeterno aeternam et perfectam, labe carente,

Cui rerum late custodia tradita cessit

Et regni tutela tui, consorsque potestas

Temperat acceptas sine fine et tempore habenas;

55

Qui varios rebus tribuis nascentibus ortus,

Qui sua naturae praescribis iura potenti,

Qui terras, coelum, aera, aquas, vertisque regisque

Contentusque tua varias quaecunque quiete,

Mille per augustum spargens miracula mundum.

60

Nam, cum tota gravi torperet machina acervo

Noxque Chaos densis circumdaret atra tenebris

Perque superiectas volitaret spiritus undas,

Mole recens orta, et vacuum sola inane teneret,

Primus opes bonus ipse bonas partiris in orbem

65

Squallentemque novo massam fulgore serenas

Et tenebras luce et tenebris lucem eximis atris

Appellasque diem et nocti sua nomina ponis,

Primus aquis secernis aquas coelumque profundum

Erigis aequoreasque iubes discludere moles;

70

Tum mare substernis tumidum, tum lege verenda

Imponis finesque suos et littora Nereo

Aridaque ostentas mediis sola prodiga in undis:

Apparent subitae, dictu mirabile, terrae,

Divitiisque suis capitur iustissima Tellus

75

Atque animum facies movet et variantia rerum

(Nanque videbat uti modo coelum tangeret ipsum

Rupibus aeriis, ima modo valle dehiscens

Infernum Chaos et nigrantes proderet umbras,

Nunc sola pacato diffunderet aemula ponto

80

Temperie verisque opibus foecunda benigni:

Seque repentinis fluviorum spectat in undis);

Tum nova suspendis rutilanti sydera mundo

Anguesque volucresque et Pleadas Atlanteas,

Vtque pruinosis lunares noctibus axes,

85

Portantem Aurorae praeponis lumina Solem,

Solem sydereae moderantem frena choreae,

Obliquumque iubes currus agitare per orbem;

Tum liquidum mutis foecundas piscibus aequor

Aeriumque leves spargis per inane volucres,

90

Tum latas replere iubes animalia sylvas

Deque solo genus humanum producis inerti

Et mentem inspiras melioris origine formae,

Cui quicquid mare, quicquid habent sola subiicis ipsa,

Exutosque olim terrenae pondera molis

95

Rursus in antiquam patriam das posse reverti,

Vnde hominum curas tot despectemus inanes

Incertasque vices rerum metuendaque fata

Et quanta mortale genus nox occupet umbra.

Salve, sancte parens, vere pater optime rerum,

100

Vere opifex, terraeque mala compage gravatos

Dum data vincla nefas dirumpere carceris atri,

Eripe tot pelagi iactatos tristibus undis,

Tot caecis pressos tenebris, pater; exue vota

Impia; nil vanum, nil admiremur inane,

105

Antiquae memores patriae; et quem corporis aegri

Non licet, ingenii quaeramus lumine puro.

 

2. Palladi

Te te, suprema maximi proles Iovis,

Innupta Pallas, invoco,

Hastae potentem nobilis viraginem,

Quam Phorcis asperat ferox,

5

Cum multilingue sibilis quassans caput

Procul profanos submovet.

O sola rerum, o lucidi domina aetheris,

O coelitum sanctum decus:

Huc huc duelli, pacis huc ades potens,

10

Seu te tyrannicum solum et

Vicina templa rupibus Telonicis

Seu fertilis Nilus tenet,

Sive alta Itoni saxa sive argenteis

Vorticibus Inachus pater,

15

Sive in remotis optimi regnis patris,

Dignata mortales parum,

Aevum beata ducis et nutu omnia

Heres paterna temperas:

Quo non Metus, non inquies penetrat Dolor

20

Dubiisve Senium gressibus

Aut sydus anni noxium aut Auster gravis

Morbis domesticis sinum,

Sed cuncta vere germinant semper novo

Vicis malignae nescia,

25

Et nunc fluentis irrigantur lacteis

Nunc melle passim Hymetio.

At ipsa curru flammeo septemiugo,

Ter auream quassans comam,

Longum citatas huc et huc agis rotas

30

Ausis tremenda masculis:

Subsidit aether ipse, contremit fretum,

Emota respondent sola.

At, quae trecentae virginis stipant latus

Olea revinctae candida,

35

Pars haeret uno fixa in obtutu deae,

Tam forti ab ore pendula,

Aliae aut recenti lilio aut spargunt rosis,

Quod quaeque potis est conferens.

Has pater Homerus inter atque Orpheus pater,

40

Vterque plectro adamantino,

Partum Chariclus subsecuti nobilem,

Laudes heriles concinunt:

Vt sola patris vertice ex ipso edita,

Hominumque origo et coelitum,

45

Prima et nefandos aggeres disieceris

Audax paternis ignibus,

Ipsumque fratrum maxime Enceladum trucem,

Non ante equestris cognita,

Stagnis profundi Tartari demiseris,

50

Mirante monstrum patruo;

Prima inquietis gentibus certas domos

Stabilemque dederis patriam,

Prima arce, prima moenibus ditaveris,

Prima optimis tot artibus.

55

Tu sancta prima iura, tu legem invenis,

Commenta vim dignam malis,

Tu prima mentes compari nectis iugo,

Tu propria tribuis pignora,

Tu celsa raptos tollis ad templa aetheris,

60

Tu patriam antiquam doces

Coelumque patrem maximum rerum omnium

Curis caducis subiicis.

Salve, beati lucidum germen patris,

Vere Phaneta splendide,

65

Eadem virago, mas eadem, eadem furor,

Sapientiaque eadem et quies,

Animisque nostris ades et atra nubila

Discute tua immensa face.

 

3. Amori

Alme coelestum genitor potensque

Aetheris lati volucer Cupido,

Splendidum sydus geminaeque duplex

Gloria matris,

5

Quem modo insanis agitata ventis

Stagna delectant mediisque in undis

Improbus Phorci nimia puellas

Lampade aduris,

Nunc ab extremo peragrans Eoo

10

Vltimas Gades Lybiamque et Arcton

Dulcibus rixis et amico amaro

Pectora versas,

Saepe magnorum medius deorum

Aethera immensumque tenes Olympum,

15

Hic ubi missa superos sagitta

Flectis et ipsum

Arbitrum rerum dominumque patrem,

Cuius auditum procul omnis horret

Coelitum pubes, procul omnis horret

20

Machina nomen.

Quid, quod et novas Chaos in figuras

Digeris primus docilemque rerum

Mutuis nectis seriem catenis

Pace rebelli?

25

Quid, quod, antiqua superata Anance,

Suscipis mundum placidum regendum?

Quid, quod et leges et habenda iura

Figis inermis,

Quod peregrinas animas caducae

30

Devocas massae populumque inertem

Edoces terris hominum salubres

Iungere coetus,

Quod pias magnum per inane mentes

Aureae sistis gremio parentis,

35

Gratiarum inter comites choreas

Servaque fata?

O quies magnae reparatioque

Grata naturae columenque rerum,

O adoratum mihi rite primis

40

Numen ab annis:

Huc ades tandem, puer o beate,

Dexter, et caecos miseratus aegri

Pectoris motus, agedum, profanis

Exime curis.

 

4. Coelitibus

Audi, beatum sancta coelitum cohors,

Quae templa Olympi possides

Stabileque in aevum lucidas ambis Iovis

Rota domos novemplici

5

(Rutilis verenda vultibus, rutilis genis,

Comaque rutila et vestibus,

Tereti diurnae lampados qualis face

Nubes coruscat obvia

Aut cum, cubile frigidum linquens, diem

10

Aurora sub novum rubet,

Quotiens reductis excitat laboribus

Mortalium aegra pectora,

Quae dulcis olim presserat somno quies

Curis soluta edacibus);

15

Audi, beata imago Pallados bonae,

Templum beatum Pallados,

Cuius secuta qua licet vestigia,

Sequentibus ducem exhibes

Nostrisque vinclis libera atque onere gravi,

20

Quo premimur infirmum genus,

Supra malignae servitutis terminos

Coeli pererras ardua,

Vtcunque constans firmitate mascula,

Cedente nunquam pectore:

25

Et nunc labores et caduca protinus

Sceptra miserata gentium,

Modo labantis sustines Atlantico

Gravia ruinae pondera;

Nunc mille inertes excitas mysteriis,

30

Ignara livoris mali,

Caecoque mentes involutas carcere

Nota profani submoves;

Iam tum procellis debitam furentibus

Benigna sublevans ratem,

35

Mediisque nimbis et freti fragoribus

Arcton serenas candidam.

Verum huc, beata coelitum, huc ades, virum

Sanctissima expiatio,

Tuaque fotos optima tandem face

40

In mystica coopta tua.

 

5. Aeternitati

Ipsa mihi vocem atque adamantina suffice plectra,

Dum caneris, propiorque ausis ingentibus adsis,

Immensi regina aevi, quae lucida templa

Aetheris augustosque tenes, augusta, recessus,

5

Pace tua late pollens teque ipsa beata,

Quam pariter flavos crines intonsa Iuventa

Ambit et indomitum nitens Virtus pede aeneo,

Altera divinis epulis assistere mensae

Purpureaque manu iuvenile infundere nectar,

10

Haec largas defendere opes et pectore firmo

Tutari melior fixos in saecula fines

Hostilesque minas regno propellere herili;

Pone tamen, quamvis longo, pone, intervallo,

Omniferens Natura subit curvaque verendus

15

Falce senex spatiisque breves aequalibus Horae

Atque idem totiens Annus remeansque meansque,

Lubrica servato relegens vestigia gressu.

Ipsa autem, divum circumstipante caterva,

Regales illusa sinus auro atque argento,

20

Celsa sedes solioque alte subnixa perenni

Das leges et iura polo coelestiaque aegris

Dividis et certa firmas aeterna quiete,

Aerumnis privata malis, privata periclis.

Tum senium totis excludis provida regnis

25

Perpetuoque adamante ligas fugientia saecla,

Amfractus aevi varios venturaque lapsis

Intermixta legens praesenti inclusa fideli,

Diversosque dies obtutu colligis uno:

Ipsa eadem pars, totum eadem; sine fine, sine ortu,

30

Tota ortus finisque aeque; discrimine nullo

Tota teres, nullaque tui non consona parte.

Salve, magna parens late radiantis Olympi,

Magna deum, precibusque piis non dura rogari,

Aspice nos (hoc tantum!) et, si haud indigna precamur

35

Coelestique olim sancta de stirpe creati,

Adsis, o, propior, cognatoque adiice coelo.

 

6. Baccho

Agedum, canite patrem, Thespiades, mihi Bromium,

Sobolem igneam Iovis, quem peperit bona Semele

Puerum coma praesignem et radiantibus oculis.

Euoe! sonant furenti mihi pectora rabie

5

Nimioque deo plenus concutitur gravis animus.

Euoe! date cymbalum huc, huc date cornua querula,

Cingat virentem mihi taenia viperea comam,

Comam diffusam animis Aeoliis hederigeram,

Quam hinc mille secutae atque illinc trepidante pede sacro,

10

Vlulent citatis Edonides usque tripudiis

Valido sub thyrso iacientes vi capita fera,

Euoe! sessore pandi geminante quadrupedis.

At ipse vagus, anhelans, animo duce nimio,

Totus nova plenus mente, per avia nemora

15

Orgia praecedam acutis celebrans ululatibus,

Orgia verendis arcana recondita calathis,

Penitus quae sanctis frustra captes sine initiis,

Novies perpessus sacra Castalidos vada vitreae.

Iam iam citatis terrae reboant sola pedibus

20

Oculisque negat medium nubes pulverea diem,

Gregibus cinctutis euantum deproperantibus:

Fugiunt deserta turbatae per nemora ferae,

Regio volucres nec sustinet aetheria suas.

Euoe! impotenti thyrso gravis, alme Dionyse,

25

Martie, bicornis, rex, omnipotens, femorigena,

Mystice, Thioneu, ultor, solivage, Euie, satyre,

Genitor deorum idem atque idem germen amabile,

Nyctelie, multiformis, hymeneie, nomie,

Gemine, hospitalis, Liber, pater optime maxime:

30

Domitus quem Ganges, quem gemmea marmora pelagi

Sensere primi, cui cessit terrigena cohors

Rhoetusque Mimasque, qui Penthea, qui male nimium

Adigis Lycurgum tandem sua pendere scelera

Ausosque deum in tenero nautas fallere puero.

35

Nam, quid corymbis surgentia stamina subitis

Dominasque dicam nequicquam denique trepidas

Sceleri quaerentes per noctis opaca latibula?

Quid, sera licet, non neglecta piacula Acrisii?

Tu, sancte, flectis amnes truculentaque maria,

40

Ruptisque rotas decurrentia Chia lapidibus,

Tu mella primus nova colligis ilice sterili,

Tibi vomer uncus debet, tibi spicifera Ceres,

Tibi iura, tibi urbes, tibi mens bona nescia sceleris,

Tibi impotentis male perpetiens animus heri,

45

Tu robur consilio addis, tu numina supero

Reperis Olympo primus, tibi sancta Mimallonum

Cohors insomni lustrant gelidam pede Rhodopen,

Nimio divulsos raptantes impete vitulos,

Tibi mille vatum praecordia sortilega fremunt,

50

Tibi ager viret almus, tu florea prata tepentibus

Zephyris coloras, tu dissona seminia ligas,

Tu saecla mundo semper fugientia reparas

Longa iuventa, tu libras pondera machinae

Medioque terram suspendis in aere stabilem,

55

Per te remota coeli procul ardua colimus,

Nimio diffusi praecordia nectare gravia,

Tu das deorum sanctis accumbere dapibus.

Salve, benigne lychnita, deum et pater hominum,

Animoque dexter tua mystica rite colentibus

60

Adsis, tuis non sine amoribus et Themide bona,

Themide nympharum stipata Coricidum choris.