Nicodemo Folengo elegiarum liber

1. ad Federicum Vrbini ducem Feretri ac Durantis
comitem Sanctae Romanae Ecclesiae confalonerium
ac regis capitaneum Nicodemi Folengi Mantuani
musarum cultoris elegiarum liber

Quinque Cytheriaco, princeps, sine numine libros

      Nixus eram, reliquum sic meditatus iter.

Non ibi Leucothoes thalami, non oscula matris

      Furtiva Herculeae Scyriadum ve comes,

5

Non Ephyaltaeae genitricis gaudia, non bos

      Europae, Thysbes rimma Phrygumque rates,

Non Veneris cantus, non furta sales ve protervi,

      Foemina nec niveae virginitatis inops,

Non lachrymae, non lena dicax, non iurgia scaevos

10

      In postes, non lis grata vigilque thorus,

Non iocus aut fragiles urgentia carmina lectos:

      Par domini vitae quisque libellus erat.

Castra cohortabar virtutibus aemula, praesto

      Delatus Tyrii ferre Charundis opus.

15

Sensit et Aoniis Eratho subrepta choreis

      Sic humero imposita leniit orsa manu:

"Quid, tener, heu, quaeso, perdis tua semina, vates?

      Quid ve novos effers (ah, pudet!) ipse modos?

Aspicis ut Ruffi liber haustus et ocia grandis

20

      Cosconi, dum me ridet uterque situ?

Insere Acidalios, genio si tangeris, aestus;

      Insere nec parmae gloria villis eat.

Non pudor aut casto Paphiis infamia nodis

      Hortari primum cum subit agmen equos:

25

Oscula qui nunquam, tua gloria, Victorinus

      Saucius Idalia fertur inisse manu,

Plurima, ne teneros somnus demergeret annos,

      Lascivis cecinit stupra refercta iocis.

Non Maro, non titulos Naso, non Flaccus amorum

30

      Reppulit, inque levi Nauta resedit aqua:

Pagina basiolis vivit numerosa Catulli,

      Vivit amatori Delia grata suo."

Dixerat et pictis discussit paedia sertis

      Inque meo ascripta est rara Serena libro.

35

Parce Dioneis, vatum Federice, tabellis,

      Gloria, nec teneras despice magnus opes.

Sic dea Parnasi monuit: cape munera laetus,

      Quando tuas nundum iussit Apollo tubas.

 

2. ibi ostendit quomodo in nataliciis
divi Ioannis Baptistae inter sponsae nuptias
Serenae amore captus est

Festa dies aderat, medio qua frondibus aestu

      Lustrat odoratas Ittala turma domos:

Culta novae passim foribus topiaria nymphae

      Laeticiae indigenis pignora fixa dabant.

5

Huc omnis matrona gravi spectabilis auro

      Venerat, huc terso dia Serena sinu;

Vndique siderei cantus choreaeque fugaces

      Tibiaque annexos huc coiere procos;

Laeta Venus medios inter nunc igne furebat,

10

      Nunc teneras caesto percutiebat aves.

Solus agrum quaerens semotaque pascua coepi

      Molle puellarum festa perosus iter;

Moverat inspectus rabie praecordia nutus

      Signaque visa inter luxuriosa dapes.

15

Prima Cupidineo maledixi trusus amore

      Saecula, quae iuvenes sic docuere mori.

"Tanta ne" volvebam mecum "est fax illa Diones,

      Auferat ut vires ingeniumque viris?

Certe ego necne premi possit vis ista caloris

20

      Experiar: quid iners tot trahit una duces?"

Dum sic bile tumens abeo, dum carpere coelebs

      Quisquis ibi appropero sumpsit amore dapes,

En vox auriculas coetus miseranda querentis

      Perculit; aspicio: currus Amoris erat.

25

Ante cathenati iuvenes manycisque revincti

      Ducuntur moesto principis ora gradu:

Duriciem gemit hic, fastus dolet alter heriles,

      Ille novi inspectum deflet amantis iter;

Hunc custos, alium sera coniugis, hunc ferus angit

30

      Ianitor aut fallax serva levisque puer;

Crebra movent aliis duri suspiria patres,

      Claudicat hic tenero vulnere, at ille gemit;

Pluribus assiduo requiesque salusque labori

      Poscitur: hi dominae tela secunda rogant.

35

Vix ea conspectu noram, cum protinus hinc me

      Corripui manibus pectus utrisque fovens.

"Quo fugis?" exclamat puer ille. "Quid, improbe, cursu

      Fortia praecipiti tela cavere putas?

Disce deo parere, polus quem pertimet omnis,

40

      Et detestatis subdere colla iugis.

Sume tuis donum pedibus velocius, et qui

      Vulneribus cedunt parcere disce meis."

Desierat nec adhuc et iam peracuta protervas

      Fugerat in miserum pectus arundo manus.

45

Nec mora: dum renuo pugnoque caloribus, alte

      Insurgens iterum transigit ecce sinus.

"Parce, age, parce, puer: tua sum, tua praeda, Cupido!

      Vincis, io: victum iam miserare virum!

Vincis et audaces cytharas castumque pudorem

50

      Infregit nervo cuspis abacta truci.

Pone minas odiumque celer: iam prata virensque

      Linquo nemus, iam me densa corona vocat,

Iam choreae, iam plectra iuvant festique penates,

      Meque trahit dulci rara Serena iugo.

55

Duc age, duc niveas, rector speciose, quadrigas:

      Primus "io" magna voce "triumphe!" canam,

Primus Acidalii referam vexila manipli

      Et pavidos multo verbere scaevus agam;

Tu modo cedenti faveas dominaeque superbos

60

      Sterne animos, pompae ne quid abesse queat."

 

3. ad Carolum Strozzam de usu qui commodius
securiusque habetur cum nuptis quam cum virginibus

Quod nuptae imperium subeo, reprehendis amores,

      Strozza, meos, nec te nil nisi virgo iuvat.

Falleris; extento consortia quaeris amori:

      Seu timor hanc urget, seu linit ora pudor.

5

Difficile est, mihi crede, rudes prece flectere, cum sit

      Virgineus primo decutiendus honor;

Lusibus expertem res dura parare puellam est,

      Nec minor et parto corpore cura frui.

Parce sodalicios monitus contemnere, dum lux

10

      Parva quod et doleas quod ve querare ferat.

Ah quotiens memores figes in pectore versus

      Iamque viri malles fallere posse thorum,

Nocte breves quotiens carpes in limine somnos

      Aut longa sidus spe vigil omne trahes!

15

Et modo militiam facies, modo solus operta

      Tentabis dominae per loca tractus opem;

Mens erit interdum ruere intra tecta ferosque

      Volvere in postes, visque rubore cadet;

Nunc rea ferratis convicia postibus addes,

20

      Oscula nunc palmas iunctus amica feres;

Saepe etiam moti fallet te cardinis aura

      Inque tuos illam reberis ire sinus.

Integra sic te nox rapiet, sic ocia perdes

      Aonidum, sic te distrahet orta dies.

25

Quid, quod et aureolis modo carmina vultibus edes,

      Nunc dabis accenso proximus ista lari?

Et modo crudelem dominam novisse dolebis

      Temporaque impositus prima vovebit amor;

Nunc te promissis falli, nunc pectora visu

30

      Tam fera sub miti vivere posse neges,

Nec satis ante reas fuerit vigilasse perenni

      Nocte fores et ebur concrepuisse diu,

Impetus en iterum saliet flagrantior inque

      Limine duriciem flere iuvabit adhuc.

35

Tandem, ubi sidereos currus cita iunxerit Hora

      Ambrosiaeque fugax pabula linquet equus,

Tristis et ingratae prolapsus in oscula portae

      Sic etiam querula voce parabis iter:

"Ianua vosque feri postes et clatra revolvi

40

      Nescia, iam custos, parcite, vester abit:

Omnia iam trepidae surgunt praeludia lucis

      Tithonique latus moecha relinquit amans,

Iam domus atque omnis sonat undique civis; eundi

      Tempus adest, iam bos flectit aratra piger.

45

Porta, vale, miserosque memor sis promere questus,

      Si lachrymis quaeret cur perarata mades;

Porta, vale, precibusque semel pia redde coronas,

      Fletibus inscriptas quas sibi reddo meis."

Perfruar interea laetusque fovebor amico

50

      Pectore, dum crescet res procul inde viro.

Plurima non solitis aberunt solatia lectis,

      Vota nec imminuent noctis amica sales,

Improba non roseis cessabit lingua labellis,

      Nec nota lascivo dente renata cadet,

55

Non manus in teneros discurrere desinet artus,

      Ora nec optatae subtrahet inguen aquae.

At, mihi nec renuo, sexus quoque futilis arte

      Atque virens aevi est vis superanda prius,

Nupta tamen nunquam multos deludit ephoebos

60

      Nutibus et placida pluribus aure favet:

Non strepitu quocunque fugit, nec sanguine fuso

      Gaudet et ensiferam plus amat ore manum,

Non haec usque ferox, non haec fugitiva nec expers

      Consilii, subitae cum crepuere fores,

65

Non hanc immitis genitor, non frater iniquus

      Arcet et incoeptis sistere cogit anus,

Non ancilla aestu servili accensa soror ve

      Lusibus hanc defert invida trux ve puer,

Non proba custodit genitrix, non anxia tecti

70

      Foemina contigui difficilis ve senex.

Iam iuga, iam dominos liquit, iam libera cunctis

      Imperat inque novo limine prima sedet,

Iam bellis assueta moras non horret amantis,

      Nec pueri flores iussaque blanda fugit,

75

Iam passus et grata viro solatia discens

      Tempora praecipiti scit dare tuta proco,

Iam fidae parens altrici fallere novit,

      Nec rubet affinem dicere siquis adit.

Callida sic longum fruitur nurus igne, nec alvo

80

      Fraternum tumido limen adire pavet,

Sic famam venerata subit secretior in quo

      Fax viret et teneri sentit amoris opus.

Caetera praetereo nunc commoda, mitto Serenae

      Non fictos ignes et muliebre decus:

85

Vos colite intactas, quibus ocia longa supersunt,

      Me lassum foveat margine nupta volo.

 

4. Serena Palladi comparat laudans illius formam
et primo dubitans necne dea ipsa sit

Fallor, an e summo Dictei vertice cretam

      Persequor, in nostro dum reor orbe satam?

Dii, precor, ulterius miseros prohibete calores,

      Ne tener in furias praeripiatur amor.

5

Adsit, io, mitis Cyllenius, impia quo me

      Ignarum fugiant siqua pericla latent;

Adsit, opem venia posco, Latonius adsit,

      Ne procus insontis pectora iungat avi;

Me ferus Ixyon superas et quisquis amavit

10

      Territat: Aonii consule turma iugi.

Tu quoque, virgo decens thalamo non parva Tonantis,

      Fallere, si diva es, fallere parce virum:

Non ego tam claro dignus sum nomine, solum

      Numinibus iunxit Pellea tantus honos;

15

Illa etiam pelago genita est, tu semen Olympi,

      Teque deam praeter condidit astra manus.

Vnde tibi, quaeso, favit Tritonis amico,

      Vnde adeo genuit diva Tonante parem?

Vnde tibi incessus tribuit placituraque verba,

20

      Vnde tibi infudit corpus in omne decus?

Aspicis en, quaeso, quam cervix lactea quamque

      Candidulo vigeat natus in ore vigor;

Lata micat tenui cilio frons, nec scit ocellus

      Stare Dioneo gratius orbe micans;

25

Pes brevis, os roseum, labra parva sonusque pudicus,

      Lacteoli dentes lacteolique sinus;

Verberat aureolus radiantia tempora crinis

      Luminaque oppositis dant meliora genae:

Pallada quicquid habes in te, mea vita, figurat,

30

      Nec tibi siqua latent deteriora puto;

Aegide bellorum si immunia pectora cingas,

      Mox puto Gorgoneis horreat umbo comis.

Desinat Argolicus mendax iactare dicaci

      Hermiones vultus Tyndaridumque lyra,

35

Desinat Echamedae superis aequare nitorem,

      Quae Pilio admovit pocula fessa duci;

Sola poli dominas vultu superare decenti

      Scriptaque discordis poma referre deae,

Sola feras ultrix superae Cynareidas irae,

40

      Et Chionem poteras vertere, sola gruem;

Te Samiae Antigone conspecta thure parentis,

      Te maris ornasset Cassiopea focos,

Candida tum si te genuissent fata, fuisset

      Penelope nullis insidiosa procis;

45

Non una Erigonen te visa Liber, in undis

      Gorgona non qui dat ius rapuisset equus,

Non Lydae Alcides traxisset fila puellae,

      Nec deus Aemoniam servus adisset humum:

Omnibus invidiae nymphis atque omnibus una

50

      Lascivis fueras praeda futura viris.

Qua te matre rear genitam, quae numina corpus,

      Numina quae faciem composuisse tuam?

Pallada ni nossem coetus odisse viriles,

      Non mihi mortalis sed Iove nata fores.

55

O te mortales siqui genuere parentes

      Felices, o me quem tuus urit amor!

 

5. in Brotheum qui serenam nollentem insectabatur

Quid circumvolitas mea, vane, rosaria, Brotheu?

      Quid tibi cum domina, pessima lingua, mea?

Stulte, quid hanc omni temploque omnique recessu,

      Munera si cedat magna daturus, agis?

5

Quid ferro clausos cingis socioque penates

      Furtaque mendaci fingis ubique sono?

Quis tibi dilectae promisit tersa puellae

      Corpora? qua sequeris voce rogatus adhuc?

Qui nuit aut quotiens iussit mandata referri?

10

      Obvia quae tribuit spem tibi dicta salus?

Vaeh, quotiens stimulos mediis amplexibus insons

      Narrat et aureolos dona repulsa tuos!

Fata tibi quotiens, nuerem modo, scaeva parasset

      Increpuitque animos protinus illa pios,

15

Cumque fores stricto pulsares acrius ense,

      Acrius haec ulnis cinxit utrisque sinus.

Tristia non fudit pectus suspiria, non vis

      Aurea celati propulit ora doli,

Non latus appositam, solito non brachia pulsu

20

      Fortius excreto reppulit igne manum,

Omnis in excultos tremor undique defuit artus,

      Nec novus oppressit nexa labella color.

Hic ego tuta mei novi consortia lecti

      Et faciles iuvit concrepuisse fores,

25

Hic fraudes fictumque tui, crudelis, amorem

      Perspexi et dominae mutua tela meae.

Tu tamen invitam perstas tentare, nec in te,

      Dure, sacram pudor est contemerare fidem.

Improbe, quid comitem ledis dominaeque pudicos

30

      Abstrahere e nostro niteris ore sinus?

Quid struis insidias securo, perfide, vati,

      Cum tibi sit nullas illa datura manus?

Scilicet horrentem levissima foemina servum

      Stringet et, heu, tersum verna fovebit opus;

35

Displicet hyrsutis coniunx sibi vultibus inque

      Basiolis leves plus placet ire genas.

Tende plagas aliis, bene consulo, saltibus, haud te

      Spectatas docuit flectere Musa nurus;

Exige muneribus cessura cubilia, ne ve

40

      Limina plebigenis moribus orba teras.

Mille ter exiguo iungent femur aere puellae;

      Has deno tritas pronus amante preme,

Has colis, has recolas: solo contenta Serena est,

      Qui mea secreto norit amore frui,

45

Qui molles vultus, poetos qui mandet ocellos

      Quique comas fulvas perspicuosque sinus,

Qui lenire virum sciat et laudare penates

      Et facili haerentes ore subire domos.

Aestuat haec etiam generosis vocibus iras

50

      Frangere et egregias ante videre preces.

At tibi non culti mores, lepor, aura genus ve;

      Linque fores: non hic rusticus errat amor.

 

6. ad divum Federicum Vrbini ducem

Munera Pieridum sunt haec, Federice, disertis

      Quae mea principibus ferre caterva solet:

Sume pia teneros, dux invictissime, versus

      Fronte, nec argento gratior adsit honos;

5

Sit procul atra fames gazae tibi, sit procul auri,

      Quisque soles palmis numina nostra fove.

Ditia non Helicon magnisque ferenda tyrannis

      Dona fovet, nec opes mystica turba colit:

Flumina et antra iuvant, nullis praeclara metallis;

10

      Divitiae cantus serta chelisque iugi.

Sola viris donanda phalanx pia carmina summis

      Censuit, ut meritas fama sequatur opes:

Sed quid et ingentes foecundis afferet aulis

      Divitias? solis versibus omne viret.

15

His Cursor Silvique genus patiensque Lycurgus

      Vivit et integri vis Tuberonis inops,

His Conon Prodique lares facilisque Pericles,

      Ninus, Aristides Abrotanoque satus;

Gaudet Achaemenidum tribus his et Cecropis ala,

20

      Perdicae proles Artamenisque duces,

His Numa Scipiadum soboles validique Camilli

      Cumque Metellorum Claudia turma domo,

His Fabii Drusique simul Marcellaque pubes,

      Flaminium Aemilia cumque cohorte genus;

25

Cotius his iubilat natique Volumnia victrix,

      Atticus, Euemenes Deiotarique salus;

Livius his sanguis Fulvusque et Horatia proles

      Sempronique patres Martia gensque micant;

Integer his Photion viret et Cornelia Romae

30

      Semina, Cliniades Pausaniaeque manus.

Quin neque Theogenes nec Hiero, Lucullus et acer

      Nicias, largus Pelopidaeque sinus,

Non Culeo numerisque Dion, Lysander et Agis,

      Busa, Theramenes Papirius ve carent.

35

His longa heroum series et nobilis Ocnus,

      Scaevola, Milciades Caesareaeque tribus,

His Agamemnonii reges regesque Bythynni

      Cumque Canopeis Pontica sceptra vigent;

His Euri Zephyrique duces Boreaeque Nothique

40

      Debent, et scriptis nomina quisquis habet.

Tu quoque ne expectes graviores, rector, elencos

      Inde, nec Archytae vasa recisa manu:

Aera, quibus desunt merces hae, fulva parentur

      Sponte, nec has Musis Pegasis unda vehit.

45

Non ibi Praxitelis Veneri blanditur adulter,

      Nec ruber Alchimenis claudicat igne deus;

Non Pharon hic signat Gnydius, neque Sostratus aera,

      Nec Paphia insertas ales obumbrat aquas;

Non Capitolinus fulget Dictaeus ebur ve

50

      Phidiacum, satyrus Stratonici ve iacens,

Non gravis Albano tibicina, nec Polycleti

      Corpora cum Libyco nuda Myos ve puer.

Hinc Paris, hinc Deli foetus Euphranoris et quam

      Vva luto Zeusis mersit iniquus abest,

55

Hinc rhota Nicomachi raptus, hinc Cyclias Argo

      Fulguraque et Coi rara Diana senis.

Non ibi Callaicae merces, nec praeda Philippi

      Thessala, non Thracum glaeba Tagi ve latex,

Non crotala aut Meroes adamas rigidae ve smaragdi

60

      Quaque Alyba et fortis Dalmata sudat humus;

Non ibi christalli fragiles Eythraea ve concha

      Aut formica Scythis quas fodit acris opes,

Non decor Eridani, Pactolus et aurea Gangis

      Scoria, nec Lydi fulva nitella vadi.

65

Rarus ab Olmeis lygdos procul assidet undis,

      Quique ubi phengites fert lapis umbra diem,

Hinc Paros, hinc Docymae semen Germanus onyxque

      Et Lepidi herbiferum marmor ophyxque niger.

Non ibi freniferos Libyes, nec Ariona magnum

70

      Aut Lyda inspicies lora peracta manu,

Non inos, psyllam aut xanthos nesaea ve regum

      Semina, cornipedes Asturiae ve leves.

Parthicus hinc nervus, Corybantides inde sagittae,

      Sericus hinc ensis Ortygiusque procul.

75

Nullus Hiantheae trabeas in gurgite rubras

      Aut quas Coa tulit Pamphila nectit aquae:

Non ibi gosopium, sindon aut lina Cadurci,

      Byssus et Indorum quod linit ignis opus,

Non ibi conspicies chrysendata, non ibi fulva est

80

      Pelvis et imbelli myrrhina grata viro.

Sola virens dominas florentibus insita plantis

      Vallis et ambrosiae germine culta iuvat:

Hac opibus Croesi gaudent Sporique relictis

      Vitibus, hic violis ocima iuncta virent;

85

Mixta ferunt albis colocasia prata ligustris

      Cumque vel Aiacis flore amaranthus inest.

Aureus hic surgit flos, hic meliloton et orta

      Cuius ter vario frons stupet ore dies,

Hic rosa, serpillus vitandaque lilia nuptis,

90

      Thymbra, melisphyllon persaque rosque maris,

Hic thymon, hic casiae dulces helenusque crocique

      Nidor et a Stygio Mentha secuta Iove,

Hic sclaria, malis foliumque draconibus olim

      Invisum et Clarii fronte secuta iubar;

95

Laurus ibi latas platanique et populus umbras

      Praebet, odoratos pulegiumque thoros,

Despicit hic buxon cyparissus et ardua lothos

      Pomaque curvatis frondibus usque micant.

Cedant Pyrgotelis gemmae, berillus et orbis

100

      Oebalius magni sardonicesque ducis,

Cedant Parrhasii fastus victorque Thimantes,

      Quique thoros varia Phryx ove pinxit acu;

Aera Myceneos praestent Themesea bathyllos

      Et Calybum studeat vincere Norus agros;

105

Sint iucunda diu Lucani marmora collis

      Perque Syros vigeat culta fenestra lares;

Bucula laudetur Phoebusque et crista Myronis

      Quicquid et in toto subtrahit orbe situs:

Fine carent omni Cirrheis orta sub antris

110

      Dona, nec Aonidum res vorat usus edax.

Pullulat assidue natura, nec aestibus unquam

      Desinit aut nocui frigoris ora timet;

Non hostis, non unda, cinis, non flamma, nec eurus

      Conterit aeterno quae pede fundit humus;

115

Non gladios, non castra seges pavet inter acerba

      Crescere et iratos flectere odore duces.

Circuit haec ultra Musarum cantibus hortos

      Picus et occentu fata moratur olor.

Inde avium raptor deest omnis: Oriona nemo

120

      Insequitur, nec avis pertimet Aphra necem;

Tutior hic pavo est Rhodiique decentia galli

      Semina, nec rubeae lingua secatur avis;

Intonat altisonis procera ciconia natis,

      Nec facilis parvos horret irundo lares.

125

Non aquila interdum laetis insistere campis

      Pertimet et fulicas fons quoque quisquis habet;

Tuta ciet cantus nido luscinia vimque

      Congemit in picea turtur amoris aqua;

Spernit acanthylis rapidos Aesopidis haustus

130

      Cuspidis et merulam sturnus ab ore colit.

Non Venus accipitrem metuit, nec Apollinis ales

      Inda sequi et corvus voce pavescit ebur;

Gnara soni perdix gnarusque fit improbus illic

      Passer et ultrices garrula pica iuvat:

135

Illic assidui cantus, victurus et illic

      Perpetua vatum promicat ordo lyra.

Hic ego te, princeps, arguta saepe corona

      Misceri et praedae coniubilare novae,

Hic ego te primas face Victorinus ut acto

140

      Agnata vidi carpere iussit aquas:

Dii faciant olim possim demergier omnis

      Sertaque Virgilii querna referre mei!

Certe ego non Cretae palmas nec Iasonis aurum,

      Thesea, peltiferas thyrsigerum ve loquar,

145

Non materna Cyri quaesita nec Arsacis arva,

      Indorum non qui perdomuere manus,

Non Phlegrae Dirces ve luem, non Pergama vel qui

      Baride coelisequas novit obire trabes,

Non Scauri thoraca senis navemque Duelli,

150

      Ingenio tutos Eucratidis ve lares,

Non Bruti soceri ve necem, non coniugis aut quae

      Igne tulit caeso pignora terna viro.

Sat Cinnae asperitas Mariique et dona Feretri

      Nota Iovis, validae Cinygerique manus,

155

Sat Curi probitas, Perpennae palma Syphaxque

      Captus et e celsa Manlius arce cadens,

Sat rea Graccorum soboles Catilinaque durus

      Sertorique manus perniciosa feri;

Non Decii, non Piso bonus, non Carbo phalangi

160

      Perditus et Catuli Volsca trophea senis,

Non cruor Otriadae, non Cloelia, Curtius aut vis

      Coclitis, assertor Mantineaeque latent.

Quisque Leonidae comites ferrataque Sergi

      Brachia fert, celeres Lisymachique pedes,

165

Quisque Phylenorum mortes, Cimonis et atra

      Vincula, Dentati vim Genitique caput:

Vnus Iulleis ducibus iungendus et armis

      Carmine Pelleis clavigeroque fores,

Vnus Apollineo versares enthea cantu

170

      Pectora, multiplici laude daturus opem.

Et quis Olympiacae meditatus munera palmae

      In tua non cupiat protinus acta rapi?

Iam qua prata virent Nabathaei fertilis et qua

      Herculis Hesperides pertimuere manus,

175

Qua ferus Euxini riget hospes et aurea scaevo

      Terruit admotos ore Medusa procos,

Iam qua nostra diem reddit (si rura coluntur)

      Luna, viges et amant nomen ubique tuum.

Te nova Partenopes exorant moenia, te vis

180

      Parva rogat Medices, te pia Roma colit,

Te vicina seges, te Iani murus adorat,

      Inque feras Turci posceris unus opes.

Tu Tullum, Attilios, Torquatum robore praestas

      Dantque tibi victas Crassus uterque manus,

185

Te Caecus corvoque suum miratur adeptus

      Nomen et a sulcis tractus ad arma senex,

Te nova Scipiadum Cincinnatique libido

      Bellica Varronis perpetuusque rubor;

In te Fabricii censura, Demosthenis in te

190

      Pectus et Antonii lingua Thalisque sophos,

In te sancta fides Lepidi, claementior in te

      Chrispini monitus Antigonique viget,

In te Pharnacidae maiestas inclyta regis,

      Te Senecae atque Solon, te Cato uterque colunt.

195

Cedit Athanasius tibi relligione vetusque

      Nasica et quisquis nunc sacra nostra colit;

Tu ruis Amphynomi, Coctae, Plutonis et Eli,

      Nec pia vel Codri corda preire times;

Non rem Trasybulus populi, non creta Seleucus

200

      Pignora, nec fratrem te mage Castor amat.

Sudorem Masanissa pati, nec durior Indus,

      Nec mage Pompeii dextera tosta valet;

Omnibus ingenti rebus moderatior illo

      Puplicola, qui rex noluit unus agi,

205

Aequior Agrippa, Seva constantior, inque

      Munera Gilliae fortior usque sinu.

Caetera quid recitem? titulos clarescis in omnes,

      Sola nec in vacuo pectore menda iacet.

Non te luxuries Oratae, non gula Apici

210

      Distrahit aut Pulchri caena Fabique lues,

Impurus non te Phython, neque perditus ille

      Clodius aut posita mersus ab igne colo,

Non Syllae qui tot dispersit es aemulus ossa

      Aut Aegina quibus pollice moesta caret;

215

Tutus avariciam Cassi contemnis et aurum

      Hortensi et cecidit quis Ptolomaeus opes.

Non tu perfidiam Galbae mirare, nec eius

      Cuius Bituitum vinxit iniqua fides,

Non odium Poeni tibi principis, orgia qui prae

220

      Raptus Aventini terna petivit opes;

Non tu phana deum gaudes spoliare, nefandus

      Rector ut Eacidum Leminiusque ferox,

Non tibi crudelis scelerata superbia Drusi

      Imperat aut Xersis iussa Piique lares,

225

Non trepida ichnobates Numidae vestigia lustrat,

      Nec pavido comit tempora virgo patri.

Diu tibi dent, cum sis tam clarus ubique, Metelli

      Saecula Nestoreum cumque vigore siphar!

 

7. ad lascivum lectorem

Perlege, quid dubitas, mollis, procedere, lector?

      An subtraxerunt ethea longa pedes?

Perge, quid averso spectas, age, carmen ocello

      Meque putas votis imposuisse tuis?

5

Huc ades, haud Drusi thalamos Celerisque tribunal

      Discet ibi Martis vincula quisquis amat;

Non ego Virginii, vultus non tela decori

      Quem ve senis traxit lectio sola canam;

Nulla ibi turrigeram trahet alto e fonte Cybellen,

10

      Nec fluvium sacris cribra secunda ferent,

Non ibi flamma leges cui cinxit carbasa, non qui

      Indibili iuncto reddidit aere thorum;

Hinc Phyrnes abeat victor, coma nigra recedat

      Quaeque pia Elvinae tangere lina queunt.

15

Flava Serena mihi curae, decus illa libello

      Suggerit, illa modos ingeniumque facit:

Illa rudes chartas tribuat cuicunque legendas,

      Inque meo nomen gratius ore ferat.

Iam dare servicium lubet insanire sibique,

20

      Iam mihi non casti foemina virque placent,

Iam Veneri praebere manus in vincla, Serenae

      Iam iam stat fastus imperiumque pati.

Et quis in argutos queat arma Cupidinis arcus

      Tollere, quae flammis corda subire negent?

25

Illesum Alcides omni quem robore misit

      Suppositum stellis scaeva noverca premens,

Ictus Acharnaniae bis praelia pertulit orae,

      Nec trepida rubuit ducere pensa manu;

Barbara lascivo turmas prostravit Atridae

30

      Praeda, nec Eaciden nil nisi traxit amor;

Sola Iovi Herculea tumido rate Gratia somnum

      Impulit, Argolicis dum dea poscit opem.

Multa licere minus sibi novit et inspicit omnis

      In peiora tamen praecipitatur amans.

35

Iam lege securus, iam nostros, lector, amores

      Disce, sit et nobis dextra Serena roga.

 

8. queritur in servum qui Serenam
adulterio incusaverat

Detulit insontem dominam mihi servus et ante

      Me quoque ait thalamis imposuisse viri.

Quid tibi, serve dicax, menti? quid grata lacessis

      Gaudia, nec tenero me sinis igne frui?

5

Dure, vides ne rapit veluti ferus intima langor,

      Vtque superiuncto flamma dolore furit?

Vrit, et heu vires aestu suggente novello

      Fortius arsuros caedit Alitta sinus.

Heu heu, cur nimio patior devinctus amore,

10

      Luminibusque adeo rara Serena placet?

Cur nimis in lata poetus colludit ocellus

      Fronte? quid illecebris distrahor usque suis?

Cur miser imponi vereor metuoque mariti

      Exemplum, nec me vincit amoris opus?

15

Cur, si blanda sinu venientem suscipit almo,

      Sic prius in reliquos usque ruisse puto?

Cur moestae obiicio varios malesanus amores,

      Cur furo si immunda est, si bene culta gemo?

Da tandem, Cytherea, modum, da tutus heriles

20

      Spectem oculos, ne me cura perennis agat:

Iam mihi nulla quies, nullus iam somnus habetur

      Integer, at vacuis volvor ubique thoris.

Spicula nunc avibus comites, nunc raetia tendunt,

      Et modo praebet opes ditior unda suas;

25

Nunc pavidos sequimur lepores, nunc Dorcea longo

      Aequore damma fugit, nunc aper ictus obit;

Saepe etiam sylvis equites erramus et urbem

      Circumimus quotiens foemina culta sedet:

Omnia risuri vestigia prehendimus, at me

30

      Distrahit obstipis usque Serena genis.

Non mihi nox tuta est, non sera crepuscula, non lux:

      Improbus urentem volvit ubique furor;

Mensa gravis mediasque dapes, dapis immemor, inter

      Huc illuc celeri pectore multa traho.

35

Non fora, non lusus, non me fidis adiuvat aut os

      Dulce: choros omnes festaque cuncta fugo;

Sola magis moerorque iuvant, nec gaudia risus

      Caetera cum vellem dant mihi laeta meros.

Plurima nonunquam satis est evolvere menti:

40

      Parturiunt curas obvia quaeque rudes.

Nunc dolus aerumnas horrore domesticus auget,

      Visque nec auditi fraude refercta proci;

Nunc lasciva metus coniungit patria cumque

      Coniugis externo sexus amore levis;

45

Nunc quot amet, quotiens gemuit vir nocte requiro,

      Nosse nec ulla tamen displicitura velim.

Torqueor ante fores si quenquam cerno, suosque

      Si mihi quos moechos nominat esse reor;

Seu digito sive ore nuit seu vertice, nutus

50

      Protinus hos vereor pluribus ante datos;

Non risus, non me coram suspiria fundi

      Tuta queunt: motu ledor ubique suo.

Mille mihi species moechorum nocte pererrant,

      Innocuam toto persequor usque die;

55

Mille licet commenta reor periuria sumat:

      Iam mihi nec mendax, vera nec esse potest.

Heu quotiens tacito repsi intra limina passu

      Aut longum occului me simulatus iter,

Assuetum quotiens mutavi tempus eundi

60

      Et modo nunc, alia est hora petita modo,

Nec satis decies fuit omni visere luce

      Cunctaque saepe oculos per loca ferre domus,

Saepius et novies parva mihi cognita nocte est,

      Temnat ut arrecti basia lassa viri.

65

Plura quid? assiduos gemitus mihi cognita nunquam

      Nomina dant iuvenum furtaque prima thori;

Nunc quod hymena ferus doleo vir fregerit ante

      Primaque non dominae saecula nosse piget,

Nunc sibi gens vereor ne labra momorderit omnis,

70

      Ausus ut es tuto nuncia ferre prior.

Ocyus hinc discede tuis, scaevissime, verbis

      Iamque fores celeri desere utrasque fuga;

In te nulla fides, in te discordia: cede

      Protinus atque oculos parce subire graves.

 

9. ibi ostendit se cum ab amore
discedere vellet magis captum esse

Mens erat ardentes extinguere pectoris ignes

      Et pueri gemina frangere tela manu:

Iam mihi nec dominae lusus nec forma iuvabant.

      Causa sed abscessus deerat honesta mei.

5

Huc trahor accensus partes visurus in omnes

      Siqua sub occulto corpore menda latet.

Forte manu imposita malae vix lumina iactis

      Clauserat aestivo fessa calore togis:

Lina thori eiicio tacitus totumque pererro

10

      Corpus et ante oculis multa negata meis.

Lactea purpureas cingebant nubila malas:

      Virgineus quali surgit ab ore pudor!

Non ebur exacta cervice decentius aut aes,

      Quo ferus insudat Thrax Alybae ve pater,

15

Non rosa lucidior niveis rubicunda labellis,

      Brachia non Scythica deteriora nive;

Durius invictis adamantibus uber et ora

      Ignarum tenerae prolis inire cibo;

Ruga fuit nusquam, nullus fuit undique villus,

20

      Rimmulaque in minimum vix femur exit inops.

Perditus ac lapsae mentis procul immemor haesi

      Protinus inque leves colla ruere sinus.

Sensit, et extentis trepidum cita condidit ulnis,

      Plurima post tandem iurgia paxque data est.

25

Fige, puer, nec parce tuis dum fibra sagittis

      Ferveat et Siculo fortius igne cremet!

Laetus amo; sint rubra novo quae corda tepescunt

      Fulmine: fige sinu dum pavor omnis eat!

Non ego dum domina foveor vim conquerar Orci:

30

      Fige, nec Hermeti iunctior ortus amet!

 

10. ad Serenam

Dic, rosa, dic, flos mi, quid agis? quae vexat in horas

      Cura tuos sensus officium ve manus?

Ecquid nos unquam vigilantia corda subimus?

      Ecquid nos nunquam non tibi somnus agit?

5

Ecquid, ubi rigidus figit tibi basia coniunx,

      "Figeret o" mussas "ista poeta meus"?

Ecquid, cum cyatum felicior admovet, inquis:

      "Dextera lusoris o foret ista mei"?

Ecquid in illius gremio mentiris amantem

10

      Aut sum pectoribus longior atque thoro?

Me rea servicii rapuit fortuna tuisque

      Vultibus assiduos iussit abesse dies.

Dii primum coelo excutiant qui vana potentum

      Frigidus edocuit spe duce vota sequi!

15

Faustior, heu, quanto Riphaeae faustior undae

      Maior ubi nullas servat alumnus opes:

Non ibi quis dominum sequitur, nec praedia saepes

      Servat et argento gratia nulla suo est;

Omnibus imperium solum est atque omnibus aeque

20

      Fertilis auctunnus parque favoris opus.

Nos autem pompa tracti discrimina mille

      Fecimus et dominos rex quoque magnus habet;

Aurea libertas nullis, timor omnibus acer

      Inque avido nusquam tutior orbe quies;

25

Hanc lites, hunc bella trahunt, hic foenoris omnes

      Temnit avaritia quos alit unda metus;

Divitibus pudor est non gentibus ilia multis

      Cingere et ornatos semper habere sinus,

Pauperibus contra pavor atque infamia, ni res

30

      Clara sodaliciae protegit aula domus.

Improbe maiorum mos atque sacrabilis usus,

      Cur miser obsequiis cogor abesse modo?

Cur sine me ludis, sine me, speciosa, vagaris,

      Gemma, nec heu comites proximus addo gradus?

35

Dii faciant nostrae serves custodis honorem,

      Nec vigilem somno pharmaca sumpta premant;

Dii quoque respiciant fulvo ne labilis auro

      Te iuvenum votis porrigat illa prius!

Insidiosa tua est facies, scio, pluribus, angit

40

      Multorum incessus pallida corda decens;

Aemula labra rosis multos furantur, ocelli

      Siderei multos candidiorque sinus.

Raetia non desunt nostris qui saltibus aptent,

      Ante tuas nec abest turba proterva fores:

45

Perfer et obdura, nec forma decentior ignes

      Semoveat curae spesque salusque meae.

Ipse ego nec fidibus lusus nec tractus ab ullo,

      Te solam moesto pectore volvo diu:

Non choreae, non lina iuvant captura volucres,

50

      Nec fera sanguinei morsibus acta canis.

Vna iubes atque una regis, te quaero tibique

      Concino, nec quicquam te sine lingua potest;

Tu fac idem castoque tuum cole pectore vatem:

      Bellerephontis ego corda pudica sequor.

 

11. in cupidinem veniam in se et vindictam
in Serenam somno advenienti captam exposcens

Iusserat hesterna me luce Serena, maritus

      Ni venit, hac una nocte subire thorum.

Laetus eo tenebrisque solo data protinus ortis

      Signa cano, nec adhuc limina clausa patent.

5

Quid faciam? Discedo miser cuculumque cubili

      Insedisse reor, nec tamen ille fuit.

Parce tyroneo, puer o venerande, timori,

      Parce quod, heu, fugi protinus inde rudis!

Nemo repente valet cautissimus esse: creavit

10

      Sors praeceptores, discat ut artis inops.

Nundum ego pervigiles ad flavae limina noctes

      Dum Phoebus didici ducere surgat herae,

Nundum ferre Iovem nocturnaque nubila, nundum

      Lachryma scit clatros frangere longa truces:

15

Non me Pegasides, mea cura, sopore puellas

      Imponi suetas perdocuere gravi.

Stultus ego nimiumque miser, mihi protinus omnis

      Cessuros aditus rebar iterque thori;

Iam ferus exciderat Nasonis portitor et quae

20

      Multa puellatum detinuere moras.

Heu heu belligeri cur non mihi ius fuit, a quo

      Virgo duos somno capta repente tulit?

Cur minime licuit virga reserare potenti

      Hostia qua Chione lumina victa dedit?

25

Certe ego non duri timuissem coniugis ora,

      Ianua nec votis sisteret arcta meis:

Protinus at thalamis ruerem secretus, et ante

      Libarem teneris oscula parva labris,

Ante sinus leves tumidumque licentius inguen

30

      Rimarerque omni corpora nuda pilo;

Tandem, ubi frigidulo cecidisset acumine linguae

      Excussa, hic somnos conquerar atque moras.

Quid tamen haec? veniam delictis posco Serenae:

      Illa, puer, nervis, illa petenda tuis!

35

Caedite fallentem, superi, sic ius cupit, illam,

      Caedite Celiaco numina culta iugo:

Illa soporifero devicta liquore quievit,

      Nec querulum trepidi sensit amantis iter,

Illa moras omnes vetuit, nec signa roganti

40

      Praebuit absentis clausa fenestra viri.

Improba cur somno deiecit lumina? cur ve

      Ante minus statuit pignora iussa fores?

Cur tenues nunquam solitosque excussa sussuros

      Audiit et motae murmura nota serae?

45

Pronus ego dominaeque timens fera limina praeceps

      Deserui, ne mors perderet una duos,

Atque aliquis forsan stringebat pectora, dum me

      Ridet et heu nimium specto salutis opus;

Forsan ibi risus fuerant stupidusque verebar

50

      Siqua inspexisset nuncia lingua mali:

Me rea sustulerat miserantem coniugis ira

      Inque mea forsan parte iacebat amans.

Increpat haec etiam timidoque minatur amoris

      Dissidium, nec me limen adisse putat;

55

Quin mea diverso iunxisse suavia lecto

      Asserit et tenera verberat ora manu.

Singula quid referam? victus parere nocenti

      Cogor et iratam pronus adire prece.

Parce, puer, verbis aures adhibere nefandis:

60

      Omne in me precium malo Cupido ruat!

 

12. queritur in deos quod in frondem oleae
mutari non possit qua Serena plurimum
delectabatur cum illa esset irata

Dii procul immemores penitusque cremantibus aris

      Difficiles, cur me nil mea thura iuvant?

Cur varia misero specie quandoque resumi

      Non datur et Driopes fallere sorte viros?

5

Cur ego pallenti circundare pectus oliva

      Iam nequeo, ut tecum, lactea gemma, forem?

Frondibus his tua sunt compta atria, frondibus ornas

      His lectum, muros, scrinia, pensa, fores;

His cingis palmas, his stringis, vita, lacertos

10

      Inque sinu gaudes serta pudica geri.

Ah quotiens digito cinctus, nunc ubera, nunc os,

      Nunc premerem quae non multa referre licet,

Pectore nunc niveo teneros delapsus in artus

      Errarem, sed nec semper oliva forem!

15

Gaudeat Alcidae quod tempora populus ornat

      Exultetque dei cornibus uva sui,

Coelicolum iubilet regi gratissima quercus,

      Sit Paphiae myrthus fronte superba deae,

Casta sagittifero tumeat Peneis amore,

20

      Turrigeros laudet pinus amata focos:

Te magis umbra iuvat Tritonia, te fovet inter

      Gaudia victorum frons numerata ducum.

Vive, precor, felix, palmes clarissime, nec te

      Concutiant summo fulmina missa Iove:

25

Non tibi Threicius Boreas, non grandinis ictus

      Vim ferat aut rigidi rustica dextra senis;

Non te Mulciberi scaevissima ledat abacti

      Flamma, nec hostili lancea torta manu;

Non pecus horrenti morsu, non falce puella,

30

      In te non tenera scaeviat ungue puer.

Cresce diu longumque polos intacte per aevum

      Iunge puellarum mox celebrande choris,

Iunge celer: te Faunus amat, tibi nympha calores

      Arcet et assiduum sistit Anubis iter.

35

In te dona ferent, in te pia vota nepotes,

      Teque colet caeso victor ab hoste furens;

Te rude donabit miles, tibi navita iunget,

      Improba cum Scyllae fugerit ora, focos.

Vive, precor, miserumque tuo devolve poetam

40

      Cortice, ut optato stringar ab ore semel.

Heu heu, cur superos coeptis accire nefandis

      Vrgeor et foliis credere membra lubet?

Cur magis haec teneris subeunt amplexibus et me

      Impia crudeli temnis amore diu?

45

Quid iuvat assidue tumida consurgere fibra

      Invidaque aerumnis corda iuvare meis?

Quid miserum, quaeso, laceras? quid perdis inanes,

      Lux, totiens noctes? quid mihi dura manes?

Dii facerent humili visu crudelior esses

50

      Mitibus aut saltem mens foret aequa genis:

Certe ego non placidi fallar sub imagine vultus,

      Nec mens ardentes ludat iniqua faces.

Me miserum, quid amica fugis consortia, quid ve

      Absenti mavis sola iacere viro?

55

Mancipii miserere tui quod diripis: in te

      Fixit Acidalius pectora lapsa puer;

Tu bona, tu requies, mea tu solacia, tu pax:

      In te poena omnis gaudiaque ipsa iacent;

Tu cordis regina mei, tu sola voluptas:

60

      Lusus ibi et cantus deliciaeque sedent.

Te vigil evolvo, somnis tibi brachia tendo

      Inque tuis errat laudibus usque fidis.

Flecte feros animos et tu quoque disce potentis,

      Qui miserum vinxit, iussa subire dei;

65

Excute duriciem, gelidam iam suscipe servum,

      Excute: cur falso ludis ab ore preces?

Cur nivea tractare manu iuvat undique pacis

      Signa, nec, heu, mores suscipis inde novos?

Pellibus accinctus flavis Tirynthius omni

70

      Ceu ferus emicuit victor in orbe leo;

Tectus apro Oenides violentior irruit et vi

      Iuvit Achilleos cassis equina pedes.

Ah, precor, aethereos vultus miserare, nec haerba

      Coelicolum miti ledere castra velis;

75

Non haec bella iubent insignia: parce furori,

      Parce, precor, nec te victus in arma vocet.

His pius Ausonia rex sede quievit opesque

      Tutior Arcadica sumpsit ab urbe novas;

His omnis semper posuit discordia nubes

80

      Inque ruit iuncta protinus ora manu.

Tu fac idem placidaeque fero cole pectore mores

      Arboris aut mites pone superba comas.

 

13. in adventum Columbini Veronensis
praeceptoris sui

Vnde lyrae et cantus? unde haec convivia Cirrhae

      Quae mea deserto numina fonte colunt?

Cur fidibus Maia tam sedulus incubat ortus

      Iamque parat Satyris Gratia iuncta choros?

5

Vnde iubet necti praeclara sororibus et me

      Calliope girros implicitura modo?

Cur studio hoc verrunt succinctae Naiades urbem,

      Spargere nec cessat culta Napea rosas?

Dic, Pataraee, precor, dum longo fessa quiescit

10

      Musa choro et vires suggerit hydra novas,

Cui tanta haec fervent solatia, cur ve sororum

      Dulcibus impletur Felsina tota iocis?

Mantua cur inter vestros gemit optima cantus,

      Roma et "io" crebro die "triumphe" sonat?

15

Eia age, Minciacos gemitus agnosco, Suburrae

      Laeticiam et vestri gaudia, Phoebe, chori.

Quisquis "io" exultet laetasque Serena choreas

      Ducat et argutum nubila findat ebur;

Poma fores ornent verbenaque tecta coronet,

20

      Florida nec pigeat cingere serta comis.

Adde, puer, cyatos, nec Cretica vina reserves,

      Adde pedem dum pes nesciat, adde celer:

Siqua latent meliora tuo fer pocula vati,

      Deme seras omnes mustaque tota fluant.

25

Sit procul hinc moeror gemitusque adversa sequantur,

      Cura nec Aonias deprimat ipsa dapes;

Non ibi summa trahat quisquam suspiria, nec mens

      Vlla suas tristi pectore volvat opes,

Non pater aut uxor non quenquam pignora temptent

30

      Aut memor ellati funus amor ve senis,

Non lites quisquam redigat, nec pectore fastus

      Intret et horrendas comprimat ira manus,

Non furor occultos enses trahat, improba desint

      Iurgia sollicito cumque timore dolor;

35

Taedia difugiant Turcosque inamabilis horror

      Ingruat et moesto lividus ore pavor,

Rixa etiam desit, nec questus verberet aures,

      Sit procul hinc odium, sint procul inde minae.

Laetus agat lucem quisquis mea carmina curat,

40

      Laetus et auctoris nomina quisquis amat:

Ille, en ille meus praeceptor Pallade cinctus,

      Ille venit superum quaque secutus ope.

En decus, en speculum, victoria, lux, honor et spes,

      Praesidium, calcar, gloria paxque mea:

45

En desyderio longo fruor, en licet illum

      Amplecti, cuius dulcius ore nihil,

En meus assiduos monitor statione labores

      Fugit et optata iam parat urbe frui.

Salve Musarum columen patriaeque voluptas,

50

      Stirpis apex, iuvenum taeda decorque patrum!

Salve Mantoae requiesque salusque iuventae,

      Spes nuruum, matrum portus amorque senum!

Iam fleat et miseram se clamet patria, iam se

      Dilaniet cordi pignora quisquis habet:

55

Omnis ab his nati doctrina recessit et omnes

      Ingenuae mores indolis, omne ruit.

Gaudeat atque novae iubilet faustissima praedae

      Roma, Columbino Mantua nanque vacat.

 

14. Serenam alloquitur dum mane
e lecto una surgerent

Esse quid hoc dicam, quod tam speciosa videris

      Mane, nec in tota pulchrior urbe micat?

Cur formosa minus media mihi luce nitescis,

      Multa ubi cincinnos condidit arte soror?

5

Me ne sopor cerebrique modo cruor haustus ab alvo

      Fallit, an in roseo stat suus ore vigor?

Certe ibi non succi mendacia fingere rumor,

      Tecta nec aurato crimina torque valet;

Non ibi Leuconicum latus implet syrma patens ve,

10

      Nuda sed in nostra nunc quoque parte iaces,

Nunc etiam, nunquam semota, quiescis eodem

      Sedisti novies quo peritura sinu;

Candida non teneras pinxit Selinusia malas

      Oraque purpureus non tua phucus obit.

15

Quae mihi nunc surgis, talis pulcherrima cinxit

      Alda virum, volucrem Leda Venusque Parim,

Talis ad herois pictos Lucretia muros

      Exiit et cano est Tarsia nota patri.

Aspicis ut radians nitor utque decentia, quaeso,

20

      Pectora: vaeh misero, cur tegis ista die?

Cur mihi fers lato fulgentia tegmine membra

      Et niveas fulvo subtrahis aere genas?

Lactea cur gaudes adamantinus opprimat umbo

      Colla? quid innumero dactylus orbe latet?

25

Anne satis tenuem fuerat praecingere vestem

      Sertaque demissis reddere parva comis?

Sit Tityo Phlegiaeque comes quae prima decentem

      Argento didicit composuisse gulam:

Non diris aether pateat, non manibus aequor,

30

      Terra nec illius contegat ossa libens;

Vndique iactetur precium quae scaeva lapillis

      Addidit extremae vimque paravit humo.

Turpibus aureoli ponantur vultibus orbes:

      Non eget his levi natus in ore vigor;

35

Has sine, forma quibus nulla est, redimicula lustrent,

      Has crotala et rarus comat elencus age;

Lychnicus harmillaeque graves Scythicaeque smaragdi

      Lumina despectis artibus alma ferant.

Cura sit his pictis arcere e vultibus aestus

40

      Vdaque sudoris vim purpurissa fuget;

Ochra salum timeat, radios cerussa potentes,

      Tuta nec a turpi lilia flos ve nuru.

Nitra suant vappae tenerasque sequantur aristas

      Quasque feras auro Poppea compsit emant;

45

Hae multo rigidos extirpent dropace lucos

      Et psecas humenti furfure terga domet;

Pumice frangatur rebusque tenacibus atrox

      Villus et in rugas Cypria perstet humus.

Harum spuma nigros tingat Germana capillos

50

      Sulfureaque rubrum promicet arte caput;

Grata iuvent alias exotica: muschus et omnis

      Mirrha, crocum Samiae vel thymiama deae;

Assyrio crines iisdem spargantur amomo

      Spicatusque linat splennia rasa latex;

55

Non satis his balanum, diapasma nec amphora costi,

      Sed levet horrorem succina gemma manus.

Sint procul ista tibi; sat oles, sat corpore toto

      Es levis: nunc me, nunc, mea vita, iuvas,

Nunc ego nec metuam tricena suavia labris

60

      Figere, nec stricto frangere dente cutem.

Obsecro propositi sis huius semper et artus

      Stet tibi, lux, nunquam contemerare tuos:

Non faba, non thynni sanguis, non nardina cultas

      Tingat ut exurges Chia ve terra genas.

65

Linque, age, flammares dybaphos, molticia linque

      Aurea, nec speciem fascibus ipsa tegas;

I potius cultu pauper, formosior ut sis,

      Nec niveos gemnis ars sit obire sinus.

Sardonices pallasque viro segmentaque serves

70

      Teque sibi innumeris occule fusca togis;

Mi solidas absint polymitta tegentia mammas

      Cumque maris grata serica merce rubri:

Haec pia contiguus ne te spectaret ocellus

      Sors dedit, haec vati proiice iussa tuo.

75

Nuda places, mihi nuda redi: sic, aurea, sensus

      Coepisti, sic me nunc quoque, virgo, iuva.

 

15. versus et librum dimittit Serena aegrotante

Aegra Serena iacet: procul hinc solatia, risus,

      Gaudia lascivis mixtaque verba iocis;

Dulcis abi hinc, Eratho, dulcesque recedite versus,

      Quaeque puellari est cura adhibenda febri.

5

Improbe, quid niveas dominae, dolor improbe, mammas

      Sic rapis et tantum cor premit usque gelu?

Lenis, io, miserae glaciem rape, Phoebe, puellae

      Innocuoque ictus extrahe corde truces.

Lusus in hac cantusque iacent, hanc optime vatum

10

      Dux refove, ut reliquum mox quoque surgat opus.