Michele Marullo epigrammaton libri 3

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch

Other sections


1.

Quod tua longinquum diffundo nomina in aevum

      Et sine te crescit pagina nulla mihi,

Non hoc tu nobis debes, bone Laure, sed aetas

      Postera et exemplis saecla renata tuis:

5

Macte vir ingenio, quem nil nisi vivida virtus

      Tangit et ex vero gloria vera bono.

 

2. de Livore et Neaera

Dum nuper nitidos Neaerae ocellos

Spectat semianimis dolore Livor

(Et nunc purpureas genas puellae

Miratur, modo tortulos capillos,

5

Modo colla, manus modo nitentes,

Modo brachiolum lacertulosque,

Modo compositum latus decenter,

Modo artus Scythicis pares pruinis,

Modo os nectare dulcius, modo illa,

10

Quae me disperimunt, perita verba),

Ad me versus (ut aeger assidebam)

"Quem" dixit "laqueum mihi parasset,

Si tibi magis haec foret benigna!"

 

3. ad Maximilianum Caesarem

Qualiter in medio tuta rate navita portu,

Hesternae adhuc hyemis memor,

Nunc intexta cavae vestigat pinea puppis,

Modo carinam examinat,

5

Nunc ligat antemnas, nunc collocat ordine remos,

Oculisque lustrat singula,

Non aliter quam si rapientibus aequora ventis

Iam nunc minax hiet fretum;

Et quamvis positum placidus mare spondeat aer,

10

Hic se procellae praeparat:

Sic, ubi Fortunae vindex gravis aspra per arma

Tutatus es patrium decus

Totque dolos contra sola virtute renixus

Regnare docuisti deos;

15

Post patriam larga donatam ubicunque quiete

Hunnosque tandem non graves

Atque hinc exutos atque illinc finibus hostes,

Dotale qua regnum patet,

Ipse tamen duris aptas accomoda bellis

20

Civesque, Caesar, excitas,

Et nunc per ludum exploras aptissima quondam

Robora duellis fortibus,

Nunc pulchrae accendis patriam virtutis amore,

Positis merenti praemiis,

25

Civilesque manus longa assuetudine firmas,

Qua maius in terris nihil,

Providus et sapiens vitare instantia bella

Bellis parato robore:

Macte, pater, merito, patriae, virtutibus istis,

30

Quo sospite omnibus est bene.

 

4. de Alexandra Scala Bartholomaei Scalae filia

Auxerat Aonias Sappho, dea facta, sorores,

      Et poteras numero cedere, Roma, novo,

Dulcia cum Scalae miratus carmina Apollo,

      Dixit: "Habes numerum tu quoque, Roma, tuum."

 

5. de Demetrio Chalcondylo

Dum ver Hymetium diu

Nequicquam apis quaerit vaga,

In os sacrum Chalcondyli

Et labra suaviflua incidens,

5

"Heus" inquit, "aequales bonae,

Huc, huc adeste sedulae:

Matrem videtis Attida."

 

6. Homerus

Vane, quid affectas patriam mihi dicere terram

      Metirisque hominum conditione deos?

Non me Smyrna creat, non me Colophonia tellus,

      Non Pylos, aequoreis non Chios icta minis,

5

Non Ithace, praenobile equis non Argos alendis,

      Non quae de dominae nomine dicta deae est,

Non Salamis, non clara suo Rhodos aurea Phoebo,

      Aut Ios aut Pharii fertilis ora soli.

Mortalis sunt ista viri: me lucidus aether

10

      Parturit, enatum terra fretumque colunt.

 

7. ad Ioannem Picum

Pice, delitiae novem sororum,

Qui secreta patrum recludis antra

Et novissima comparando primis

Cogis tam varios idem sonare:

5

Quid me versiculis tuis lacessis,

Nunc vultus nitidae meae puellae,

Nunc mirantibus aureos capillos

Et quae non tua sunt, sceleste, colla?

An quod divitiis tumes paternis

10

Atque ista tetrica tua Minerva,

In nostros tibi ius putas amores?

Atqui non ita: nam feros per enses

Et meum latus haec tibi petenda est.

Quod ni desinis esse iam molestus

15

Et tandem sceleris piget cupiti,

Non cum nescio quo Platone faxo

Et tectis hominum solo favillis,

Sed mecum tibi senties agi rem,

Qui verbis nequeam tribus moveri.

 

8. de Laodamia et Protesilao

Dum fugit amplexus evanida coniugis umbra

      Osculaque ab Stygiis usque petita vadis,

"Quo sine me" inquit, "amans? non est ratis ima puellis

      Clausa: satis, satis, o, sola relicta semel!"

5

Dixit, et in mediis subito collapsa querelis,

      Magnanimo comes it Laodamia viro.

 

9. ad Gemmam

Quod facias nil, Gemma, tuus mihi questus Haletes.

      En, iubet et coniux: quid, rogo, Gemma, negas?

 

10. de laudibus Senae

Mater nobilium nurum,

Antiqui soboles Remi,

Sena, delitiae Italae,

Seu libet positum loci

5

Convallesque beatas

Tot circumriguis aquis,

Seu ver conspicere annuum

Nativisque rosariis

Semper purpureum solum

10

Et colles viridantes.

Nam quid dicam operum manus

Aut tot ditia marmora?

Quid spirantia signa tot

Passim? quid fora? quid vias?

15

Quid deum sacra templa?

Adde publica civium

Iura parque iugum et pares

Cunctis imperii vices,

Adde tot populorum opes,

20

Tot parentia late

Oppida, adde virum ingenia,

Adde artes, nec inhospita

Corda Pieridum choris.

O vere soboles Remi,

25

Digna nomine, digna

Vrbs tantis titulis patrum:

Te concordia, te bona

Pax alat, famis et minarum

Immunem, tibi defluat

30

Flavis Brandus arenis!

 

11. in Ecnomum

Oarionem pro Erigone citat Ecnomus: unde?

      Non facit ad mores virgo, sed Oarion.

 

12. de Maximiliano Caesare

Cum modo pacatis devicta per oppida ripis

      Laetus in aequoreas curreret Ister aquas,

Et modo surgentes operoso ex marmore villas

      Arvaque non una passim habitata domo,

5

Nunc impressa solo tot miraretur aratra,

      Nuper ubi saevis lustra fuere lupis,

Cunctaque laetitia et blanda resonantia pace,

      Hic illic chorea luxuriante levi:

Postquam operis causam didicit te, maxime Caesar,

10

      "His" ait "his manibus sceptra regenda mea."

 

13. de Dante Aligero

"Quis sacer hic, Erato, vates, dic, aurea." "Dantes

      Aliger." "At vocis quod genus et numeri?"

"Vox patria illa; viro numeros sine nomine nuper

      Miserat auctoris Sicilis Aetna sui."

5

"Materiam nunc ede." "Animarum horrenda piacla,

      Quodque iter ad superos, ad Styga quodque ferat."

"Vnde domo?" "Veterem agnoscit Florentia alumnum."

      "Ecquae tot merces dotibus?" "Exilium."

Heu sortem indignam et virtutibus invida saecla,

10

      Quamvis, cui virtus contigit, et patria est!

 

14. de Cydone Eliensi

Sero deorum iam tenentem altaria,

Rebus tyrannum perditis

Cydo assecutus, "Quam" inquit "ex voto hoc quoque,

Dis patriis iuvantibus:

5

Vt liberatae patriae potissimum

Hac vota solvam victima!"

Dixit, sacrisque maximum invocans Iovem,

Transverberat pectus nocens.

 

15. ad Bartholomaeum Scalam

Cum Musae tibi debeant Latinae

Tot iuncto pede scripta, tot soluto,

Tot sales Latio lepore tinctos,

Tot cultis documenta sub figuris,

5

Tot volumina patriae dicata,

Quae nulli taceant diu minores,

Tot praetoria iura, tot curules,

Tot fasces proprio labore partos,

Plus multo tamen, o beate amice, est,

10

Quod Scalam Latio pater dedisti

Aucturam numerum novem sororum

Casto carmine, castiore vita.

 

16. epitaphium Laurae Comitae

Has lacrimas tibi, Laura, damus tristissima dona,

      Sed tamen, heu, moestis debita funeribus,

Funeribusque tuis et nostro, Laura, dolori,

      Nulla licet mutae gratia sit cineri.

5

Heu, ubi flos ille oris? ubi decor? abstulit, heheu,

      Abstulit, in cineres et dedit hora nocens;

At non et nostras lacrimas dedit: accipe amantis

      Quod superest: lacrimas accipe, acerba cinis!

Hic animum sensusque meos tibi, Laura, sacramus,

10

      Qua licet extinctam nunc quaque parte sequar.

 

17. de victoria Ferdinandi regis Hispaniarum

Quis mihi annosum propere Falernum

Ingerit? multa quis humum colorat

Splendidus rosa? procul omnis esto

Cura dolorque!

5

Hic dies nota meliore dignus

Leniet longas patriae querelas,

Dum iuvat gravem merita catena

Dicere Malcen,

Teque sublimem niveis quadrigis

10

Ferre votivis pia thura templis,

Sancte rex, claudente latus beata

Coniuge sacrum.

Macti avis, macti ditione, macti

Tot feris late populis subactis,

15

Digne vir sponsa mulierque tanto

Digna marito!

 

18. ad elenchum

Felix elenche (sive tu Rubri venis

Civis profundi sive qua ditis freti

Extrema fessum Circium Tethys videt),

Qui tam remotis hospes ex oris vagus

5

Pendes puellae candido e collo meae,

Vnde et volucris patriae dites rogos

Spernis, potentis desidens herae sinu,

Et multodoras Indiae messes tuae.

Sed, sive fatis hoc tibi stabat deum

10

Sive huc secunda sorte movisti pedem,

Dic, o beate, effare, dic, felix, age,

Ecquid pudico mane cum levat toro

Vultus nitentis, patrium agnoscis iubar

Indosque solos iam negas diem dare?

 

19. in Ecnomum

Foedus es aspectu (quid ni?) tam dispare ocello,

      Verum idem lingua foedior et gravior;

Si tamen ingenium spectas, foedissima mens est:

      O tot inauditis obrute flagitiis!

 

20. ad Amorem

Quo me, saeve, rapis, puer,

Intermissa diu bella iterum movens,

Et truces renovas minas

Nec gnarae precibus nec lacrimis virum

5

Vllis cedere Martiae!

Atqui tempus erat servitio gravi

Lassum solvere iam latus

Et finem miseris ponere questibus,

Nec rursum facibus novis

10

Vexare immeritos post Glycerae rogos

Donandum rude debita.

Quod si nec subitum discidium Cloes

Nec durus Glycerae cinis,

Quae tandem lacrimis finis erit meis?

 

21. de se et Cosmo Pactio

Pulchre convenit optimis amicis,

Marullo profugoque Pactioque.

Nec mirum: pariles ruinae utrisque,

Vrbana altera et illa Fesulana,

5

Confectae resident, nec elevantur:

Insontes pariter, miselli utrique

Vno in exilio, educatuli ambo,

Non hic quam ille minus vorax amari,

Concordes comites novem sororum.

10

Pulchre convenit optimis amicis.

 

22. de Aenea

Cum ferret medios proles Cytherea per hostes

      Impositi collo languida membra patris,

"Parcite," ait "Danai! levis est sene gloria rapto,

      At non erepto gloria patre levis".

 

23. de statua Bruti hedera circundata

Quid servitutis dexteram immunem gravis

Hederae coherces vis mala?

An esse Bruti quam tenes nescis manum,

Nunc quoque tyrannidi asperam,

5

Quamvis iam et ipsae sylvae et invia nemora

Partes sequimini Caesarum?

 

24. de Neaerae absentia

Invisus mihi Ianus adest, absente Neaera:

      Ite procul, lusus blanditiaeque leves:

Conveniunt lacrimae tot suspirantibus aegrae

      Aptaque singultu tristia verba meo.

5

Quod tamen in me unum est, cor tecum animusque, Neaera, est,

      Absentem quamvis sors procul atra tenet.

 

25. in Ollum

Graecari quod luctor ais, quod carmina pango,

      Num romanaris, quaeso, quod, Olle, fugis?

 

26. ad Neaeram

Quo, quo, dura (tibi, Neaera, dico),

Olim praesidium meum decusque?

An me tu quoque iam facis caballi?

Nam cui, cui iam hominum est fides habenda?

5

Certe tu mea cura, tu voluptas,

Per te non grave erat domo carere,

Quae nunc tot miserum in malis relinquis

Et nostris frueris superba damnis.

Quod si te mea nec fides, Neaera,

10

Nec suspiria nec movent querelae,

At spera Nemesim deam potentem,

Quae poenas animi istius reposcet.

 

27. in Ecnomum

Lingere carbatinas vult Vection Ecnomus, ipse

      Vt possit trepidas lingere cercolipas.

 

28. de urna in usum fontis versa

Tu, quicunque meo fontem de marmore sumis,

      Parce, precor, cineri (sum vetus urna) pio:

Vertit in hos usus gelidi rudis accola fontis,

      Nescius, ah, quantum susciperet sceleris.

5

At tu non meritos manes veneratus in urna,

      Hinc quoque tot rerum disce hominumque vices.

 

29. in Ecnomum

Quidam Pelasgos iure questus est suo

Carere "inepti" nomine,

Sed id Pelasgum maxima, hercle, iniuria,

Quis nullus Arpinas foret:

5

Vt doctus, ut vir, ut probus, mille ut alia,

Si quaeris, id denique genus.

Nam Pulcianos ut Latinus quispiam

Rudes, scelestos, improbos,

Peculiari sic ἀκαίρους nomine

10

Dixerit et ἀφυήας meus.

 

30. de Andrea Lamponiani

Dum forte Aemathiis Virtus Romana parentat

      Manibus et lacrimis pelluit ossa pia,

Lamponianidae miseras nex perculit aures

      Et subito sensus diriguere gelu.

5

Mox tamen ipsa sui non immemor allevat artus,

      Vtque dedit caris annua iusta rogis,

"Brutorum Cassique" inquit "monumenta, valete,

      Quaeque meis longum fletibus herba vires:

Nos alio revocant nova funera sanctaque nati

10

      Sparsa per indignas, hei mihi, membra vias.

Scilicet haec eventa mihi Fortuna reservat,

      Sic quoque sed certe iura tuenda meis."

 

31. ad tabellam

Parva, sed nimium tabella felix,

Quae vultus dominae refers cupitos

Et nunquam mihi dura, acerba nunquam,

Fronte nescio quid nuis serena:

5

Vt te conspicio libens et ora

Mille Amoribus aucta Gratiisque

Agnosco! ut genulas meae puellae,

Vt caros libet intueri ocellos,

Quos dari cuperet sibi Dione!

10

En cape, en violasque cinnamumque

Et mixtas casiae rosas rubentis:

Cape olim tibi destinata serta,

Quae vides lacrimis madere nostris.

Tu suspiria longa, tu dolentis

15

Posthac accipies graves querelas

Et praesens poteris videre flentem,

Quem nec mensa iuvat petita frustra

Nec somnus tegit aut quies ocellos.

At vos interea, labella cara,

20

An est cur ego pressa non resuggo

Et centum fero basiationes?

Sed quis tam subitus refulsit ignis?

Quae te fax, bona, corripit, tabella?

Nosco incendia dura, nosco flammas,

25

Quas de pectore convomo aestuanti:

Mea isthaec, mea culpa; ego scelestus,

Qui te dum temere osculis fatigo

Et iuncto iuvat ore commorari,

Saevo pectoris halitu perussi.

 

32. de Xysto et herede

Exhausit Xystus bellis et caedibus urbem:

      Tercentena heres restituit sobole.

 

33. in Posthumum

Quid involato nectis ex auro grave,

Inepte, collum, Posthume?

Hoc est fateri crimen, hoc palam tibi est

Laqueum ominari debitum.

 

34. epitaphium Annibalis

"Cuius hic est tumulus? quae tu, rogo, et unde verendas

      Tunsa genas, crinem sic laniata sedes?"

"Annibalis cinerem sacrum aspicis; ast ego Enyo

      Fata viri et casus hic queror immeritos,

5

Quem, Roma devicta, odio invidiaque suorum

      Tam procul a Lybia terra Libissa tegit:

Non tamen, Annibalis opera nisi et ense superbo,

      Annibalem potuit perdere Parca nocens."

 

35. ad Amorem

Si coelum patria est, puer, beatum,

Si vere peperit Venus benigna,

Si nectar tibi Massicum ministrat,

Si sancta ambrosia est cibus petitus,

5

Quid noctes habitas diesque mecum?

Quid victum face supplicemque aduris?

Quid longam lacrimis sitim repellis?

Quid nostrae dape pasceris medullae?

O vere rabidum genus ferarum!

10

O domo Styge patriaque digne!

Iam levis sumus umbra: quid lacessis?

 

36. ad Amorem

Sancte, qui Memphin, puer, Eriosque

Temperas colles et amoena Cypri

Rura lascivis viola perenni

Grata Napaeis:

5

Te cano prolem genitoris Aethrae,

Aureae prolem Veneris potentem,

Nobilem flammis et habente certa

Tela pharetra;

Cuius et tellus et aquae verendum

10

Nomen atque aer veneratur ipse,

Acre cui paret nigra vulneranti

Aula tyranni.

Quin et hiberna Lycia suisque

Cynthius Delphis genitor relictis,

15

Candidum Admeti pecus et iuvencos

Pavit heriles,

Cum sub umbroso recubans salicto,

Immemor laudum patrii triumphi,

Flevit immitis leviore plectro

20

Damna sagittae.

Nam quid aut vasti genus acre ponti

Prosequar cete tibi perdomata

Aut in arentis Lybiae leones

Finibus ictos?

25

Te canit ramo residens virenti

Daulias mater, tibi tollit atrox

Sibilum serpens fera, te iubente

Regia coniunx

Per iuga et montes vacuosque saltus

30

Errat albenti placitura tauro

Et studet duri thalamis iuvenci

Digna videri.

 

37. de exilio suo

Quid iuvat hostiles totiens fugisse catenas

      Atque animam fatis eripuisse suis?

Non ut cognati restarem sanguinis unus

Crudelis patriae qui superesse velim,

5

Nec quia non animus lucis contemptor abunde est

      Et velit exilium vertere posse nece,

Sed ne progenies servire antiqua Marulli

Cogerer indigno tractus ab hoste puer.

Si procul a patria Scythico deprensus in orbe,

10

      Heu facinus, Bessi iussa superba fero

Imperiumque ferox patior dominumque potentem,

Nec nisi libertas nomen inane mea est,

Vtilius fuerat duro servire tyranno

      Cumque mea patria cuncta dolenda pati.

15

Est aliquid cineres et tot monumenta suorum

Cernere et imperiis imperia aucta patrum

Natalique frui, superest dum spiritus, aura,

      Nec procul externis ludibrium esse locis:

Scilicet exuitur generis decus omne domusque,

20

Cum semel ignotam presseris exul humum,

Nec iam nobilitas nec avum generosa propago

      Aut iuvat antiquis fulcta domus titulis.

At certe, patriae quondam dum regna manebant,

Hospitio totus, qua patet orbis, erat.

25

Tunc, ah, tunc animam pueri exhalare senesque

      Debuimus, tantis nec superesse malis;

Tunc patrii meminisse animi et virtutis avitae

Inque necem pulchris vulneribus ruere,

Nec libertatem patrio nisi Marte tueri:

30

      Haec via quaerendae certa salutis erat.

O pereat numerum primus qui fecit in armis:

Quantulacunque sat est, dum modo certa manus;

Quantulacunque sat est, patriis ubi miles in armis

      Saevit et adversum non timet ire globos,

35

Et modo coniugium, modo pignora cara domusque

Excitat, effoeti nunc pia cura patris.

Quis furor est patriam vallatam hostilibus armis

      Tutantem externis credere velle viris

Ignotaque manu confundere civica signa

40

Et sua non Graecis tela putare satis?

Ille, ille hostis erat, ille expugnabat Achivos

      Miles et eversas diripiebat opes,

Ille deos et fana malis dabat ignibus, ille

Romanum in Turcas transtulit imperium:

45

Nec nobis tam fata deum, quam culpa luenda est

      Mensque parum prudens consiliumque ducis.

Hanc igitur miseri luimus longumque luemus,

Dum nos Euxinus et lacrimae minuant.

 

38. in Posthumum

Omnia cum facias, miraris cur facias nil:

      Posthume, rem solam qui facit, ille facit.

 

39. in Ecnomum

Quid separatam, vane, supernas, rogo,

Alnum Catulli nobilem,

Plebi otiosae scilicet risum parans,

Oblitus ut soles pedis?

 

40. de Autolemo

Dixerat Autolemo flammas consultus aruspex

Die cavendas postero:

Credidit, et rerum dubius de mane sub amnis

Delituit Etrusci vadis.

5

Sed neque sic fatum effugit: nam, dum innatat Arno,

Ictus crematur fulmine.

 

41. ad Alexandram Scalam

Cum versu referas novem sorores,

Vix lustris bene adhuc tribus peractis;

Cum dulci sale seriisque blandis

Ipsum iam superes, puella, patrem,

5

Quo nihil gravius facetiusque est;

Cum nec sit tibi forma nec modestae

Frontis gratia nec decor nec ipse

Suggestus nimii decens capilli

Qui possit nisi coelitus videri:

10

Quid mirum, mea Scala, si decembri

Reddis debita messibus futuris,

Si mittis mediis rosas pruinis,

Natura bene quo voles sequente?

 

42. de Spe et Nemesi

"Quaenam haec, tam semper quae laeta est?" "Optima rerum,

      Spes bona." "Quae lateri iuncta?" "Potens Nemesis."

"Dux magis, an comes est?" "Vindex magis." "Vnde duabus

      Templa eadem?" "Speres ne nisi quod liceat."

 

43. de Aristomene

Viderat armatas uni dare terga cohortes

      Iuppiter et Martem credidit esse suum.

Mox, ut Aristomenes notis procul agnitus armis

      Et fulsit volucris auxiliaris apex,

5

"Macte," ait "o iuvenis, si te mea bella tulissent,

      Non alia coelum tunc eguisset ope."

 

44. ad Amorem

Quid tantum lacrimis meis proterve

Insultas, puer, et semel iacentis

Nequicquam in tenuem furis favillam?

Non sum, non ego, quem putas Marullum:

5

Iam pridem occidit ille, nec superstes

Carae discidium tulit Neaerae,

Quae nunc tot fluviis procul locisque

Illum nominat, ut ferunt, et illum

Suspirat lacrimis dies et horas,

10

Nequicquam profugum vocans maritum.

Ah, ne tu quoque nos, puella, perde:

Sat, o sat miseri sumus superque!

Quid demens laceras genas? Quid ora?

Iam parce aureolis, precor, capillis;

15

Si nescis, meus est, Neaera, sanguis,

Istos quae lacrimae rigant ocellos.

Quod siqua est tibi cura adhuc Marulli

Necdum perditus usquequaque in aevum est,

In te, lux mea, parcere huic memento.

 

45. in Ecnomum

Posse negas dici "melos", facunde poeta,

      Atque adeo picas "nectar" ais "canere",

Scilicet huc studio curaque trahente fideli

      Nequando placitum nectar ab ore cadat.

5

Sed neque divinus male μέλος ἀείσην Homerus,

      Nec, nisi qui laudat, nectar, inepte, canit.

 

46. de Apolline et Antonio Squarceluppo

Olim superbus Pane devicto, Rhodum

Qui temperat Phoebus suam,

Tmoli canebat iudicis sententiam

Iussumque cedere Arcada,

5

Cum Squarceluppi voce perculsus nova

Ingemuit ad cannas viri,

Vicesque rerum questus, "Heu, vici deos,

Nunc cedo" ait "mortalibus".

 

47. ad Manilium Rhallum

Malli, nec tepidi grata Favonii

Spirat temperies nec vagus Adria

Secura patitur currere navitam

Pinu perpetua fide;

5

Non omnis tenui gutture per dies

Integrat volucris carmina Daulias,

Non semper rosa, non lilia vestiunt

Aut flos terram hiacynthinus.

Nos, Malli, quoque sat, nos quoque sat diu

10

Insignes patria viximus et domo:

Quid mirum, exilio dura per omnia

Si rerum patimur vices?

Sic Croesum miseris fata potentia

Demersere modis, sic Priamus senex

15

Supplex Iliadum questibus ultimis

Raptatum petit Hectora,

Sic pastor, neque adhuc gnarus originis,

Tot reges Latius subruit incola,

Quaerendus simili nenia et ipse mox,

20

Annis cuncta trahentibus.

Qui scis an melior nos manet exitus?

Vivendum est lare quocunque libet deis,

Quamvis auspice ego Caesare nec larem

Despero patrium mihi.

 

48. in Eumelonem

Indignos vita putat Eumelo, quandoquidem illam

      Et flammis totiens et gladio obiicimus;

Sed magis indignus hac Eumelo, fanda nefanda

      Qui patitur, vitam ne gladio obiiciat.

 

49. de hirundine

Quid vaga tot terras urbesque emensa volucris,

      Colchidos in saevo nidificas gremio

Pignoribusque tuis credis male sana fidelem,

      Ipsa suos partus quae laniavit atrox,

5

Ni foetus exosa tuos, Pandione nata,

      Phasiaca quaeris perdere saevitia?

 

50. in Ecnomum

Huc huc, maligna, verte: quo frustra fugis,

Vix hoste viso, vipera,

Et iam tenenti frigidam tarde obiicis

Seram, hostibus fossam velut,

5

Ceu praestet, inter ipse quos nosti mero

Fregisse noctes improbas?

Quid, quod Pelasgum nomen et patriae decus

Sub voce mordes "Graeculi",

Quasi Pulciana tesqua fodientem patrem

10

Laqueosve fratrum noxios?

Quin quicquid usquam est pestis innatae evome,

Deprensus in Psylli manu,

Qua tot Latinos principes linguae viros

Ausus lacessere, tot meos.

15

Agedum, evome, inquam: iam ne sentis sacrum, iners,

Sonum et parata verbera?

Rumpere! quid circumspicis frustra? moras

Quid nectis, obscoenum caput?

Adeste iambi, rapite, caedite, trahite

20

(Sed supplices tendit manus:

Bene habet, vomit: proh, quae lues! verumtamen

Non nisi timenda inertibus).

 

51. de Agesilao

"Nuntia magnanimi, volucris, Iovis, ede: quid urnae

      Invicti rostro cudis Agesilei?"

"Ipsa inter volucres quantum caput effero, tantum

      Mortales omnis cedere Agesileo."

 

52. de Laurentio Medice Petri Francisci filio

Felix ingenii, felix et gratiae opumque,

      Laurus et antiquis non leve nomen avis,

Quaerenti cuidam num plura his optet, "Vt" inquit

      "Et prodesse queam pluribus et cupiam".

 

53. de Maximiliano Caesare

O felix nimium dies,

Vere digne mihi Threicia nota,

Tandem sospite Caesare,

Qui flexo veluti victima poplite

5

Pene conciderat modo

Tincturus gladios sanguine civicos,

Ni motus prece publica

Fecisset facinus Iuppiter irritum.

Heu, nil cautum homini satis:

10

Nam, quid tela virum, quid miseri Adriae

Vitamus freta turbida

Autumnosque graves febribus annuis,

Si peiora manent domi

Et non tuta suo regia Caesari est?

15

Quam prope et Pudor et Fides

Momento periit nudaque Veritas,

Quam prope Ingenii vigor

Virtutisque capax dextera splendidae!

O saltem his superi malis

20

Contenti, facili dchinc ope sospitent

Tandem vindice dextera

Purgantem iuvenem tot Nemeis sola,

Tot praesepibus efferis

Humano saturis sanguine iam diu!