Michele Marullo epigrammaton libri 4

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch

Other sections


1.

Quartus hic est tibi promissus, bone Laure, libellus,

      Vltima tam brevibus cura futura iocis:

Qui tamen, exiguus quamvis miniique librique est,

      Exiguus forsan non erit ingenii.

 

2. de Neaera

Tota es candida, tota munda, tota

Succi plenula, tota mollicella,

Tota nequitiaeque amorque, tota

Elegantula, tota delicata,

5

Tota mel, mea vita, sacharumque

Et tota Assyrii Indicique odores.

At sunt qui tamen hanc negent amandam,

Martellusque meus Resorbolusque:

Quid, si idem aut oculos negent amandos

10

Aut siquid magis est amandum ocellis?

O viros lepidos parum ac molestos!

 

3. de Daphne et Apolline

Tuta suis monstris et iam nova laurea Daphne,

      Sic quoque amatori sed tamen aspra deo,

"Nunc" ait "exulta, ramos complexus inanes:

      Vt tua sim, coniunx non ero nempe tua."

 

4. ad Alexandram Scalam

Felix sorte patris boni,

Sed multo magis et corporis egregi

Dote et Pieridum sacris,

Quas non, Scala, modo plurium inutili,

5

Sed morum pariter duces

Et culti sequeris carminis arbitras,

Hoc Sappho melior mea,

Cuius facta domi dictaque plurima

Praestans ingenium inquinant.

10

Nam quo tantus amor Castalii chori,

Si nec lingua pudentior

Cultu nec melior vita scientia est

Exemploque Aganippidum,

Olim quas ideo provida virgines

15

Sanxit relligio patrum

Non visu faciles, non aditu deas,

Nempe nulla quibus fora

Aut coetus hominum contribuit levis,

Sed curis vacuum nemus

20

Et spelea pigro roscida frigore,

Culpae materia procul?

Ergo non epulis magnanimi patris

Adsunt aut temere aureae

Docta fila lyrae sollicitant manu:

25

Ipse dux Patareus chori

Iussas saepe deum dicere proelia

Et Coeum Aenaria gravem,

Coram matre licet, vix iterum audiit.

Nam de Pallade mentio

30

Siquando orta, probant caetera, sed neque

Currus et galeas neque

Tot pugnata probant proelia virgini,

Multoque aptius autumant

Versari in calathis foeminam inertibus.

35

Quorum iudicio gravi

Accedis teneris tu quoque ab unguibus,

Non aut divitiarum egens

Aut morum, male quos saecula perferunt,

Sed felix vacui ingeni

40

Secessu tacito et pectoris artibus,

Integris animi bonis,

Quae non ulla potest eripere aut dare

Fati iniuria saeviens.

Ergo tempus erit, cum tua nomina,

45

Cum mores tremulae senes

Natabus referent multaque pars nurum

Serae ad lumina tedulae

Hoc sermone graves decipient manus;

Forsan et patrum origine

50

Confusa ac generis legitima nota

Saecli ambagibus inviis,

Aut Phoebo genitam aut magnanimo Iove,

Musarumque ferent chori

Vnam saecla virum te quoque postera.

 

5. epitaphium Telesillae

Si patriam, patria est Argos, si nomina quaeris

      Scire, Telesillae nobile nomen erat;

At, si artes animosque, vetat pudor hiscere de me,

      Musa sed has, dicent hos Lacedaemonii:

5

Nam, quamvis pudeat Sparten cessisse puellae,

      Vera tamen fari mos Lacedaemoniis.

 

6. ad Ioannem Lascarem

Iane, vatis amor tui,

Vnus qui patria tam procul a domo

Secessu frueris tamen

Et contentus humo vivis in hospita:

5

Felix, quem neque turbidi

Bellorum strepitus nec creperae vices

Terrent et gravis alea

Fortunae indocilis stare loco diu,

Sed sacri medius chori

10

Musarum, facili pectore despicis

Prave quae populus nocens

Miramur, neque voto neque ponere

Aegris gnari animis modum

Et res flagitiis solvere non suis.

15

Nam quae tam fera pestilens,

Quam non ingenio vincimus improbi?

Vel pictas referas licet

Tygres vel Lybicae immane iecur leae,

Inter se probe obambulant,

20

Nec praedae, nisi dum pulsa abeat fames,

Naturale malum, incubant.

In diversa furor scilicet omnibus:

Soli mutua vulnera

Exercemus, atrox soli odium in genus,

25

Indignoque cupidine

Caeci, iura pii sanguinis, heu, modis

Turbamus miseri omnibus.

Ergo Ixioneis conditionibus

Versati assidua rota,

30

Pertusa laticem quaerimus amphora

Frustra, quatenus improba

Mentis cura eadem tempus in ultimum

Imis pectoribus manet,

Aeque certa foris, certa domi comes,

35

Nec, quae olim veteres pii

Commenti lacubus sub Stygis ultimae

Cuncta extrema merentibus,

Sentimus miseri nos mala perpeti.

Nam quid, quaeso, aliud iecurve

40

Obscoenaeque nigri vulturii dapes

Aut saxum capiti imminens

Impuro et mediis fluminibus sitis,

Quam congesta pecunia

Forsan deteriori et tituli graves

45

Mentis non satiabilis,

Pendentis dubiae de studio levi

Plebis usque Quiritium?

Haec certissima uti sunt, ita nos quoque

Fatemur, bone Lascares

50

(Nam quis lucidum eat inficias diem?),

Acres sed catuli velut

Latratam semel aut ursam Erymanthino in

Iugo aut multiparam suem,

Sectamur soliti quae noceant mala,

55

Donec (sed prius Herculis

Olim quos memorat fama laboribus

Infracti) gladio hostico

Solvamus misera haec membra anima gravi.

 

7. in quendam

Cum tibi non tacto statuas ex hoste trophaeum,

      Miraris saevam cur abit in Nemesim?

 

8. ad Modestum

Quod nomen titulis novi sepulchri

Quinteri renovas tui, Modeste,

Rem facis, mihi crede, dignam amico,

Te dignam: quid enim fidesque amorque,

5

Quid, pars altera pectoris, sodales,

Si damus cineri ferenda cuncta,

Nec vivi nisi commodique amamur?

Hoc est pectoris ingenique amici,

Vbi olim quoque vivimus sepulti

10

Et nigris stat honos suus favillis.

Quare perge, Modeste, quaeso, perge,

Quem vivum modo amasti, amare ademptum,

Nec parce studiove sumptibusve,

Exemplum memori futurus aevo:

15

Nam qui non amat ossa, non amabat.

 

9. ad Paulam

Dura prius cunctis, uni mihi, Paula, benigna,

      Vnde aliis facta es blanda, inimica mihi?

Crede mihi, fingas licet omnia, iam mihi pridem

      Nota es, nunc vero nota quoque es populo.

 

10. de Quarto et Anu

Quartum rogata cur anus salvum velit,

"Peiora" dixit "horreo".

 

11. ad Baptistam Feram

Iam aestas torrida tertium

Aestatisque parens flava redit Ceres,

Cincta concava tempora

Foecundae segetis muneribus sacris,

5

Ex quo perditus occidi

Avulsus dominae, Fera, meae sinu,

Cuius vel Styge naufragus

Obtutu poteram reddier unico,

Cum per tot nemora interim,

10

Tot sylvas vagus et sicubi pervia

Vnis antra patent feris,

Nequicquam mihi me subripio miser.

Nam quaecunque oculis patent,

Illic continuo vultus et aurei

15

Occursat capitis decor,

Et quae nec fugere est lumina nec pati.

Ipsa robora habent genas

Oris purpurei et pectora eburnea,

Ipsa sibila frondium

20

Carum nomen, et agnosco sub amnibus

Responsantis herae sonum,

Tam diversa locis quam regio tenet.

Olim fabulam ego impiis

Terrendis stimulos rebar et asperas

25

Vltricum Eumenidum faces,

Sed prorsus nihil est usque adeo leve,

Quod non sensibus intimis

Admissum moveat sede animum sua.

 

12. epitaphium Constantiae Bentivolae

Bentivola hoc tumulo est Constantia, si modo inanes

      Bentivolae cineres Bentivolam esse damus.

Sed quota Bentivolae pars hic cinis et pigra moles,

      Quae, Mors, ex illa sola tegis tumulo?

5

Nam pudor et, quae ipsa est, artes et vivida honesti

      Cura tenent meritis astra parata suis.

 

13. ad Faunum

Sylvarum nemorumque Faune cultor,

Vnus Naiadum timor sororum,

Seu parant posita lavare veste

Lascivum vitreis latus sub undis,

5

Seu molli recreare membra somno,

Ilex sicubi amica et alta fagus

Excludunt radios potentiores:

Vnam, Faune, meam cave lacessas,

Vnam, inquam, mihi cariorem ocellis.

10

Quae sit, forsitan, aut ubi, requiris:

Quam cernes mediam novem sororum

Nec voce impare nec decore formae,

Concentu fluvios morantem Etruscos

Ducentemque novo lepore sylvas,

15

Mellita comitante dicta Suada,

Hanc unam, precor, o benigne, castus

Castam praetereas et integellus,

Aversis oculisque vultibusque,

Siquando acciderit tibi videnda;

20

Nam timet mea Scala non latere,

Neu nos fraude mala deus lacessas.

Sic Nais tibi amica, sic Dianae

Mitis dextera et irritae sagittae

Sectanti comitum choros suarum!

 

14. in quendam

Et vere et belle te nullum decipere inquis:

      Neminem enim, cunctos fallere, decipere est.

 

15. in Ecnomum

"Dic aliquem sodes, dic, Ecnome, quaeso, colorem."

"Haeremus almis occupati legibus."

"Quid de legatis falcidia, dic age, sancit?"

"Sophiam magistri, iura non exponimus."

5

"Ecquid stare potest sola virtute beatus?"

"Virtutem inertem omitte, naturam inspice."

"Cur raro Arctois bacchantur fulmina lucis?"

"Atqui libellos novimus, non fulmina."

"Quos, agedum, si fas, quos, Ecnome, quaeso, libellos?"

10

"Medicos, peritos syderum et id alios genus."

"Fas ne paroxysmi febrem curare diebus?"

"Ego ne valens de febribus verbum loquar?"

"Num licet infaustos signorum avertere cursus?"

"Quin, his relictis, ad studia vetera redi!"

15

"Incipe, sic capiti semper pater adsit Iachus!"

"Non, Daphni, matutinus redis huc neve alius."

"Atqui non pes hic, non, Ecnome, sermo Latinus."

"Abi, homo, minuta haec spernimus docti viri."

 

16. de Biliotto astrologo

Dum cavet astrologus perituris sydera amicis,

      Dum sibi boletos non cavet, ipse perit.

 

17. de laudibus Rhacusae

Rhacusa, multis gens Epidauria,

Sicana pubes pluribus, at mihi,

Vt nomen incertum genusque,

Grande soli decus urbiumque

5

Quascunque longus subluit Adria:

Quo te merentem carmine prosequar,

Non falsus aut somno petita

Materia, sine teste, inani?

Amica quondam dulcis, ubi puer

10

Primas querelas et miseri exili

Lamenta de tristi profudi

Pectore non inimicus hospes:

Hinc me locorum vis rapit aspera

Evicta cultu saxaque mollibus

15

Servire Phaeacum viretis

Iussa virum docili labore

Et cuncta Cressa vite nitentia,

Qua longa Sercus brachia porrigit,

Obiectus hibernis pruinis,

20

Et Boream populis tuetur;

Hinc tuta passim sponte deum freta

Littusque foetum portubus et bonis

Gens laeta convectis utroque

Limine flammiferentis astri;

25

Hinc ipsa muro moenia duplici

Educta coelo (pars licet altera

Natura et abrupti superbit

Rupibus aeriis profundi),

Complexa portus mole Cyclopea

30

Vrbisque quantas divitias neque

Mater Syracusae tulere

Nec gemino mare dives Isthmos:

Etsi ista (quanquam maxima, nec nisi

Concessa raris munere coelitum)

35

Virtutis et laudum tuarum

Vera loqui quota pars volenti,

Cum morem et urbis saepe animo sacra

Tot iura mecum cogito, cum decus

Pulchramque libertatem avorum

40

Perpetua serie retentam

Interque Turcas et Venetum asperum

Et inquietae regna Neapolis,

Vix qualis Aetneo profundo

Vnda freti natat aestuosi?

45

Heu, quae suetum nec patitur iugum

Nec, si carendum sit, ferat otium,

Incerta votorum suisque

Exitio totiens futura!

Nam quae remotis usque adeo iacet

50

Gens ulla terris, quod mare tam procul

Ignotum acerbis Appulorum

Exiliis Calabrumque cladi?

Non his beati quaeritur artibus

Quies honesti, non bona strenuae

55

Virtutis et frugi parata

Regna domi populique pace!

Sed haec silenti non patiens amor:

Tu vero coeptis artibus, optima,

Rem auge decusque et nationum,

60

Vt merita es, caput usque vive.

 

18. ad Alexandram Scalam

Quod tam tota decens formosaque, tota venusta,

      Rara quidem, sed non unica, Scala mea, es.

At quod casta decens, at quod formosa pudica,

      Dispeream si non unica, Scala mea, es.

5

Nam, cum Pieridum reputo commertia sacra,

      Iam non ulterius unica, Scala: dea es.

 

19. de Philippo duce Burgundiae

Olim cum Maries audisset morte Philippum

Matrem vocantem "Patria!",

"Nate", ait "et patriae mox idem altorque paterque,

Quid nomine erras tam pio?

5

Nec tibi me praeter genitrix et, Caesare salvo,

Lugere cuiquam ingens nefas."

 

20. epitaphium Bracci Perusini

Braccius hic situs est: quaeris genus actaque: utrunque

      Ni teneas dicto nomine, nil teneas.

 

21. ad Somnum

Somne, pax animi quiesque lassi,

Curarum fuga, Somne, saevientum,

Vnus qui recreas fovesque saecla,

Idem regibus et popello inerti:

5

Ecquid, Somne pater, meremur uni,

Cur nos vel fugias adire prorsus

Vel, siquando venis, graves dolorem,

Vsque saevior aspriorque amanti?

An non scilicet est satis, maligne,

10

Quod vivi domina caremus, heheu,

Necdum pectus iners ferimus ense,

Ni tu nos quoque, Somne, territando

Tot horrentibus eneces figuris?

Nam nunc dente ferae petita iniquo

15

Frustra poscere opem, modo videtur

Nostris exanimis iacere in ulnis;

Nunc, aut montibus aviis relicta

Aut sylvis, lacrimis replere cuncta;

Nunc, vasti maris obrui procellis,

20

Aut ultro mediae insilire flammae

Tandem duritiem execrans priorem,

Aut ferro dare pectus hauriendum.

Quae si, Somne, diu putas ferenda,

Nescis, ah, nimias faces Amoris

25

Et quid certa fides queat mariti,

Nescis quam miseris molesta vita est,

Quae laetis quoque saepe finienda.

 

22. de Mathia Corvino rege Vngariae

Legibus imperioque aucto bellique domique,

      Vix reliquus laudi iam locus ullus erat;

At, postquam Aonidum studia accessere benigna,

      "Vlterius" dixi "nil dare cura potest".

5

Vlterius das ipse tamen, crescenteque passim

      Plebe nova, e proprio tecta domosque paras.

Sic ope, sancte, tua, patriae pater, undique leges

      Crescunt, regna, artes, plebs nova, tecta nova.

 

23. epitaphium Mariae Martellae Bracci filiae

Hoc Maria in tumulo Bracci iacet: et putat, heheu,

      Esse aliquis curae saecla hominesque deis?

Nam quo tantus honos formae et mens virgine maior,

      Si praematuris tot bona danda rogis?

5

Quid, quod praecipiti delapsu extincta puella

      Invidiam fatis hac quoque parte facit?

Ipsa tamen felix quotiens, comprendere non est,

      Tam cito de vitae rapta puella malis,

Quae partam in patriam vita meritisque recepta,

10

      Laeta deum fruitur commodiore solo.

At nobis non longa dies, non commoda tota

      Aeternam hanc dement pectore amaritiem.

 

24. de perfidia puellari

Sylvae Morelli, non nisi beluis

Mihique, sed iam plus quoque cognitae

Mihique lamentisque nostris

Quam patriis catulis ferarum;

5

Et tu dolentis non semel auctior

Fletu, Remagi, ex quo placitum deis

Cnidique reginae potenti

Mergere nos Stygio baratro;

Vos sol et aurae et conscia (proh dolor!)

10

Ardoris olim sydera mutui:

Adeste supremum ultimisque,

Si merui, date vim querelis.

Nam quo aestuantis deinde novissima

Servantur oris verba, semel mori

15

Si iam necesse est? quin suprema

Cor tumidum satiamus ira?

Non sic capaci vis furit ignea

Fornace clusa aut fulmineus vapor,

Austroque nimbosoque Cauro

20

Aetherias glomerante nubes.

Haec, haec fides est, hoc meruit meus

Ardor! Quid ultra spe miseri improbae

Torquemur incassumque amantes

Quod cupimus, meruisse avemus?

25

An quisquam inanem vanius aera

Captet dolosis retibus aut iubar

Solare consertis fenestris,

Quam meritis animos puellae?

Crudele saeclum, quas neque amor movet

30

Precesque, et ipsis de lacrimis virum,

Ceu rore vocales cicadae,

Exhilarant male fida corda!

Ergo, dum inanis pectore spiritus

Curvaeque qualiscunque sonus lyrae,

35

Chaosque et ultrices sorores

Perfidiae memores precabor.

Quanquam quid amens, heu, precor aut cui?

Digna est, fatemur, quae pereat male;

Sed ipse non iccirco dignus

40

Qui precer haec modo tantum amatae:

Quin vivat et nos nunc quoque sentiat

Ingrata amicos et facinus suum

Virtute de nostra fideque

Colligat et fateatur ultro!

45

At ipse longae perfidiae memor,

Tandem solutus compede dispari,

Votumque persolvam potenti

Iustitiae Nemesique sanctae.

 

25. epitaphium Innocentii Octavi

Spurcicies, gula, avaritia atque ignavia deses

      Hoc, Octave, iacent, quo tegeris, tumulo.

 

26. ad Carolum regem Francorum

Si tibi, rex, longinqua dies ac tempus amicos

      Praestat et hic unus sensibus haeret amor,

Quis negat extremis numerandum infraque receptos,

      Cuius adhuc notum vix bene nomen habes?

5

At, si certus amor moresque in amante probantur

      Et placet in duris nobilitata fides,

Crede mihi, quamvis addas, rex optime, primis,

      Ille novus primis non inhonestus ero.

 

27. ad Paulum

Quod tam saepe gravi torqueris, Paule, dolore

      Et secat indignos saeva podagra pedes,

Non ultrix poena haec meriti, sed scilicet unus

      Neve hominum felix neu sine labe fores.

5

Tu tamen, insanos animo superante dolores,

      Hoc magis invictum tollis in astra caput.

 

28. ad puellam Etruscam

Puella Etrusca, quae meum

Pectus tot annos perdite

Torsisti amore mutuo,

Nunc nacta inanes discidi

5

Causas, novis amoribus

Servire inepta sustines

Sacrique vatis in locum

Ascisti amantis nobiles,

Vsura quos pascit gravis

10

Et institura patria,

Qualis decebat scilicet

Quam di deaeque tam improbi

Sceleris, ut aequum est, puniunt.

Vale, puella perfida,

15

Olim Marulli ocellule,

Indigna nostris ignibus,

Indigna tam certa fide!

Me, post Neaeram, foemina

Vel nulla (quod magis velim)

20

Vel certe habebit firmior;

Tu spreta, tunc demum scies

Quantum profani et sordidi

Distent Marulli amoribus.

 

29. epitaphium Pauli Tarchaniotae avunculi

Quod procul Inachiis tegeris, carissime, ab oris,

      Desine de fato, Tarchaniota, queri:

Vna eadem terra est, quam cernis, ubique locorum,

      Nec magis Elysium hinc aut minus inde viae;

5

Nam nobis mandata satisque superque dedisti,

      Tot rerum invictus pondere et exilii.

 

30. ad Camillam

Odi te, mihi crede, quantacunque es,

Odi, confiteor, Camilla, sed quam

Et odi et magis in dies magisque

Velim odisse, sequi atque amare cogor:

5

Sic me amor retrahit tuus trahitque,

Sic quem saevitia fugas proterva,

Tam rarae revocas decore formae.

 

31. epitaphium Ioannis Pici

Occidis aetatis media quod, Pice, iuventa,

      Vltima Socraticae flenda ruina domus,

Nec vel nobilitas vel opes vel gratia formae

      Profuit aut animi tot bona rara tui,

5

Non hoc, crede mihi, naturae iniuria matris,

      Larga vel imprimis quae fuit una tibi,

Sed vitae documenta hominum et quam fluxa sit ollis

      Forma, genus, dotes ingenii, imperia.

 

32. ad Carolum regem Franciae

Invicte, Magni, rex, Caroli genus,

Quem tot virorum, tot superum piae

Sortes iacentis vindicemque

Iustitiae fideique poscunt,

5

Quem moesta tellus Ausonis hinc vocat,

Illinc solutis Graecia crinibus,

Et quicquid immanis profanat

Turca Asiae Syriaeque pinguis

(Olim virorum patria et artium

10

Sedesque vera ac relligio deum,

Nunc Christianae servitutis

Dedecus obprobriumque turpe):

Quid coelitum ultro fata vocantia

Morare segnis? non ideo tibi

15

Victoriarum tot repente

Di facilem tribuere palmam,

Primisque in annis et puero et patris

Favore casso tot populos feros,

Adusque pugnaces Britannos

20

Alpibus Allobrogum ab nivosis,

Iussere victos tendere brachia;

Si te decori gloria splendidi

Nil tangit immensumque in aevum

Nomina per populos itura,

25

At supplicantum tot miserae exulum

Sordesque tangant et lacrimae piae,

At Christianorum relicta

Ossa tot, heu, canibus lupisque,

Foedisque tangat relligio modis

30

Spurcata Christi, sospite Galliae

Rectore te nobis potentis,

Cuius avum proavumque clara

Virtus furentem barbariem unice

Et Sarracenos contudit impetus,

35

Cum, saeva tempestas repente

Missa quasi illuviesque campis,

Non occupatae finibus Africae

Contenti, Hiberi non opibus soli,

Sperare iam Gallos et ipsum

40

Ausi animis Rhodanum superbis.

Sed nec bonorum tunc superum favor

Desideratus, nec tibi tam pia

In bella eunti defuturus,

Carle: moras modo mitte inertis,

45

Occasionem et, quam tribuunt, cape,

Aeque nocentis, dissimiles licet,

Gnarus, patrantem, quique, possit

Cum, scelus haud prohibet patrari.

 

33. epitaphium Beatricis Estensis

Solverat Eridanus tumidarum flumina aquarum:

      Solverat, et populis non levis horror erat,

Quippe gravis Pyrrhae metuentes tempora cladis,

      Credebant simili crescere flumen aqua.

5

Ille dolor fuerat saevus lacrimaeque futuri

      Funeris et iustis dona paranda novis:

Scilicet et fluvios tangunt tua acerba, Beatrix,

      Funera, nedum homines moestaque corda viri.

 

34. ad Ianum Medicen Petri Francisci filium

Amorem ocellis insidentem fulgidis

Vidi beatae Ruverae

Charitesque circum et Dionen auream,

Spretis Cytheris dulcibus.

5

Hic me volentem aut arma principis mei

Devota fari patriae

Tuasve laudes, Iane, et antiquum decus,

"Quo raperis, imprudens?" ait.

"Tun tot virorum, tot poeta virginum

10

Meusque longum signifer,

Vnam relinques Ruveram indictam meam?

O immemor nostrae facis!

An post Neaerae funera et tristes rogos

Tu quoque iam Amorem negligis?

15

Habuit, fatemur, illa et ardentes faces

Et nostra secum spicula

Multosque saepe matre, multos impotens

Me quoque vetante torserat:

Verum ipsa coelo dignior tandem suo

20

Templis deorum internitet.

Nos tot beatis utpote excussi bonis,

Quae nulla reddent tempora,

Moesti tenebris egimus vitam diu,

Acturi in omne saeculum,

25

Ni paeti ocelli Ruverae et flavus decor

Collo iacentum crinium

Vultusque, quales mater aut matris soror

Pallas velit Tritonia,

Sceptris honorem reddidissent, imparem

30

Fateor, pigendum non tamen.

Nam quid decori pectoris papillulas

Latusque dignum coelite,

Quid cilia dicam Bistonum aemula arcubus,

Cum prima tentant proelia?

35

Iam colla eburnea, iam Indicos elenchulos

Oris ferasque turbidas

Mulcere nata verba et amnis sistere

Altis citatos cursibus,

Iunone dignas iam manus, iam caetera

40

Egregia paucis exequi,

Formam Cytherae matris et laudes meae

Est velle paucis exequi.

Sed haec caduci cuncta flos aevi brevis

(Aeque rosetis gemmeis,

45

Quae mane ripis Sileris aprici nova,

Surgente marcent vespere),

Ni tu rogatus dulcibus, vates meus,

Tuis Camaenis subvenis,

Quae mortis atrae legibus, quae temporis

50

Potentiores invidi,

Vivos, sepultos, quos volunt, raptos humo,

Per ora mittunt gentium.

Quod si petenti nec ego nec mater tibi

Vnquam Cythere defuit,

55

Si Septimillam, si dedi Glyceren piam,

Quamvis petitam tot procis,

Si ipsam Neaeram specimen humanae unicum

Naturae et exactum decus

(Neaeram honestum nomen aeternum mihi,

60

Vires Neaeram Cypridos,

Cuius. quotannis moesta nunc tumulo quoque

Charis capillum demetit):

Per sacra Phoebi quae sacerdos fers tui

Novemque Musas numina,

65

Per siquid est, quod tela adhuc possunt mea

Sat tibi superque cognita,

Oro: malignis eripe hanc tenebris quoque

Oblivionis luridae,

Famae levatam curribus vivacibus,

70

Musa novante saecula."

Haec ille; sed mihi redditae Antoni mei

Vrgentiores litterae

Alpes citatis passibus transcendere

Ad Galliae motum iubent:

75

Quare monenti, Iane, tu pare deo,

Ego sequar arma principis.