Angelo Poliziano elegiae 5

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin

Other sections


In violas, a Venere mea dono acceptas

 

Molles o violae, Veneris munuscula nostrae,

      Dulce quibus tanti pignus amoris inest,

Quae vos quae genuit tellus? Quo nectare odoras

      Sparserunt zephyri mollis et aura comas?

5

Vos ne in acidaliis aluit Venus aurea campis?

      Vos ne sub Idalio pavit Amore nemore?

His ego crediderim citharas ornare corollis

      Permessi in roseo margine Pieridas;

Hoc flore ambrosios incingitur Hora capillos;

10

      Hoc tegit indociles Gratia blanda sinus;

Haec Aurora suae nectit redimicula fronti,

      Cum roseum verno pandit ab axe diem;

Talibus Hesperidum rutilant violaria gemmis,

      Floribus his pictum possidet aura nemus;

15

His distincta pii ludunt per gramina manes;

      Hos foetus verna Chloridos herba parit.

Felices nimium violae, quas carpsperit illa

      Dextera quae miserum me mihi subripuit!

Quas roscis digitis formoso admoverit ori

20

      Illi unde in me spicula torquet amor!

Forsitan et vobis haec illine gratia venit,

      Tantus honor dominae spirat ab ore meae!

Aspice lacteolo blanditur ut illa colore,

      Aspice purpureis ut rubet haec foliis;

25

Hic color est dominae, roseo cum dulce pudore

      Pingit lacteolas purpura grata genas.

Quam dulcem labris, quam late spirat odorem!

      Eu, violae, in vobis ille remansit odor.

O fortunatae violae, mea vita, meumque

30

      Delitium, o animi portus et aura mei,

A vobis saltem, violae, grata oscula carpam,

      Vos avida tangam terque quaterque manu,

Vos lachrymis satiabo meis quae moesta per ora

      Perque sinum vivi fluminis instar eunt.

35

Combibite has lachrymas, quae lentae pabula flammae

      Saevus amor nostris exprimit ex oculis.

Vivite perpetuum, violae, nec solibus aestus

      Nec vos mordaci frigore carpat hyems.

Vivite perpetuum, miseri solamen amoris,

40

      O violae, o nostri grata quies animi.

Vos eritis mecum semper, vos semper amabo,

      Torquebor pulchra dum miser a domina,

Dumque cupidineae carpent mea pectora flammae,

      Dum mecum stabunt et lachrymae et gemitus.