Panfilo Sasso epigrammaton libri 2

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch

Other sections


1. Paridi Caesareo

Ora Meduseis spectans crinita colubris

      In saxum versus ne liber hic rigeat,

Exue bellisonum doctae thoraca Minervae

      Et mea palladia carmina veste tege;

5

Aegide vel foveas: haec aegide scripta fovebis,

      Ire superba tuo si sinis auspicio.

"Haec bona sunt" dicent omnes "Paris ista probavit,

      Iudice quo Pallas est pulchrior Venere".

 

2. in Parim Caesareum

Quas metit Phariis segetes Menphiticus arvis,

      Incola, cum tibi dent iugera culta, Paris,

Largaque fundanis spargat vindemia labris

      Campanique ferant dulcia musta cadi,

5

Praessa Venaphrani sub pondere bacca trapeti

      Impleat et suco plurima vasa suo,

Det tibi pulchra Tyros, det vellera clara Tarentum

      Parmaque non vili Gallica mittat ove,

Possideas aurum, gemmas, chrysendeta, mensas

10

      Quaeque gerit Ganges munera, quaeque Tagus,

Et studeas duro montem superare labore,

      Bellerophontei quem rigat unda lacus,

Et coeli causas et noscere fata deorum

      Phoebaeos motus tergeminumque Iovem,

15

Laudandus vere es: facile est qui paupere mensa

      Coenat et angusti tecta colit tuguri

Assuetus mala cuncta pati virtutis amore,

      Ferre sitim longam vel tolerare famem

Et decus et laudes et clarae praemia famae

20

      Quaerere, divitibus quaerere difficile est.

 

3. Paridi Caesario

Si te discordes peterent Venus aurea, Pallas

      Et Iuno ut Phrygium iam petiere Parim,

Non tu promissae corruptus amore puellae

      Praestares gnydiae munera fulva deae,

5

Bellica Gorgoneos sed quae gerit aegida vultus

      Solaque cirrhaei quae bibit amne lacus,

Praeponens sceleri decus immortale sacrumque.

      Qui facit hoc merito dicitur ille Paris.

 

4. Paridi Caesario

Possidet arva Paris numero sine pinguia; quid tum?

      Triptolemi multos fertile munus alit.

Dulce legit nectar superantia Massica; quid tum?

      Post illum multi bacchica dona legunt.

5

Fert vestes tyrio phucatas murice; quid tum?

      Purpura plebeos nunc pretiosa tegit.

It Scyticis nitidus gemmis et iaspide; quid tum?

      Tonsor habet gemmas et coquus et lanius.

Plectra senis docti doctus movet aurea; quid tum?

10

      Cum Phoebo vates Gorgonis arva colit.

Noscit Aristotelis divini dogmata; quid tum?

      Illum socratica Mantua laude probat.

Octipedis cancri describit sydera; quid tum?

      Hunc celebrat solum Mincius astrologum.

15

Cum multis hunc esse virum splendor facit auri,

      Cum paucis Phoebi munera semideum.

 

5. eidem

Mantua laetatur gemino nunc munere: Martis

      Pectore belligeri, Pallados ingenio.

Illud Turcus habet latii spes unica regni,

      Hoc Paris Ausonii fama decusque fori.

 

6. eidem

Formosam rapuit Paris puellam

Grais Iliacus. Paris disertum

Sermonem rapuit meus: rapina

Haec est inclyta, nobilis, superba.

5

Namque illa ut patriae dedit ruinam,

Haec clarum patriae dabit triumphum.

 

7. Antonio Lauredano

Immerito coeli quod sit grave vulnus ab axe

      Limina sydereo sub Stygis atra trahi,

Sedibus et summis crudeli sub loca ferri

      Sorte quibus populi sordida turba sedet,

5

Antoni noscis, latiae cui plectra Minervae

      Prima meduseo de grege musa dedit,

Et dulcem volucer citharam tegeaeus, Apollo

      Cui propria tribuit laurea serta manus,

Cui patet Arctophylax, Serpens Geminique lacones

10

      Inter et oppositos sydera quaeque polos,

Tergemini qui fata Iovis, qui saecula cernis

      Et quae perpetua foedera lege manent;

Et tamen expulsus patria sine labe fuisti

      Cuius eras tutor sedulus, immo pater;

15

Quo faveas miseris, postquam fortuna serenis

      Te nunc luminibus prospicit atque fovet.

Falcifer, ut nosti, miles fortissimus, acer,

      Pallados armisonae gloria, Martis amor

Iam fuit imperio vestri sine crimine regis

20

      Privatus sanctae munere militiae.

Tranquillae placido voluit sub tempore pacis

      Nec tamen intactam contemerare fidem

Nec ducis alterius scribi sub foedere. Tellus

      Sed quia nunc sparso sanguine tota rubet,

25

Et Bellona furit, iuratas ferre cohortes

      Inter fulva petit quae movet arma Leo

Et vestro sub rege mori. Celebretur, ametur,

      Munera dent illi plebsque patresque simul.

Arma gerat rursus, iubet hoc lex Martia; belli

30

      Tempore nam solus qui petit arma, petit.

 

8. de morte Angeli Politiani

Quo cecidit fato nostri decus Angelus aevi

      Gentis et hetruscae gloria, scire cupis?

Icterici non hunc labes tristissima morbi

      Febris ad elysias vel tulit atra domos,

5

Non inflans humor pectus, non horrida bilis

      Mortiferae pestis denique nulla lues.

Sed quoniam rigidas ducebat montibus ornos,

      Frangebat scopulos, decipiebat aves,

Mulcebat tigres, sistebat flumina cantu

10

      Plectra movens plectro dulcius ismario,

"Non plus threicium laudabunt Orphea gentes"

      Calliope dixit, dixit Apollo "Linum,

Iamque tacet nostrum rupes heliconia nomen"

      Et simul hunc gladio supposuere necis.

15

Mors tamen haec illi vita est; nam gloria magna

      Invidia Phoebi Calliopesque mori est.

 

9. de morte Ioanni Pici Mirandulae

Picus amor Phoebi, cui se concesserat omnis

      Permessi liquido quae dea fonte bibit,

Cui totam Pallas dederat se, sacra verendi

      Iussaque facundo qui Iovis ore refert,

5

Aurea sex lustris migravit ad astra peractis,

      Iussissent illum non quia fata mori,

Sed quia natus erat phoebeas disceret artes

      Vt: tantum summa cur deus arce tonat,

Cur densae glomerantur aquae glacialibus oris,

10

      Cur riget aeterno frigida bruma gelu,

Sydereus rapido cursu cur volvitur axis,

      Cur colit arctoum parrasis ursa polum,

Sydera quod firmet pondus, iubet illa moveri

      Quae virtus, superis tecta quis alta dedit,

15

Quid mare sit, quid sit tellus, quid lucidus aer,

      Flammea vis semper cur loca summa petit,

Quid Deus est, causae cunctarum denique rerum

      Noverat, et quantum noscere quisque potest

Et genus humanum patitur. Super astra rogavit

20

      Ire gravi linquens sub grave corpus humo.

Mortuus est igitur poterat plus vivere Picus

      Non quia, sed quia plus discere non poterat.

 

10. de eodem

Multifores frangit calamos flens Attica Pallas,

      Frangit iantheam moesta Thalia lyram,

Innuptas Phoebus laurus radicibus imis

      Evellit, myrtum dissipat alma Venus,

5

Pampineas Bacchus vites hederasque sequaces,

      Blanda poetarum munera, falce secat;

Turritam posuit Cybele lachrymosa querelam,

      Astriferam posuit Iuppiter ipse suam.

Ignoras causam? Musarum gloria, Phoebi

10

      Spes, Cybeles lumen, Pallados atque Iovis

Et Bacchi et Veneris numen, sub tempore Picus

      Maturo nondum corpus inane iacet.

Musa iacet quaecumque, iacet Venus alma, deorum

      Rex, Cybeles, Bacchus, Pallas, Apollo iacent.

 

11. de morte Georgii Merulae

Discite virtutem, iuvenes; nam sola beatos

      Nos facit et dirae non timet arma necis,

Fortunaeve minas aut saevi spicula fati,

      Quaeque facit tremula curva senecta manu.

5

Verba fidem capiunt nunc ista: Georgius ille,

      Ille decus latii deliciaeque fori,

Pallados ausoniae spes unica, fama sororum

      Inclyta, rugoso iam gravis ore senex,

Florebat claris iuvenis virtutibus; auri

10

      Pauper et auratas dives habebat opes.

Sortis et insanae fluctu iactatus iniquo

      Clauserat immota sub statione ratem,

Et nunc post clausum funus manesque sepultos,

      Vivus agit vitae tempora laeta novae.

15

Qui virtute nitet longis iam debilis annis,

      Pauper et infoelix et tumulatus humo,

Laudibus immodicis longis non debilis annis,

      Pauper et infoelix et tumulatus humo est.

 

12. dolet nimis pertinaciter
ab amore vexari mortales

Horam temporis haud beatus unam

Candenti valeo notare gemma.

Iactatus variis, miser, procellis

Huc illuc, veluti levis carina

5

Ventos cum tumida ferus caverna

Cunctos Aeolus impulit furentes.

Pulsat me Venus impudica coesto,

Exurit calidis proterva flammis,

Astringit laqueo, fodit sagitta,

10

Tundit, dilacerat, quatit trahitque.

Si sylvas peto, poscit illa sylvas,

Si fontem, liquidas natat per undas,

Si pontum, levat et premit rudentes,

Temonem moderatur et gubernat,

15

Si Martem sequor, induit cruentam

Loricam, caput horridum Medusae.

Semper denique quo gravi dolore

Cogar ducere fletibusque vitam

Ingratam miseris, it et moratur

20

Quo gressus ago, qua moror vel ora.

 

13. admiratur varias Cupidinis vices

Dulcia si Gnidiae Veneris sunt spicula, cur est

      Creditur ut tantum semper amarus Amor?

Si pietate nitet clemens, violentus et acer

      Dicitur a multis cur sine lege viris?

5

Mente fidem servans stabili, cur perfidus? Auri

      Largus et auratas an sibi servat opes?

Saevus corda ferit iaculo si, ducere vitam

      Qualiter intactam dilacerata queunt?

O nectar tristi commixtum dulce veneno,

10

      Spes sine spe, multis gaudia iuncta malis!

Mutat amans varias sedes et tempore parvo

      Exultat, ridet, flet, canit, odit, amat.

 

14. in amicam

Numquid, deliciae meae, puella

Te clemens pietas movebit unquam

Vt non, ferrea, me trahas misellum

In flammas sine fine saevientes?

5

Ostendis faciem mihi decoram,

Pectus candidulum, comas nitentes,

Qui fulgent oculos magis vel axe

Celesti, colit alta cum iuvenci

Phoebus cornua vel casam laconum.

10

Sed spectacula non gerunt salutem

Haec nobis, iuvat haud parum videre

Fontem si nequeo sitim levare.

Mercator mare sedulus per altum

Non aurum petit, indicas vel gemmas,

15

Vt tantum videat, nitore laetus,

Aurum quo capiat sed et lapillos.

 

15. in Dindimum

Cur lachrymas spargis, voces cur fundis inanes,

      Est tua quod multis uxor amica viris?

Desine tristari: Veneris timet illa pharetram

      Nec vult caelestes laedere, sancta, deos.

5

Est hilaris, clemens, mitis, iucunda, cruorem

      Non amat, insidias negligit atque dolos.

Si quae forte tuo non est defossa ligone,

      Vinea det plenis dulcia musta cadis,

Non capies, laetas alio si vomere fruges

10

      Tempore maturo vel tua rura dabunt?

Implebit thalamos natis, te magna nepotum

      Blanditiis ludens turba vocabit avum.

Munera quae veniunt non magno parta labore,

      Quam preciosa magis, tam magis illa placent.

 

16. ad Venerem

Si spuma maris es Venus creata

Frigentis, velut in suis libellis

Scribunt hystorici, canunt poetae,

Vris qualiter ore quicquid afflas,

5

Vt gramen leve, pineas vel taedas

Sulphur Sicaniis focus vel antris?

An flammae gelidis manent sub undis,

Nix illas fovet aut liquore denso?

Et cur, marmore durior fodit quod

10

Saevus Dalmata, semper es proterva

Si molles, liquidae, leves, tenellae

Sunt undae? Soboli tuae repugnas;

Nunquid concha Erycina quae tulit te

Sylvas Idalias ad et Cithera

15

Testae duriciem tuo maligne

Fixit pectore, sanguis et parentis

Ardebat crepitantibus favillis?

Ah quanto melius, benigna, mitis

Existens, nitido reges honore

20

Quicquid spectat Eryx, Gnidos Paphosque!

Rex gaudet, regit, imperat beatus;

Flet, saevit, timet, angitur tyrannus.

 

17. de confessione Sylviae

Diceret omne scelus sacro cum nostra ministro

      Sylvia, demisso qui tegit ora sago,

Qui sua nodoso circundat corpora loro,

      Qui gerit intecto concava ligna pede,

5

Non Cereri fruges, Baccho non vina, dedisse,

      Non Dryadum placidis florida serta choris,

Vicini rapuisse pecus, mulsisse iuvencas,

      Suppositas multa vite tulisse sudes,

Legisse ex alio pullos atque ova cubili,

10

      Ille illi: "Virgo, dic mihi, nunquid amas?".

"Vivit amor nostro semper sub pectore, semper

      Ante sacros iaceo victima grata focos.

Nec mihi libertas chara est, servire laboro

      Hoc ego nec crimen nec scelus esse puto.",

15

Respondit: "Scelus est fructus quo parturit arbor,

      Quo segetes gignunt iugera culta suas,

Quo vestitur humus, generant animalia, summus

      Denique quod iussit qui colit astra Deus?

Si quis amans peccat, iustum est odisse; sed odit

20

      Qui quoniam peccat, non amor est vitium."

Vir sacer ille lapis stetit ut vix mobilis atque:

      "Me vincis, fateor, Sylvia", dixit, "ama."

Quaeque puella suo Cicerone disertior ore

      Verba dabit Veneris, quae pia castra colet.

 

18. illustrissimo Hermeti

Si mihi fata dabunt maturae tempora vitae

      Tangere, si fieri sydera laeta senem,

Tunc tua gesta, tuos, principe invicte, triumphos

      Carminibus Latiis Cecropiisque canam.

5

Teque Palestina modulabor arundine, quamvis

      Nec potero laudes tunc quoque ferre tuas.

Ingenium superas vatum, vix dicere posset

      Et decus et mores Cynthius ipse tuos.

Nam pius es, clemens, facundus, fortis et acer,

10

      Strenuus, ingenio vir gravis, ore puer.

Denique quem deceant Martis duo tela cruenti,

      Robur avi patris vimque decusque tui.

Sed tamen enitar, tibi cor cape pignus amoris.

      Sed mare quis parvo claudere vase potest?

 

19. eidem

O ducis invicti frater, quem bellica Pallas

      Vno donavit Gorgonis angue comae,

Qui, cum letifero turbatus sibilat ore,

      Trax timet, Illiricus, Celta, Sycamber, Arabs,

5

Itala regna tremunt, formidat denique totus

      Orbis et indomitos Mars ciet acer equos.

Te furor et belli rabies cecidere, quod atrum

      Iam iam tollebat saeva per arma caput.

Quis dubitat? Veneti religasti regna leonis,

10

      Imperio fratris semper amica tui.

Pax erit et placidae capientur munera vitae.

      Gramina bos carpet, gramina carpet ovis;

Non spes agricolas fallet, non milite saevo

      Virgineum perdet rapta puella decus.

15

Non lachrymis natum genetrix pia sparget ademptum,

      Frigida non fratris corpora maesta soror,

Non concussa cadent ballistae verbere tecta.

      Denique te vivet faemina virque duce.

Qui nobis firmas, Hermes, sub tempore primo

20

      Ore tuo pacis foedera sancta piae,

Augusti latum tribuent tibi numina regnum.

      Virtutis splendor denotat ista tuae.

 

20. Galesio Nichesole

Aegoceros gelidam nimbis nunc imbuit urnam,

      Horret et Arctoo frigida bruma gelu,

Stringuntur pluviae densos glomerant in orbes,

      Nix cadit et glacie prata lacusque rigent,

5

Sepibus exustis tacitas fringuilla querelas

      Murmurat, in stabulis clauditur omne pecus,

Vix faciunt thalami tutos nos frigore clausi,

      Vix ingens Boreae servat ab ore focus;

Et petis ut veniam, cum sit mihi penula qualem,

10

      Cum peragit ludos, cercopithecus habet,

Et qualem pictas collo qui naufragus undas

      Sustinet amissas ut prece quaerat opes,

Quam Syrus Hetruscos cum vomere scindit agellos,

      Gestat Aricinae quamque rogator aquae,

15

Quam qui permutat fractis sua sulfura vasis,

      Qui tepidum populo vendit et asse cicer.

Non veniam: credis tibi me promissa negare?

      Falleris: ille negat qui sine iure negat.

 

21. de Cupidine

In nos si tantum possunt tua tela, Cupido,

      Sub virtute tua si cadit omne quod est,

Si superare Iovem potuisti iuribus ipsum,

      Si cecidit telis victus Apollo tuis,

5

Spicula si Martis cedunt tibi victa sagittis,

      Dic cur insidiis uteris atque dolis?

An quia tela ioci tua sunt et spicula fraudes?

      An quia fraude tua saucia corda facis?

Incautos cautus superans, armatus inermes

10

      An quia vi fortis doctus et arte vales?

Credimus hoc: sed cur laqueos et retia gestas?

      Non decet armatum vincula ferre ducem,

Venator gerat haec: ridet Mars, ridet Apollo

      Cum cernunt manibus talia vincla tuis.

15

Quo vel ad arma tuis venias fortissimus armis,

      Et spernas fraudes inclytus atque dolos,

Et tibi, quod fas est, laqueos et retia ponas;

      Negliget aut sceptrum foemina virque tuum.

Qui virtute valet, valet et praestantibus armis

20

      Non opus est fraudes insidiasque sequi.

 

22. in Marcum Antonium Maurocenum

Non tauros mactare licet laetasque bidentes,

      Mascula odoratis non dare thura focis,

Vt tibi dii faveant, placidam dum conspicis urbem

      Quae te pretorem gaudet habere suum.

5

Non opus est tepido quod viscere spectet auruspex,

      Quo fortunatae sint tibi, Marce, viae,

Quod servet volucrum cantus, servetque volatus

      Augur; agunt nullae nam tibi munus aves,

Tu non augurio, tu non es subditus astris.

10

      Nec sacra crinitus pro Iove Phoebus agit.

Ista viri faciunt, satis est pro numine numen

      Ponere: nunc nullus te negat esse deum.

 

23. pro arce Rovereti

Qui Capitolinae iam moenia fecerat arcis,

      Hoc factum fieri posse negabat opus;

Mausoli clarum qui struxerat ante sepulcrum,

      Hoc factum fieri posse negabat opus;

5

Pyramidum doctos qui vicerat arte magistros,

      Hoc factum fieri posse negabat opus.

Sed tamen hanc arcem contrina prole Iacobus

      Fecit et egregiae condidit artis ope.

Namque caput medio tollit de marmore, duros

10

      Firmat in medio marmore dura pedes.

Marmoreos miles thalamos colit atque satelles,

      Marmoreos sotii marmoreosque duces.

Sunt triplices valvae, triplices sunt ordine muri

      Rideat ut sospes quisquis in arce sedet.

15

Non aries fortis, non huic balearica plumbum

      Invictae torquens funda nocere potest.

Inclytus hic vere est: nam quae natura negabat,

      Nec fieri poterat, nobile fecit opus.

 

24. Marco Antonio Mauroceno

Non quas mittit Arabs, non quas Panchaia tellus,

      Non quas Aethiopum Cappadocumque domus,

Non quot Pactoli de flava munus arena

      Divitias Craesi Lydia tota legit,

5

Non quae Carpathio nascuntur gurgite conchae,

      Non quas Aeoi litora Gangis habent,

Vt teneas fragili credis te, Marce, carinae,

      Impatiens Scytichae frigora ferre nivis,

Quique Borysthenea ventum furit improbus arcto,

10

      Quique sub opposito concutit arce polo;

Sed quae Cecropiis sunt condita versibus et quod

      Romanum docuit lingua diserta sophos,

Saepe legis. Merces haec sunt et dona sororum,

      Quas non Arctophylax, nec Cynosura regunt.

15

Nobilis es vere; nam circum nobile tantum

      Mens tua versatur candida semper opus.

Sic portans merces intrat de iure senatum,

      Vt de iure sedet curvus arator eques.

 

25. eidem

Miraris forsan numerosos condere versus

      Me quoque, Phoebeam tangere saepe lyram.

Iuppiter et Pallas, Phoebi doctaeque sorores

      Talia non possent munera ferre mihi.

5

Quod natura iubet, quod candida formae

      Vtere muneribus, utere sorte tuae.

 

26. Petro Bravo de die Natali

Luciferi redeunt semper celebranda decembris

      Tempora, natalis lux redit alma Iovis.

Ante fuit semper, magni qui conditor orbis,

      Nascetur; pariet filia casta patrem;

5

Induet humanae spolium miserabile formae

      Vt torvo Stygii liberet ore canis.

Iam fas est taceant vadimonia, iurgia, lites,

      Atque suburrani garrula turba fori,

Cerdones, lanii, tonsor, ludique magister,

10

      Ictibus et crebris qui ferit aera faber;

Et quos, Petre, tibi misit Nilotica tellus,

      Accipiat calamos scortea theca suos.

Sancta sacerdotes modulantur carmina nostri,

      Ite procul Satyri, Moenades ite procul.

15

Ebria non nobis tygris, non sordida vino

      Thyas et anguigero gens fera crine placet.

Victima caesa litet, cumulentur honoribus arae.

      Suspendat picto munera quisque tholo.

Post sacra, postque preces, post plurima dona deorum,

20

      Damnoso certet cum cane pulchra Venus,

Et resonent moto tali, vel iacta fritillo

      Tessara quo vitreo calculus hoste cadat.

Qui coluere Iovis lucem, docuere priores

      Natalis Christi nos celebrare diem.

 

27. Virgilio Zavarisio

Nunquid Caucaseas adhuc salebras,

Et raucae scopulos feros Maleae,

Et quae marmora Dalmata revellunt

Caelsis rupibus arduis vel antris,

5

Quae dat Synada, quae gerit Carystos,

Quae Scyron colit, preces benignas

Promens pectore, Virgili, protervo

Traxisti, iuvenis? Notare sub te

Qui iuris calamo severiore

10

Res sacras didicit, diem Liburnus

Cum dicit Gabio, vocatur in ius

Cum tristis reus audit et senatus

Messalae lepidi, gravis Severi

Sermonem, tacitus iubet tribunus

15

Plebem solvere crimen hoc et actis

Inscribi; levis hunc tenebat ira

Quem solvit populi pius magister

Quod, si stat veluti silex procellis

Aut turris levibus superba ventis,

20

Impellas citharae fides canorae

Plectro quo lapides soles movere,

Quercus ducere montium per arces,

Cursus sistere fluminum, leones,

Pantheras, iaculos, lupos, bisontes

25

Mulcere, excutiet sonus malignam

Dulcis saeviciem, potest metallum

Durum frangere; namque qui resolvet

In partes lapidem, licet sit asper

Et durus nimis et nimis molestus.

 

28. Philomusio vati

Si peterem nummos preciosaque vasa Corinthi,

      Quas quoque dat vestes luxuriosa Tyros,

Deberes vestes preciosaque vasa Corinthi

      Et mihi purpureae mittere dona togae.

5

Foedus amicitiae iubet hoc. Iubet augur Apollo

      Cultores gemini verticis esse pios.

Nunc, cum verba petam, dic qua ratione negare

      Illa potes. Dices: "Et tibi verba dabo".

An mihi respondes sic? Non mihi te dare vates

10

      Verba peto, pro me verba referre peto.

 

29. in saevissimos latrones Nogariae

Vt tria latrones raperent sestertia saevi,

      Securum gladiis diripuere virum,

Moenia saxosi qui solus ab arce Tridenti

      Quaerebat, misero non bene visa Remo.

5

Nox erat; hoc tantum facinus, miserabile, saevum,

      Taxatum summa non fuit invidia.

Namque die crimen factum si tale fuisset,

      Sub Styga conversis Phoebus abisset equis.

 

30. in eosdem

Per nemora et montes securus perge viator,

      Arma times saevi ni truculenta lupi.

Non plus latro colit sylvas; per rura, per agros

      Accumulat raptas sanguinolentus opes.

5

Fert clypeum messor, galeam, thoraca, sagittas,

      Induit et pictam miles ut ipse togam.

Carpe, viator, iter cautus per rura, per agros,

      Saevius agresti milite nam nihil est.

 

31. de nomine Nogariae

Infaustum posuit tibi, saeva Nogaria, nomen

      Qui dudum vates maximus ille fuit.

Nam si tunc precibus sanctis delubra colebas

      Atque dabas summo mascula thura Iovi,

5

Te sceleri cumulare scelus te nigra videbat,

      Praecipites Herebi ferre sub antra gradus.

Implesti nomen, mortales perfida mactas

      Insontes, miseras ut lupus acer oves.

Nomine reque noces, caveas tamen improba; namque qui

10

      Sic nocet et sibimet est opus ut noceat.

 

32. de morte Francisci Crassi

Multa senem fugerent Crassum ne commoda, vultu

      Cogeret atque alio sors mala multa pati,

Mors iuvenem rapuit; rapuisset quae fera si sic

      Pompeium coleret non socer astra deus.

 

33. eiusdem

Dux cecidit victi Crassus post funera belli,

      Aeternum nomen Crassus ad astra tulit.

Nam, victor moriens, cum plus non possit ab hoste

      Vinci, perpetuae nomina laudis habet.

 

34. ad Bartholomeum Branzonum

Bartholomaee, decus clarum quo forma superbit

      Tam bene pictus habes cum bene vivus habes.

Lumen inest oculis picturae quale sereno

      Splendet Phoebeis aethere luminibus,

5

Purpura lacque genis, fulvum sub crinibus aurum,

      Pectus ebur pingit, collaque labra rosae.

"Non loquitur", dices. Dabit et natura loquellam;

      Namque modus rerum quod petit illa facit.

Ore, oculis vivens, vivas ut voce necesse est.

10

      Vivere sic potuit Pigmalionis opus.

 

35. de puero mira arte picto

Da puero vocem picto natura, magistras

      Tollat ut artificis candida fama manus!

Nec fieri timeas portentum, picta loquetur

      Non facies: nam cum te duce verba dare

5

Incipiet pictam tunc desinet esse; videtur

      Hoc tantum quoniam picta quod ore tacet.

 

36. de eodem

Aut ars naturae pingit nunc iuncta potenti,

      Aut hoc naturae dextera fecit opus.

Nam tantum vario faciemque manusque colore

      Quae formare potest, non generare potest.

 

37. in Caeculum

Quam pius in fratrem Gallus, quam frater in illum,

      Dyndime, sit, versus hos lege, certus eris.

Frater habet mensas dives quas Gallus eburnas,

      Quae frater dives iugera Gallus habet;

5

Fulva dedit fratri Gallus chrysendeta: frater

      Tradidit auratas, Galle, tibi pateras.

Vestibus utuntur paribus, domus una, supellex

      Vna illis, gemino corpore mens eadem.

Quod ne concordes animos vis distrahat ulla,

10

      Coniuge de fratris pignora Gallus habet.

 

38. de eodem

Hystorias omnes et sacra poemata vatum

      Assidua si quis sedulitate legat,

Non tamen inveniet tanto pietatis amore

      Quae iungant fratres vincula sancta duos

5

Quanto se Gallo coniunxit Caeculus. Hector

      Nam pro fratre suo si ferus arma tulit

Afflixit Graecos omnes et saepius illi

      Dilectam tribuit non tamen Andromachen.

 

39. de eodem

Caeculus ut Coo pingatur Apelle meretur

      In tabula laudis clara trophea suae:

Gesta quibus superat magnorum maxima regum.

      Non tamen ut tulerit Pallados arma ferae

5

Struxerit aut Pario sublimia marmore tecta,

      Vexerit aut plena fulva metalla rate,

Coniugis at fratri cessit quia foedera Gallo.

      Hoc Syriae regem tollit ad astra decus.

 

40. de eodem

Obliquo ponas fratres quos Iuppiter axe,

      Per quem flammiferas ducit Apollo faces,

Sunt gemini, Laedae soboli iungenda propago.

      Nam velut alternis sydera Castor habet

5

Et Pollux, thalami divisit Caeculus horas,

      Vxorem alternis Gallus et ipse premit.

 

41. de eodem

Aestivae fugiens Veneris dum spicula linquis

      Coniugis amplexus delitiasque tuae

Et simulas aliis urbem te poscere causis,

      Coniugis in thalamo, Caecule, Gallus adest

5

Et, simulans aliis illum se poscere causis,

      Quam fugis exanguis strenuus ille petit.

Quis vestrum melius simulet tua dixerat uxor,

      Tempore quae longo te simulare cupit.

 

42. de eodem

Vxorem fratris cessisti, Caecule, Galli

      Arbitrio, thalami iura fidemque tui.

Furta nec ulla times: Phrygiae quod numina matris

      Vt mos est Gallis hunc coluisse putas.

5

Sed temet fallis: Samia non inguina testa

      Perculit, exausti non gregis iste vir est.

Castratus Cybelis quamvis sit, Caecule, Gallus

      Testiculos Veneris, Caecule, Gallus habet.

 

43. de eodem

Non odii flammis, tumidae non perfidus irae

      Fulmine, non aliquo Gallus amore furens,

Te videt ast quoniam tenuem sine viribus umbram,

      Non aptum Veneris spicula ferre manu.

5

Pro te vult clemens tantos tolerare labores,

      Tot mala, tot clades tantaque damna pati.

Hic est verus amor, pietas haec maxima fratris

      Vt valeas vires debilitare suas.

 

44. de eodem

Legerat infames mensas coenamque Thiestis

      Caeculus et miseri tristia fata senis.

Crimen et exhorrens saevum, damnaverat omnes

      Sanguine qui sparso vulnera fratris amant.

5

Ecce, videt Gallum qui candida colla petebat

      Coniugis et niveos, non sine fraude, sinus.

Conticuit: potius dilectae maecus haberi

      Coniugis exoptans quam nece fratris atrox.

 

45. de eodem

Nihil nisi quod prestas uxori, Caecule, verba

      Aut tantum variis oscula mixta iocis,

Aures illa tibi tantum dat, Caecule, reddit

      Et merito variis oscula mixta iocis.

5

At Gallo peragit quia rem res sedula praestat.

      Accipe, lex iubet hoc, munera quae tibi das.

 

46. de eodem

Sunt tua quos peperit coniunx tibi, Caecule, nati.

      Sunt peperit coniunx quos tua, Galle, tibi.

Quos tua non peperit tibi sunt quoque, Caecule, nati,

      Quos tua non peperit sunt quoque, Galle, tibi.

5

Res nova: quae vobis sunt pignora, pignora non sunt,

      Est idem vobis filius atque nepos.

Haec solvat Phoebus: vestrum, quis credat, uterque

      Vnius pueri patruus et pater est.

 

47. epitaphium Philomelae

Hic rigidus, Philomela, lapis te claudit; eodem

      Tempore nata mihi, tempore rapta mihi.

Dii bene: nam postquam debeas nata iacere,

      Me patre, quod nondum me patre nata iaces.

 

48. Silvula Hieronymum Veritatem
perfidiae accusat

Quae tecum loquitur puella, quae te

Amplexu fovet et libidinosis

Verbis provocat ad thori iocosas

Picti delicias, femur tenellum,

5

Pectus candidulum, manu proterva

Quae monstrat tibi, quae tibi volenti

Praebet basia dulcibus labellis,

Signat dentibus et genas malignis

Exardens Sybaritico furore,

10

Haec est saxea firmitas amoris?

Haec aevo stabilis fides diurno?

Hoc vult nobile nomen ac honestum

Quod stirpi proprium tuae tibique est?

Sed credas tua me canente furta

15

Qui te nomine veritatis omnes

Falso perfide nunc vocant, vocantur

Vero nomine falsitatis omnes.

 

49. Ioanni Matheo Averoldo

Pro te Tartarei peterem qui limina regis,

      E qua centimanus fulminat ore Gyges

Zancleaeque sinus Scyllae saevaeque Carybdis

      Qua pellunt fragiles aequora surda rates.

5

Me fugis: hoc scelus est, hoc ingens crimen. Amicum

      Et post te dicis vincere Pirithoum.

Non amat atque colit quisquis timet, invidit, odit:

      Redde vices Pyladi, te colo, te veneror.

 

50. in Sylviam

Cur tam ferrea semper es puella?

Credis forte tui iubar nitoris

Longis ducere saeculis decorum?

Sed te decipis impudens: capilli

5

Aurum qui superant comasque pulchrae

Aurorae croceas, cadent senecta

Tristis cum veniet tremente gressu.

Oris purpureum tui colorem

Squallentem fieri videbis et tu

10

Exanguis, moritura, curva, tristis,

Mamis horrida pendulis, aperto

Rugosi femoris vomens hiatu

Flebis praeteritum misella tempus.

Curru pervolat ecce clara Phoebus

15

Velox sydera; labitur citatis

Tempus cursibus ut solent volucres,

Vt sulcat mare flantibus carina

Ventis, ut iaculus manu potenti

Impulsus rapidis vel amnis undis.

20

Dum fas est igitur decus iuventae

Exerce et facilis velut puella

Munus da Gnydiae deae iocosum.

Lascivit merito tener iuvencus,

Lascivus merito iocatur agnus.

25

Quod tempus petit illud est honestum.

 

51. alloquitur qui Veneri se dicarunt

Aspice, qui Veneris lascivum numen adoras,

      Qui colis aligeri tecta superba dei,

Aetneis veluti scintillat flamma caminis,

      Ferrea Vulcani cum quatit arma faber,

5

Vtque leves stipulae latis uruntur in agris,

      Cum gravis accensos adiuvat aura focos,

Viscera flammatis exardent nostra medullis

      Corque meum saevo cogitur igne mori.

Quodque tuis spectas oculis miserabile vulnus

10

      Hoc mihi pollicitis intulit acer amor.

Inter si lachrymas semper miserosque dolores,

      Vulnera, tela, faces, vivere quaeris, ama!

 

52. Sylvula Hieronymo Veritati

Montibus et pratis florentibus aurea primum,

      Matre sua, placidus castra locavit Amor,

Nondum tollebant urbes super astra superbum

      Turribus excaelsis Pallados arte caput.

5

Numina silvarum letali saucia telo

      Ardebant flammis quod velut Etna suis.

Tu nemus umbrosum, liquidas tu deseris undas,

      Ac si non coleret florida rura Venus,

Et fugis ad Circem magico scelerata veneno

10

      Mutabit formae quae decus omne tuae.

Inter civiles fraudes nam furta dolosque

      Exercet didicit quae male fidus Amor.

 

53. eidem

Te puto Sicaniis genuit Vulcanus in antris

      Coniuge non pulchra: nam ferus es nimium,

Ignitae tantum scintillae semine diro

      Sed te qui non est ignis Acidalius.

5

Corde Venus flammas gestat, sed nectare miscet,

      Ambrosiam placidae flamma tenet Veneris.

Ambrosiae nihil est in te, Veneris nihil in te,

      Vulcani est in te si quid habes Veneris.

 

54. querula lamentatione recenset loca
iampridem amanti iucunda

Fons sacer rivo vitreo per herbas

Qui fluens murmur virides amicum

Concinis sonno: mea lux, meum cor

Qua manet ora?

5

Arbor excelsis super astra ramis

Quae caput tollis Satyros amena

Protegens umbra: mea lux, meum cor,

Qua manet ora?

Mons iugis pulcher, nemus et beatum

10

Quod tegunt laurus, coryli, cupressus,

Fagus et myrti: mea lux, meum cor

Qua manet ora?

Prata quae fertis thyma, quae marathra,

Lilium, thymbram, violas, anetum,

15

Quae rosas, mentham: mea lux, meum cor

Qua manet ora?

Aura quae dulci resonas susurro,

Arborum frondes quatiens virentes

Cum furit Titan: mea lux, meum cor

20

Qua manet ora?

Fons niger, latis viduata ramis

Arbor, obscuri iuga montis, herba

Arida et pratum, coryli, cupressi,

Aura valete!

25

Vos Venus spernit tener et Cupido,

Nox tegit densis tenebris opaca

Sedibus postquam mea lux, meum cor

Non manet istis!

 

55. orat obtestaturque Venerem
Sylvula ut cesto erronem feriat

Immites Siculi Venus decora

Quam tollunt, celebrant, colunt, adorant,

Cui dant munera Gratiae triformes,

Quam circum variis Cupido pennis

5

Lascivus volitat, trahens pharetra

Ex fulva nitidas manu sagittas,

Invicta laqueos et arte texens,

Duxit sub iuga qua deum parentem;

Si Mavors placuit tibi superbus,

10

Aeneae pater et tener protervo

Fossus dente ferae puer cruentae,

Torque flammifero furens asilo

Cor qui me iuvenis premit feritque,

Et nostros cito fac petat penates.

15

Sic myrto, violis, rosa, ligustro

Componam virides tibi corollas,

Sic magni Iovis intulisse semen

Credam te tumidis maris procellis,

Ad nos candidulo sinu venustam.

20

Sic semper celebrans colensque dicam

Magno nomine te deam deorum.

 

56. Hieronymo Veritati

Me cruciat saevo pestis violenta veneno

      Quae legem pestis non habet atque modum.

Pallida nunc, nunc sum veluti rosa purpureus flos,

      Frigida nunc glacies, ignea nunc glacies.

5

Me circum volitant umbrae, scelerata flagellum

      Concutit horrendas atque Megaera comas;

Aut vidi Nymphas, aut me vidisse putavi

      Somnia qui Faunos cernere me faciunt.

Consului Venerem quis morbus, rettulit illa:

10

      "Graecus equus, manes te quoque sic cruciant:

Graecus equus cui pars pedis ultima deficit, os quod

      Summittunt manes sed breve non mutilum".

Quo si non venies ad me, ferus iste iuvencam

      Graecus equus faciet me quoque Pasiphaem.

 

57. Hieronymo Veritati

Sunt sub marmoreo tibi Norica pectore tela,

      Ferreus est adamas vulnificusque calybs

Aereus aeratos agitat qui spiritus artus.

      Visceribus Scyron subiacet ipse tuis,

5

Battus et in lapidem versus Lilybeus et Othrys,

      Didyma, Pindus, Athos, Cynthus, Olympus, Eryx.

Te pater armatus genuit saevissime, mater

      A Niobe durum traxit iniqua genus.

Lac tibi Tartareum flammis armata Chymera

10

      Mortibus innumeris lac dedit Hydra nocens.

Mitior est dipsas, iaculus, seps, amphisibena.

      Tam fera corda ferus nec basiliscus habet.

Saxosum pro corde tulit Saturnus ophitem,

      Mars tibi Caucaseam sanguine pro glaciem.

15

Non tam dirus erat genuit puer improbus ille

      Quem patre Cephiso caerula Liriope.

Duriciem te quisque vocet. Ferus est ferus ut sit

      Qui, quoniam tantum ferreus, et ferus est.

 

58. querela Sylviae

O quae fumivomos geris Chelydros

Atris vertice pro fero capillis,

Alecto, Stygii ministra regis

Ad nostrae venias domus penates

5

Infaustos, referens venena nigri

Quae ructat canis horrido sub antro

Orci tergeminus, triceps, trilinguis

Ad mortis propero cruenta fata

Infoelix quoniam; Megaera tuque

10

Ardentes quatiens faces malorum

Et tu perfida criminum feroxque;

Iam iam portitor impiae paludis

Telo sautia perfido: Sichaei

Coniunx ut miseri misella Phyllis,

15

Et vel Lesbia quam Phaon puella

Odit trux, nimium protervus, atrox

Ensem iam capio rogi vel ignis

Ardet iam crepitantibus favillis.

Flet tristis pater, ardui sorores

20

Lamentis feriunt polos Olympi.

O Nymphae faciles, Dryas, Napeae

Et tu Sylvia blanda, pulchra, mitis,

Fontes, flumina, prata, rura, montes,

Hoc est quod loquor ultimum, valete.

25

Saevas ibimus, ibimus sub undas,

Linquentes rabidis tenella membra

Vrsis, vulturibus, lupis, laenis.

Hoc demum meruit fidele pectus

Nostrum, candida mens, pudicus ardor

30

Cordis, spes hilaris, decens voluptas!

Periurus, ferus, improbus, malignus,

Mendax, sacrilegus, malus, molestus,

Fallax, proditor, impius, profanus,

Est vir quilibet. Hanc gravem puellae

35

Pestem corporibus fugate castis,

Aurum spernite muricisque tinctas

Vestes, Carpathii maris lapillos.

Illis muneribus latent sub angues

Diri, letiferi latent leones.

40

Heu, heu, me tenera mori iuventa

Cogis nomine sub pio cruente.

Sed te, funera post mei sepulchri,

Non poenis sine sospitem valere

Permittam, sequar umbra sed figuris

45

Horrenda innumeris, bison, Chimera,

Seps, prester, crocodilus, Hydra, tigris,

Taurus, gryps, oculos tuos et ante

Stans mentem, quatiam, movebo corda.

Te semper stimulis agens et igne,

50

Non parvo miserum premam timore,

Donec tu manibus tuis tibimet

Pectus perfodies dabisque poenas:

Iustus Iuppiter est, necabis illa

Te qua me miseram necas sagitta.

 

59. Ioanni Siculo

Tusca movens animas inter qui plectra beatas

      Cantat adhuc mores, Laura pudica, tuos,

Alloquitur vatem septem modulamine vocum

      Qui potuit Scythicas sollicitare feras,

5

Eumenides mulcere, Canis tres claudere faces,

      Tutus adire Stygem, tutus abire Styge:

"Vertice nunc coelos tangam, glacialibus oris

      Ibit ad ardentes nunc mea fama polos;

Nunc ego laudabor caelsae super ardua Cirrhae

10

      Saxa sedens; hedera nunc ego dignus ero;

Me legit Augusta vates Aetneus in urbe;

      Nunc quoniam docte, dulciter, egregie

Non legit immo novans, memet mihi reddit in illo.

      Impellor, timeo, deprimor, uror, amo,

15

Illius et toto totus sub pectore versus

      Quos legit ille, lego, quos canit ille, cano".

 

60. ad eundem

Cum legis Hetrusci divina poemata vatis,

      Divinum sacro pectore numen agis

Et velut Euboicis veniens tunc doctus ab antris

      Non sacra mortali carmina voce canis;

5

Sed, Iovis et superum narrans oracula, dicis

      Quae deceant superos, quae quoque verba Iovem.

Si roseos Laurae vultus moresque pudicos,

      Ante oculos Laura est pulchra pudica tuos,

Si miseri flammas caecum si vulnus amantis

10

      Exardens patitur vulnera caecus amans;

Detegis affectus, declaras gaudia, luctus

      Exprimis et propris spemque metumque modis.

Verius et referas amborum corda, simulque

      Fecerunt illi fecit uterque sibi.

15

Splendida si rursus Franciscus ad astra rediret,

      Elysii linquens regna beata soli,

Noscere te melius sua carmina disceret atque

      Se decus et mores candida Laura suos.

 

61. eidem

Cum canis dulces Veneris labores,

Cum faces nati geminas, pharetram,

Telaque et pulcher tibi dat Cupido

Tela facesque;

5

Pallados vires clypeumque, saevis

Anguibus nexum modularis arte

Forte si docta, tibi dat cruentam

Gorgona Pallas;

Si lyrae pulsas Ephyres sub antris

10

Fila Phoebeis agitata plectris,

Plectra Phoebeis Ephyres sub antris

Dat tibi Phoebus.

Si iocos blandis salibus petulcos

Verba si sacri Bromii dicata,

15

Fronde crescentes hederas sequaci

Dat tibi Bacchus.

Si comas Laurae roseosque vultus,

Carmen Hetrusci lepidum poetae

Si, tibi lauros gerit illa, carmen

20

Dulce poeta.

Phoebus et Pallas, Venus et Cupido

Cornibus claemens positis Lyeus,

Laura Franciscusque tuo sub una

Pectore vivunt.

 

62. Antimacho

Cum fera sanguinei stimulis Bellona flagelli

      Impulit in Gallos agmina nostra duces

Marmaricus Libicys velut et leo Turcus in arvis

Fulmineo pavidas dissipat ore feras,

5

Barbaricos fudit populos clarumque triumphum

      Ad Veneti duxit regna superba ducis.

Hic quem forte putas imbellem, strenuus hostes

Contudit ut fragiles aequora surda rates,

Ac ut Gonziaci sequeretur fata tyranni

10

      Non timuit dirae tela cruenta necis.

Pro meritis poscit tantis nunc praemia possint

Vt tantum miseri carpere gramen equi,

Ipse piae Cereris fruges et dona Lyei.

      Non caecidit pugna qui cadet ille fame?

15

Exposuit vitam belli qui tempore, vitam

Tranquillae saltem tempore pacis alat.

 

63. Augustino Barbadico

Quis Romae dominos gentem superare tuetur

      Vnguibus et forti quam leo dente negat?

Quaeris opes? Auri quicquid Gangetica tellus,

Quicquid habent Hermi flumina, quicquid Tagi

5

Haec habet. Arma petis? Potuit domuisse feroces

      Illyricos, Parthos, Sauromatasque truces

Italiaeque omnis vires. Vis iura fidemque?

Et fidei celebrat iuris et ista decus.

Insignis populo, sancto veneranda senatu,

10

      Inclyta consiliis, religione pia

Omnibus his aequat Romam; sed magna potentis

Augusti superat principe regna suo.

Nam si magnanimus bello dux ille potensque

      Tutor erat pacis iustitiaeque pater,

15

Haec sibi non populo praestabat dona, sed iste

Non sibi sed populo quod facit omne facit.

Consulit, aedificat, pugnat, studet, auget alitque

      Pascit, amat, vivit denique pro populo.

Vi fuit ille deus, non libertatis amore,

20

Non sibi, sed patriae qui regit, ille regit.

 

64. in Iulium spernentem divitias

Ridet iugera Iulius Syennes

Et messes Latii novas beati,

Et quod nectareum cadis Phalernum

Annosis roseus gerit minister,

5

Vestes muricis oblitas cruore

Auro fibula circuit nitente

Aut quas, aut viridi colore gemmas,

Charos fluminis Indici lapillos,

Vel quae Carpathiis leguntur undis.

10

Crassi divitias, Midae potentis

Solos et fore pauperes beatos

Affirmat. Nimis est sagax, acutus;

Quae nullo ingenio potest habere

Squallens, pauper, inops, misellus, aeger,

15

Exhorret, fugit, increpat, lacessit.

 

65. Ioanni Mariae Placentino

Improba clamosi sequeris cur iurgia circi,

      Insani lites et fera bella fori,

Qui potes Aonii caelso sub vertice montis

      Argutam Phoebi sollicitare Lyram,

5

Ismarius veluti cum caelsa cacumina vates

      Parrhasis et saevas quas videt Vrsa feras

Carmine ducebat vel cum truculenta Chimerae

      Placavit dulci pectora flammivomae?

Causidicis tandem linquas pallatia raucis

10

      Quos rabies saevi quos decet ira canis;

Non Aganippaeas delectant bella sorores,

      Tristia virgineus non petit arma chorus.

Quo ruis, infoelix? Qui Phocidis arva relinquit

      Vt se plebeis ingerat officiis,

15

Se iacit in tumidum ventis resonantibus aequor

      Cum valeat placida ludere tutus aqua.

 

66. Balthassari Crasso

Candida torquatas poscit Cytherea columbas,

      Lascivum numen victima blanda decet.

Dindyma frenato Cybeles petit alta leone,

      Magnanimus magnae convenit ille deae;

5

Obliquos sol clarus equis cito praeterit axes:

      An decet ut tardo pervolet astra bove?

It per sydereos rex falcifer anguibus orbes:

      Quid mirum gelido si placet Hydra seni?

Tigri, Bacche, petis placidi vineta Timoli;

10

      Horrerent pavidae tympana rauca ferae.

Per freta pisce sedens madidus nat caerula Triton;

      Obruit unda furens, sit licet acer equus.

Qui mittit pueris, mittit qui saeva puellis

      Spicula, nihil mittit, sint preciosa licet.

15

Dent costum, gemmas, pinguis dent munus amomi,

      Aurum, marmor, ebur, vellera, thura, crocum

Sparta, Tyros, Patale, Panchaia, Caucasus, Hermus

      Euboicum litus vel Thasos atque Tagus,

Qui petit haec, Crasso. Dent dulcia carmina vates

20

      Vatibus et claris nomina clara viris,

Militibus galeas, pueris follemque trochumque.

      Nihil dat qui non dat quae dare dona licet.

 

67. Danti Aligerio

Non ego, sed virtus laudat te, Cynthius alto

      Laudatur croceis cum nitet axe comis.

Carmine ni dulci fleret scelus Attica pellex,

      Tereos haud clarae nomen haberet avis;

5

Dulciter obliquis Maeandri funera ripis

      Ni sua cantaret non coleretur olor.

Lydius auratas quoniam Pactolus harenas

      Gignit, ad aethereos tollitur astra polos.

Cum libet, excaelsis bimarem sub rupibus isthmon

10

      Permulcens Satyros ad tua plectra moves.

Est tuus Aeurotas, Helicon, Delosque Rhodosque,

      Est tua pimplaeo quae cadit unda lacu.

Hectora cur fortem, cur fama canebat Achillem?

      Egregios virtus non tacet alma viros.

15

Nobile laudari decus est, rem laudibus aptam

      Eximiis facere est sed magis egregium.

 

68. Bernardino Massebono

Mortales, fateor, caelestibus aetheris astris

      Pellimur ut madidis uncta carina notis.

Iugera per gravidas hinc Sirius urit aristas,

      Decoquit ardenti scindit et arva face;

5

Flatibus hinc Scythici Boreae glaciemque nivemque

      Frigoribusque suis frigida densat hyems;

Hinc Bellona furit stimulis agitata cruentis,

      Hinc movet indomitos Mars truculentus equos;

Inde salus, morbi, pax, foedera, iurgia, lites.

10

      Sydera non generant nos sine patre tamen.

Sol, Mars, Luna, Venus, Saturnus, Iuppiter, Arcas

      Non nostrae formam frontis et oris habent.

Dat genitor mores, animam dat sanguine mixtam,

      Dat vultus, oculos, brachia, crura, pedes.

15

Nascitur icterico patre cur si sydera poscunt

      Quae bona sunt tantum filius ictericus?

An coelum aegrotat? Generant, nos crede, parentes:

      Arrigitur nullis mentula syderibus.

 

69. Antonio Caballo

Accedam tumidas numquid male sanus ad urbes

      Si nihil est in me quod petat urbis amor?

Ambicio cives agitat vaesana superbos,

      At mihi displicuit semper inanus honor.

5

Illorum pectus Crassi premit improba pestis,

      Me Curii mores Fabriciique decent.

Furta sequi Veneris gaudent scelerata procaces:

      Aligeri fugio tela facesque dei.

Sumen aprumque vorant, boletos, ostrea, mullos:

10

      Est lactuca satis nobilis esca mihi.

Per fora clamosas exercent stridula lites;

      Nihil clamore mihi tristius esse potest.

Inter se certant odiis rabidoque furore;

      Dulcia tranquillae foedera pacis amo.

15

Expellunt, rident quem non tegit aurea vestis:

      Me rudis et pullo vellere laena tegit.

Vrbem non igitur poscam quae nihil tenet urbis.

      Vrbs est in medio rure beata mihi.

 

70. comiti Fulgosino

Fulgentes avibus bonis, Thalia,

Fulgosi thalamos petas tyranni,

Sed vultu caveas libidinoso

Ne pergas, veluti soles, petulca

5

Cum cantas Veneris nimis salaces

Motus, deIicias, iocos, rapinas.

Non molles Triviae coluntur arae

Isto sub duce, non Tagi puellae

Saltant, non Bromii quatit furentis

10

Thyas cymbala, sistra vel sacerdos,

Quae plorat Pharii bovem Canopi,

Non inter Sybariticos cinaedos

Insanae pathici cubant Cybelis.

Sed ponit gravitas Catonianos

15

Mores ordine, candidus decensque

Est iunctus pudor aureo decori,

Est claemens pietas, fidesque recta,

Est sincerus amor, probus, pudicus,

Virtus denique quaelibet sacelli

20

Huc currit velut ad fores amici.

Nam princeps domus inclytae Solonis

Leges continue legit verendas,

Et cur nimbisonas maris procellas

Venti concutiunt, tremat vel orbis,

25

Et crebris facibus micent Olympo

Ignes cum sonitu poli resultant

Horrendo gemini, movetur axis,

Caelsus qua ratione quaque lege

Sol Cancrum petit et petit Iuvencum,

30

Qui coelum teneant dei profundum,

Quid trinum numero Iovis sub uno

Numen numine, disputat docetque.

Cuius candida cum videbis ora,

Demissis oculis genuque flexo

35

Dicas talia verba te monemus:

"O sacrum Latiae decus Camenae,

Phoebi perspicuum iubar nitentis,

Vultu me lege te precor benigno,

Laeto, sydereo. Lacus, paludes,

40

Sylvas, iugera, flumina, antra, colles

Namque inter canimus leves avena

Dura versiculos, Marone dignos,

Dulces, grandiloquos, graves, severos,

Det, Baptista, tibi sacer poeta

45

Qui rupem bimaris tenet Corinthi,

Eurotam, Lyciam, Rhodon recessum

Et quo Delphica concinis sacerdos.

Non mel dant culices, apes beatum

Si nectar petis est opus requiras."

 

71. epitaphium Gasparis Perusini

Mucronem dederat cui Mars ferus, aegida Pallas

      Strenua cui Veneti bellica signa duces,

Gaspar habet corpus tumulo Perusinus isto.

      Mucronem Mars hic, aegida Pallas habet.

 

72. eiusdem

Mente gravis, pietate, fide probus, inclytus armis,

      Ductor agens Veneti Martia castra ducis,

Te, Gaspar Perusine, tegunt haec marmora; vos haec

      Marmora, mens, pietas, arma fidesque tegunt.

 

73. eiusdem

Ductor magnanimus leonis inter

Ductores Veneti feros sepulchro

Hoc Gaspar Perusinus ossa claudit;

Si quantus fuerit requiris ultra,

5

Non noscis, puto, Martios triumphos.

 

74. Francisco Frisono
de somno Sylviae

Frondosa recubare cum sub umbra

Vidissem roseos meam puellam

Flores inter et alba per ligustra

Corpus candidula suum tegentem

5

Quod non candidulum toga tegebat,

Vitrum purpureas rosas ut album

Clari fluminis aut aquae lapillos,

Suspensis gradibus levique motu

Accessi; refovebat illa lassi

10

Cordis spiritulos, premens cadenti

Lympha vertice pectoris meatus.

Cornu flexile, pendulam pharetram,

Lyncis quam maculosa pellis atque

Ornabant vario decore tela,

15

Dextra non procul a sua tenentem.

Errans somnia vana quae et per ore

Incerto et tenui locutione

Ventis verbula murmurabat ista:

"O charo mihi charior parente,

20

O dulci mihi dulcior sorore,

Me iocundior, o mihi meaque

Vita gratior, o mei lepores,

Cor, mens, delitiae, ioci, voluptas,

Amplector Iove te favente tandem

25

Tandem te manibus meis et ore

Te, te libera basiare possum;

Tangas nectaris o tui papillas,

Tange, o tange manu tuos amores;

Quid cessas teneris pio labellis

30

Dente inferre notas et omne corpus

Nostrum hoc ducere Cyprias ad aras?"

Inter me medios sinus cubantis

Tunc mox composui osculis petentem

Et multis satiare saepe coepi

35

Iungens pectora pectori, simulque

Os ori, manibus manus, femurque

Exultans femori, labore grato

Lumbis sub tremulis micante lingua

Flexis cruribus anxio vel ore

40

Et dulci Venerem citare pugna.

Credam nunc sapientibus probisque,

Verum est omnia nos quae imaginamur

Nobis fortiter evenire casu.

Haec est regula dulcis et faceta.

45

Haec si sunt sophiae probata dicta,

Curo dogmata nihil Catoniana

Nec saevi Tatii, Numaeque mores

Hirsuti celebrent suum Solonem.

Nos tantum lepidi decent libelli.

 

75. de laudibus Sylviae
Francisco Bonallio

Sit coeli virtus, sint sydera fortia quamvis

      Et valeant vires sanguinis atque loci.

Strenuus hinc quis sit fortis, probus atque beatus

      Fortior est tamen his imperiosus Amor.

5

Infortunato nam Sylvia nata sub astro,

      Scorpius ardentes cum tenet acer equos,

Vallibus in mediis duro generata subulco,

      Inter equas recubans semper et inter oves,

Compositis loquitur verbis et murmure blando,

10

      Rustica nihil durae rusticitatis habet.

Incessu graditur lento, risuque modesto,

      Aemula purpureis floribus, ora movet.

Naturam coeli motus geminosque parentes

      Sanguinis atque loci nobilitavit Amor.

 

76. Petro Bravo
de aegrotatione Sylviae

Sylvia ferventi mea solvitur hemitritaeo,

      Pressa velut Geticae sole calente nives,

Aestuat et tumidis agitat praecordia venis,

      Exhalat nebulas tristis et ore graves,

5

Vincebant biferi quae picta rosaria Paesti

      Obscurat croceus pallida labra color,

Squallent ora situ, maties turpissima membrum

      Attenuat rabida corporis omne fame,

Non ornant crines niveae non tempora vittae,

10

      Candidulum pectus flammea nulla tegunt;

Ordine non recubat, nunc huc nunc volvitur illuc,

      Nec curam sancti casta pudoris habet.

Mactavi Cereris natae Stygioque tyranno

      Et taurum et nigras, religiosus, oves.

15

Fervet adhuc; vates, medicos, oracula divum

      Vt mea lux valeat, consule, Petre, rogo,

Si tibi cura mei est: uno nam vulnere ferret

      Flumine mors nigro sub Stygis unda duos.

 

77. Marco Antonio Mauroceno

Maurocene, favet posita cui Gorgone Pallas,

      Cui iam se totum pulcher Apollo dedit,

Si pia delectant iuris te foedera sancti,

      Candida si patrii diligis acta fori,

5

Regia tecta petas ubi dux solet atque senatus

      Romuleo leges composuisse modo,

Et quaesitorum subsellia maximus inter

      Dic, age, quod laudet Romulus atque Numa:

"Tam cito fas non est causas cognoscere, non est

10

      Fas capitis poenae tam cito ferre manum.

Saepius insontem verbis accusat iniquis

      Improbus, innocuos dilaceratque viros.

Gignit abortivos excusso pectore foetus

      Foemina, legitimam quae parit ante diem;

15

Saepe cadit celeri properat qui currere passu,

      Cogitur et media saepe iacere via.

Qui bonus est iudex geminas examine lances

      Dirigit aequata sublevat atque manu".

Audiet Augustus si talia forte, rogabit

20

      Vt tua non damnent dicta verenda patres.

"Non possum certe", dices mihi. Maximus ipse

      Sed cum sis Marcus, maxima, Marce, potes.