Gerardo Maurisio cronica

Testo base di riferimento: G. Soranzo, 1914

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


1.

Qui gradiens pelagi fluctus compescit amaros,

Vivere qui prestat moriencia semina terre,

Solvere qui potuit letalia vincula mortis,

Principium prestet medium finemque gubernet.

 

2.

Silicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,

      Supplicibus faciles, somptibus esse truces.

 

3.

Felix, tranquilam meruit qui ducere vitam,

      Et letos stabili claudere fine dies.

 

4.

Albericus nobilis volens nunc punire

Illum, qui pre ceteris solet superbire,

Vguconem Pilii viribus imbutum,

Illi vult adimere locum valde tutum.

5

Montursium nomine locus noncupatur,

Vt pro hoc asperitas loci cognoscatur:

Sicut ursus aspero tactu nos pavescit,

Sic gressus asperitas loci nos vilescit.

Ille tamen providus sagax Albericus,

10

Vgucionis merito factus inimicus,

Obsidendo taliter ipsum expugnavit

Quod, devictis hostibus, ipse triumphavit

Locum modo possidet idem Albericus,

Ploret nunc Vgutio taliter devictus.

15

Locus is pro modico poterat muniri

Sic quod ipsum capere nulli possent viri.

Quod non fuit tutus fecit avaricia,

Et ipsa nocere potuit pigricia;

Nam, qui cupit aliis sepius nocere,

20

Sua debet caucius cuncta providere,

Quod, cum is non fecerit digne, potest flere,

Pauper factus incipit ......... egere.

Nunc dicat Vgutio quas possessiones

Cuncte prestent undique sibi regiones,

25

Nam, si verum loquimur, omnibus privatus

Est, nisi Monticulo, ubi stat fugatus.

Quod si non prospexerit idem Albericus,

Factus erit dominus eius inimicus;

Nam avarus merito cunctis spoliatur,

30

Qui suum nil possidet, ut scriptura fatur.

Nedum quod pro crimine lese maiestatis

Cuncta debent procedere, sicut scimus satis,

Quod propria culpa castrum sic perdit amenum,

Perpetuo doleat pigriditate sua.

 

5.

Mens tua sublimis supra gentes eminet alte,

      Grandius ingenio nec tibi nomen inest.

Eceline nobilis, digne coronari,

Cuique favent omnia, quibus imperari

5

Valet infra desuper terra quoque mari.

Salva salutiffera tibi profectura,

Cui tocius Marchie stat commissa cura,

Nunc te laudat merito quevis creatura:

Tu, dominus rerum, cum sis lux alta dierum

10

Et cui posse datur, nunc maxima subpeditare

Ac qui de parvis maxima sepe facis,

Laudes Christo refferas tuo creatori,

Qui te fecit placidus nunc Imperatori,

Per te rogent Dominum angellorum chori.

15

Vivas, vivas tempore longo salutari,

Tibi nunquam valeat quis equiparari

Et in fine valeas plenius beari.

Ista dixit Vicentinus,

Est qui modo peregrinus

20

Et Gerardus nominatur,

Vt a cunctis cognoscatur.

Vel Albericus, albus ricus, nuncupatur,

Quia cunctis dicior vere nominatur,

Qui divinam gratiam cum humana tenet,

25

Nichil sibi defficit dum in illis heret.

Sicut facit Albericus,

Est qui dicitur albus ricus,

Dives est hic vere dictus,

Sit a Christo benedictus.

 

6.

Alberice domine, de te volo fari;

Audiant nunc homines terra quoque mari,

Vt a cunctis valeas per hoc commendari.

Quicquid est in aliquo undique perfecto

5

Stat in te verissime semper vultu leto,

Sicut ego profferam nullo facto recto.

Hostia tu nunquam claudis te iusta petenti,

Cuilibet et tribuis que sis fore congrua menti.

Fama sonat late generis tua nobilitate,

10

Nobilitate viges nec mentis accumine friges,

Et tua mens etiam supra gentes eminet alte,

Nec sinis ingenium calcari nobilitate.

Non manet hoc nostro tam prudens viribus evo,

Nam caret hic omni membro vicii quoque nevo;

15

Pectore sub eius sapientia stat Salomonis

Atque manet vere prudentis verba Catonis,

Nobilis et sapiens prudens humillisque pudicus

Hic manet et talis Christi dicetur amicus.

Adde quod hic semper socius vult esse honorum,

20

Adde quod et nunquam socius vult esse malorum;

Hic nunquam vestes laceravit filosophie,

Set fuit hic vere nuctrictus lacte sophie.

Nunc quoque sic prudens utinam bona vera sequaris,

E libro vite conscribi tu merearis.

25

Ergo cum sanctis tu vere sis sociatus,

Cui Vicentinus stat nunc servire paratus.

O Alberice, grande est nomen tuum, set gran-

Dior est nobilitas et tua fama decora.

Si tua nobilitas probitas et fama decora

30

      Laudetur, velut est, par tibi nullus erit,

Nec tua carminibus maior fit gloria, nec quo,

      Vt maior fiat, crescere possit, habet.

Dic modo cur talis, cur tantus est Albericus.

Fisicus respondit, qui talia reddere novit:

35

Hec natura facit, set prodest optima coniunx.

Bene dixit fisicus, quia

Quem natura docet, per se bonus esse probatur,

Moribus ille tamen alterius auxiliatur,

Sicut scriptum est:

40

Sponte quidem per se mea est laudabilis uxor,

      Fit tamen admonitu melior ipsa tuo;

Nec dubitans oro, set flumine sepe secundo

      Augetur remis cursus cunctis aque.

Acer et ad palme per se cursurus honorem,

45

      Si tamen ortetur, ferrior ibit equus,

Fortibus adsuevit tubicen prodesse suoque

      Dux bene pugnantes incitat ore viros.

Nam quecumque solent per se perpensa placere,

Alterius pocius inventa decore placent.

50

Dic modo que coniunx et qualis ipsa vocatur,

Per quam tot mores, ut dicis, amplificatur.

Beatricis nomine ipsa nuncupatur

Et felix in omnibus ipsa iudicatur,

Nam beata dicitur felix esse multis,

55

Que prudens et sapiens moribus stat cunctis;

Et que digne iungitur illa tanto viro

Quod cunctos exsuperat valde modo miro;

Nil potest beacius illa possidere,

Quam si suam gratiam valeat tenere,

60

Hec est illa domina inclita preclara,

Que cum decet omnibus stat in vultu clara:

Et speciosa nimis vultu serena iocundo

Et cunctas alias superat spectamine mundo;

Est habilis sapiens humilis flos et mulierum,

65

Vt fatear verum, stat et pulcerima rerum,

Vt licite dicam, tam pulcram tamque pudicam

Non sinit esse decor vive valeque precor.

Nam quecumque boni potest facere, ipsa libentis

Prestans exemplum vivendi sic sapientis

70

Preconium vere virtutis debet habere,

Que nunquam cessat per prospera veta studere;

Huic igitur sit una salus lux maxima de

Insuper a sede cum sanctis.

O reverenda, nimis tua sunt preconia tanta,

75

Quod nullus posset, mihi credite, dicere quanta.

 

7.

Sicut recumbentibus largus ministrator

Diversorum generum est ciborum dator,

Vt que malunt eligant et refficiantur,

Gracius quam fieret, si pauca ponantur,

5

Sic auctor hic voluit varie dictare,

Vt lectores valeant gratius notare:

Prosam legant igitur, sicut est dictatum,

Vel, si placet melius, sicut est rithmatum,

Vt vel uno valeant modo recreari

10

Vel utroque pariter possint saciari,

Et si lector videris, versus hac scriptura

Dilligenter audias tua mente pura.

Trine rex altissime, pater alti celi,

Qui coronam glorie tribuis fideli,

15

Hic mihi facundiam presta graciosam,

Mittem, dulcem, placidam, nulli odiosam.

Federicus dominus summus imperator,

Auctor regni providus summus triumphator,

Quod nunc volo canere, dignetur audire,

20

Licet non sit desuper mihi datum scire,

Sic ornata ponere dicta neque clare,

Que sint coram domino tanto digno stare.

Supplico, si noviter scripta divulgata

Suis de fidelibus, que sunt hic notata,

25

Ista si non viderit hoc quod supplicavi

Non detur pro crimine, dignum hoc putavi.

Duces atque comites audiant faceti,

Audiendo talia semper adsint leti;

Milites ac domine audiant libenter.

30

Vera, non mendatia, dicam nunc patenter.

Ecelinos discite duos iam fuisse

Inclitos et nobiles, quos fertgens stetisse:

Avus huius domini stantis hic presentis

Ecelini providi moribus fulgentis

35

Atque pater in dolis affuit qui plenus,

Quibus factis voluit permanens amenus.

Ecelinus tercius ergo nuncupetur

Presens, nam pre ceteris sapiens habetur.

Primus fuit placidus et morigeratus,

40

Largus et pacifficus moribus ornatus,

Bellicosus etiam fuit et modestus,

Bonis bene facere non sistebat mestus,

Erat set balbuciens, eius lingua lata

Poterat exprimere vix vix meditata,

45

Sensu ac potentia cunctos prestabat,

Omnis vir magnifficum ipsum nominabat.

Ipse quondam tempore summi Federici,

Cui Lombardi fuerant omnes inimici,

Cum inter Imperium esset ac Lombardos,

50

Quos ad iura didicit ipse fore tardos,

Tempore discordia suo suscitata

Horrida terribillis gravis atque lata,

Factus est vexilifer dux et dominator

Gentis tunc Lombardice sicut imperator,

55

Pro sua constancia fuit hoc et more

Pro sua prudentia magnoque honore;

Eius tunc discretio tantum laboravit

Ac instando plurimum taliter tractavit

Quod, Lombardi dominum quamvis offendissent,

60

Maiestatem etiam graviter lesissent,

Quod eis tunc gratiam tamen rex donavit

Et offenssas penitus factas relaxavit,

Postque privillegia fecit illis multa

Magestas Imperii, que tunc erat culta,

65

Sicut in Constancie pace sunt notata,

Magestatis inclite signoque signata.

Huic tanto domino Ecelino viro,

More qui negotia gessit cuncta miro,

Vir successit providus alter Ecelinus,

70

Cui dedit industriam rex celorum trinus.

Mirus hic in opere fuit et sermone,

Sat corone subitus stetit ratione

Debita servicia sibique donavit

Neque reverentiam illi denegavit.

75

Hic Lombardos etiam vere diligebat,

Magestatem taliter quod non offendebat,

Sed eiusdem gratiam semper hic adivit

Ac sibi servicium tradidit, ut scivit;

Pater fuit moribus bonis, hic sertus

80

Sensu ac scientia eratque imbutus.

In hoc patris gloriam iste miravit

Ipsum quod facundia plurimum ornavit.

Fecit iste plurima quam sint supra dicta,

Que cessamus scribere, ne sint fastidita;

85

Si quis illa breviter cupiat audire,

Vbi prosa loquitur debeat redire.

Ecelinus tercius iste curialis,

Quod cunctis a sordibus perfugit et malis,

Equipollet viribus et lingua facunda

90

Patri nec vult aliqua nisi bene munda:

Largitas, scientia satis hunc decorat,

Illum non immerito magestas honorat.

Plus honorem dilligit atque probitatem

Quam censum vel alliam ullam dignitatem,

95

In immensum taliter unde comendatur,

Quod iam nemo similis illi reputatur.

Est enim veridicus, non deceptor stat,

Hic a multis falitur, quibus fidem prestat;

Animam exponere nunquam dubitavit

100

Pro personis omnibus iure quas amavit.

Cum in quodam tempore Marchio hestensis

Et cum ipso pariter Comes veronensis

Ex favore tradito ipsis a Paduanis

Et a malignantibus semper Mantuanis,

105

Amicos expellere urbe de Verona

Ecelini cuperent digni laude bona,

Contradictor extitit ipse pro amicis

Et triumphum habuit veteri inimicis.

Tunc expulsus permanet extra civitatem

110

Comes cum sequacibus nolens equitatem,

Quod quicquid mali poterat semper ordinabat,

Nam Veronam capere scelere parabat.

Tandem truces perfidi pessimi Lombardi,

Quod ceu patet, permanent super bono tardi,

115

Inter illos subditos se mediatores

Statuerunt pariter et compositores

Et, posset ut firmius ipsa permanere,

Inter illos etiam pacem firmavere,

Civitates insimul septem iuravere,

120

Que vero ad invicem sibi promisere,

Vt hec pax permaneat hinc et perseveret,

Quod ipsarum quelibet opus in hoc ferret,

Et expulsa fuerit ulla si pars urbe,

Ex quaque permaneat memorare turbe,

125

Tribuent quod operam ut pars revertatur

In urbe ac solita pace perutatur.

Padua, Vicencia, Brixia, Verona

Brixia, Feraria, Salinguere prona,

Iste ac Tervisium dictum iuramentum

130

Perfecerunt insimul, quamvis foret lentum.

De Romano domini recipi debeba(n)t

Hac in turba protinus esse cum voleba(n)t,

Et potestas posita sic fuit Verone,

Cuncta quod equaliter starent racione,

135

Bono statu verius in Verona stante

Et equali pondere cuncta gubernante.

In hac esse socios ipsi voluerunt,

Set turba Lombardorum vix hos receperunt.

Interim set perfidi Paduani vere

140

Hec sub innocentie causa tractavere,

Optantes destruere illos de Romano,

Quod servire domino noluerunt vano,

Quod urbem Vincenciam sic occupaverunt

Marchionem dominum ibique fecerunt,

145

Qui tanquam vir pessimus multum conabatur

Veronam pessumdare neque verebatur

Et, tractatu pessimo facto cum Paduanis

Ac cum dicto Comite et cum Mantuanis,

Violenter noluit Veronam intrare,

150

Fidos tunc Imperii credens violare,

Et clam cum exercitu ivit vicentino

Montebelum, rediit capite set clino,

Postquam nephas didicit fortis Ecelinus,

Qui vocari merito potest palatinus,

155

Paucis cum militibus urbem tunc intravit

Volens vi deffendere viros quos amavit.

Nix magna non potuit ipsum impedire

Frigus neque glacies, ex quo cepit ire,

Ivit per montanea nivem destruendo

160

Et fractores plurimos bene persolvendo,

Ivit cursu celleri, quamvis cum labore,

Timens ne periculum esset magnum more,

Sensus cuius extitit vigor atque talis

Victis quod rebellibus pessimis et malis.

165

Tunc Veronam habuit atque potestatem,

Que consultam noverat iam iniquitatem;

Potestatem perfidam ipse carceravit

Ac urbemque domino postea donavit.

Vrbi nempe postea cepit superesse,

170

Magestatis emulis semper et obesse.

Frater eius nobilis miles Albericus,

Cui celorum Dominus semper sit amicus,

Equipolens moribus quondam suo patri,

Talibus negociis suo favet fratri,

175

Et honorem domini semper exaltare

Voluit pre ceteris, hoc sciatis clare,

Et, cum contumaciam isti reperissent

Multam et superbiam pariter vidissent

In Lombardos pessimos et in Paduanos,

180

Quos de iure possumus dicere prophanos,

Hinc et inde generosos cunctos Tervisinos

Et in quosdam etiam cives Vicentinos,

Qui nolebant subditti magestati stare,

Set eidem tempore quolibet obstare,

185

Morem illi patrium digne consequti

Servaverunt undique, fidem sicut tuti,

Set rebelles domini truces et iniquos

Exponentes emulos sicut inimicos,

Fides et constancia tanta fuit horum

190

Militum nobilium fratrum rellatorum,

Quod presenti domino nunc Imperatori,

Quem extollant deprecor angellorum chori,

Debitum auxilium dare promisere

Ipsi cum conscilio neque timuere.

195

De quo cum existerent valde comendandi

Et a cunctis merito rite venerandi,

Lombardi degeneres atque Paduani

Vicentini quidam sic et Tervisani

Supra bona tallium simul irruere

200

Et ubique taliter sic dextruxere,

Dampni quod enormitas vix posset narrari

Tanti vel ab aliquo vere nunciari.

Fratres, hoc pro nichilo totum repputantes,

Erant omni tempore magis procurantes

205

In laudem et gloriam Federici imperatoris

Rome felicissimi, iusti pleni moris,

Et cum tunc rebellium posse sic fuisset

Quod ubique oppida horum obsedisset

Atque specialiter in urbe Verona,

210

Ecelinum dominum dignum laude bona

Noster invictissimus Imperator herus

Fredericus, perfidis qui manet austerus,

Erga fidelissimos tales magestatis

Volens vim ostendere ac benignitatis,

215

Pervenit celleriter manu cum potenti

In succursum talium more condecenti;

Et cum urbs Vincentia et gens Paduana

Ac secum Tervisium, cui est fides vana,

Obsiderent opidum quoddam cum virtute,

220

Quod Rivalta dicitur, stantis ibi tute,

Estat de Crexenciis quod Vgucionis,

Quod fidus Imperio permanet cum bonis,

Magestatis cognito tunc eventu claro

Et succurssu pariter perfidis amaro,

225

Ex auditu penitus solo fugierunt

Paduani socios atque relinquerunt,

Fugierunt etiam illi Tervisini,

Nondum fugam noverant ipsi Vicentini,

Quod videntes alios cunctos recessisse

230

Solos et in prelio rellictos fuisse

Versus tunc Vincenciam omnes devenerunt,

Vrbi set succurrere tardi levaverunt,

Nam serenus dominus felix Imperator,

Qui divina gratia mansit triumphator,

235

Habito conscilio Ecelini fortis,

Qui dum servit domino, spernit minas mortis,

Vicentinos taliter prevenit in hora

Ipse quod Vincencia cepit absque mora;

Fere totam ignibus urbem concremavit

240

Atque bonis omnibus ipsam spoliavit,

Antequam ad propria possent remeare

Viri domicilia, quo solebant stare;

Erant anni Domini cum mille ducenti

Sex triginta pariter dico nescienti,

245

Diem vobis refferent sedecim sequentes

Versus. Finem perlegant hanc scire volentes.

Annis elapsis venerabilis omnipotentis

Milleque triginta sex iunctis atque ducentis

Pondere crudeli fuit urbs Vicentia plena,

250

Facta fuere sibi contraria maxima pena:

Preda, rapina, focum nocuerunt civibus urbis,

Heu! dolor et fletus nocuerunt undique turbis.

Vrbs combusta fuit vacuataque rebus et here

Vestibus et raptis domine nude fugiere;

255

Tunc cives grati captique fuere ligati,

Nemo vel patri potuit succurrere fratri,

Induperatoris virtus metuenda doloris

Verbere vexavit urbemque non sibi favit.

Magestate tenus fuit Ecelinus amenus,

260

Cum quo Verona dedit urbi noxia dona.

Prima novembris hora fuerat lux hic tibi prono

Et gens cunctorum celebrabat festa priorum,

Cum rei pro crimine lese magestatis

Vicentini fuerint viri vos sciatis,

265

Quorum misericordia Imperator motus,

Qui manet a sordibus omni parte lotus,

Racionabiliter animavertendi,

Cum sibi potencia foret ac ledendi

Ipsos ipsis, at tamen bonam voluntatem

270

Redidit et gratiam atque libertatem,

Illos ab infamia cunctos liberavit

Ac possessionibus suis cunctos reformavit,

Nisi quosdam impios sceleri detecti

Quod nullis temporibus debent stare leti.

275

Hoc facto, quod quilibet iure gubernetur

Et quod sacra ratio nullo conculcetur,

Vrbis capitaneum fecit mantuanum

Guillielmum nobilem militem et planum;

Hic discretus permanet vir et curialis,

280

Iusta petens omnibus perfugit a malis.

Post suum exercitum verssus Paduanam

Duxit summus dominus et in Trivixanam

Et, intollerabile illis dapnum dando,

Castra villas undique ivit populando

285

Ac in Alemaniam Imperator ivit

Et parare exercitum ibi pro ubi scivit

Expedire viribus ad hos compescendos,

Quod rebelles fuerant hic destruendos.

Excellentes domini fratres de Romano,

290

Qui sunt fidi Cessari, sicut vobis cano,

Rebelles Imperio atque contumaces,

Volentes compescere qui non sunt sequaces,

Exaltando principem, antequam veniret

Vel quod de negotio tanto quicquam sciret,

295

Morti se periculo non dubitavere

Ponere ceu noscere cuncti valuere:

Suis cum militibus et cum Vicentinis

Equitarunt, horridis non timentes minis,

Contra multum pessimos infidos Paduanos,

300

Quos credo per prelia valde fore vanos.

Qui cum contradicere vellent Ecelino

Alberico pariter viro palatino

Vicentinis etiam, hos qui sequebantur,

Qui leones prelio fore videbantur,

305

Capti sunt et carcere omnes sunt inclusi,

Qui rebelles aderant sistunt et abusi.

Set cum fratres nobiles velent intrare,

Civitatem Paduam violando mire,

Paduani maximum timentes vigorem

310

Fratrum, qui sequti sunt Federicum imperatorem,

Tunc inermes obviam ceu victi venere

Et mandata domini tota iuravere

Ac eius arbitrio cuncta gubernanda

Comiserunt pariter atque iudicanda.

315

Et sic nostrum dominum noscunt superati

Altum serenissimum, quia sunt prostrati,

Et noscunt potentiam fratrum inclitorum

De Romano, nomina dixi vobis quorum,

Tarditatis vicium licet imputari

320

Ipsis modo valeant qui stabant amari;

De Romano dominos nunc cognoscant mores

Et eorum fortiter timeant vigores.

Lector, nunc intelligas ne decipiaris:

Nostra non sunt penitus hoc que modo faris;

325

Tadeus composuit, sicut est ditatum,

Scripsit atque primitus, sicut est rithmatum

A scriptura dicta, trine rex altissime,

His benedicavit omnia clarissime.

Cetera nostra manent, dico certissime, lector.

330

Immemor acceptique boni caelique prioris,

Tarvisium terras validi populans Ecelini,

Somptibus assensum prebens heret Paduanis,

Externus membris prudentem ledere temptat

Auctorem capitis, qui vitam corpora membra

335

Negligit, ut iustum servet caput atque coronam

Per capud illessum Iobice silicet restituenda;

Nam, cum solus Guicili, miles de Camino,

Tervisinos undique lederet omnino

Et quesisset socios perfidos Paduanos

340

Et adhuc degeneres cunctos Coneglanos,

Quorum tunc potentia creverat in tantum

Quod vix posset auribus nunciari quantum,

Civitatem cominus ibant destruendo,

Milites et pedites plures capiendo.

345

Ecelinus audiens, in Verona stando,

Quod sic currunt undique populando,

Tanquam leo rugiens stridens suspirando,

Revolvens in animo cuncta cogitando,

De Verona rediens is repatriavit

350

Et pro sua patria fortiter pugnavit:

Hic dextruxit opida, plures quoque villas.

Valde dolent emuli, qui struxerunt illas;

Guecilum cum opido cepit de Camino,

Donans cuncta populo falso tervisino,

355

Per hunc sic Tervisium hostes superavit

Quod in cunctis prospere per hoc triumphavit.

Et pro bono merito mala tribuerunt,

Hunc ledendo graviter sicut potuerunt;

Nam, qui dignus fuerat omni laude plena,

360

Per hos factus dicitur dignus gravi pena,

Et qui debuerat digne cruciari,

Laudibus et gloria cepit dominari.

Factus est vexilifer Guecilus in urbe

Et dux atque dominus tervisine turbe;

365

Tunc vesanus populus cum his de Camino,

Dampna valde grandia dantes Ecelino,

Publicatas litteras de protectione,

Congregato populo et in concione

Quas Imperator populo misit tervisino,

370

Ne quisquam molestia ferat Ecelino,

Auri decentorum penam transgressorum

Librarum imposuit atque contemptorum.

Tervisinus populus, hec vilipendendo,

Pene stat obnosius, ista contempnendo.

375

Audi modo, perfida turba tervisina:

Pulia, Calauria tota cum Misina

Si pro contemptoribus aurum velent dare,

Suum non sufficeret, dicam vobis quare;

Nam cum pena teneat singulos in totum,

380

Aurum quod defficeret omnibus est notum.

Timeat et Padua, plorat Vicentina,

Que sunt digne pariter simili ruina,

Nam fuerunt socie, penam contempnendo,

De Romano dominos simul offendendo.

385

Ergo, nisi domini fuerint placati,

Contemptores omnibus fuerint spoliati.

Fecimus hos rithimos, set carmina sunt aliena.

 

8.

Mars dubius nec certa venus victique resurgunt,

      Quosque neges umquam posse iacere cadunt.

 

9.

Vir qui non intelligit verbum quid loquatur,

Esse per Apostolum barbarus monstratur,

Qui fert: si nescieris tu virtutem vocis,

Ero tibi barbarus talibus in locis

5

Et tu mihi barbarus frater per hoc eris,

Dum non intellexero dicere quod queris.

Ecelini silicet hinc et Alberici

Quod celestis Domini semper sunt amici,

Nomina signifficent quid hoc denotemus,

10

Lingue quod barbarice vicium vitemus.

Hoc enim verissime sonat Ecelinus,

Quod linitor pervenit superborum finus.

Si parvis in grandibus licet nobis uti

Exemplis, hec possumus divulgare tuti,

15

Vt de Christo retulit Babtista Iohannes,

Qui salutis primitus exercuit annos;

Hic de Ihesu retulit: Ecce Agnus Dei,

Ecce tollens crimina mundi natus Dei.

De discreto possumus Ecelino verbum

20

Dicere quod sequitur, cum non sit acerbum.

Ecce noster inclitus et verus linitor

Ac deffensor permanet, in quo sensus nitor

Dei providentia dedit sibi tale

Nomen, velut arbitror, dictum adest quale,

25

Cum linitor maneat ipse asperorum

Pariter deponitor statum superborum.

Venit tanquam nuncius nostri redemptoris

In hunc mundum, liniat ut fugatos mores,

Aspera que noverit atque linienda

30

Et quod hic prohibeat facta prohibenda,

Vt superbos etiam penitus deponat

Et exaltet humiles, nam scriptura sonat

Quod Deus deposuit de sede potentes,

Exaltavit humiles, sordida spernentes;

35

Et testatur iterum Domini scriptura,

Que, testante Domino, sistit vere pura,

Resistit quod Dominus celorum superbis

Humilibus gratiam dat et non acerbis.

Hic enim de civibus bonis Vicentinis

40

Ac de Veronensibus plenis tunc ruinis,

Qui iam diu fuerant quasi carcerati

Tanquam sclavi, malo nec erant liberati,

Marchionis stantibus tunc sub ditione

Ac predicti Comitis subiugacione,

45

Potentatum dederant quibus Paduani

Et cum his necquissimi truces Mantuani,

In tantum condoluit quod pro liberandis

Ipsis a crudelibus dominis nephandis,

Sat contempsit proprias ipse facultates,

50

Aulas villas opida quosque dignitates,

Animam exponere neque dubitavit

Dum dilectos liberos esse repputavit.

Hec Iohannes loquitur fide vera rectus,

Quia servivit domino clarus neque tectus:

55

Debet frater animam ponere pro fratre.

Idem fert Apostollus doctus trino patre:

Vir, qui ponit animam, nichil sibi restat.

Vera credo talia, dum scriptura prestat.

Ecelinus dominus istud fecit clare,

60

Dum ipse compescuit superbos amare;

Ergo sui nominis ethimologiam

Consequtus affuit, talem tenens viam,

Quia venit, aspera et cuncta linivit,

Superbos deposuit ipsos atque trivit,

65

Exaltavit humiles et in libertatem

Pristinam restituit et tranquilitatem.

Dei tanquam nuncio illi sit eterna

Laus atque gloria vita sempiterna.

Albericus dicitur albus esse color,

70

Quo colore penitus factus estat olor,

Estat ab albedine merito vocatus,

In hoc vere nomine sensus estat latus.

Sicut per albedinem lucidi diei,

Cui splendorem tribuit Phebus alti Dei,

75

Non solum obscuritas pellitur nocturna,

Set quam donant sidera claritas diurna,

Alberici domini sic potentatum

Et per apparenciam quam habet vel fatum.

Non sunt solum populi, qui obscuritatis

80

Atque noctis optinent locum pro prostratis,

Set magnates plurimi sunt supeditati,

Qui splendoris lumine stabant radiati.

Claritas, ut arbitror, permanet albedo,

Patens est si spernitis credere quod edo;

85

Lux lucet in tenebris, ut Iohannes dicit,

Scriptor Evangelii, qui peccata vicit

Et fert lucem, tenebre non comprehenderunt,

Hoc cuncti sanctissimi patres crediderunt.

De Romano dominos igitur credamus,

90

Si quod verum fuerit dicere curamus,

Omnibus virtutibus esse decoratos

Ac pre cunctis omnibus moribus ornatos;

Ipsi enim somptibus valde sistunt truces

Hinc et supplicantibus placidi sunt duces,

95

Cum bonis pacifficis non sunt odiosi,

Cum malis fortissime manent odiosi.

Ambo sunt catholici, nolunt pravitatem,

Quam putant heretici vel malignitatem,

Set celorum Dominus sic obsecundare

100

His ut suis nunciis, sic videtur clare,

Qui tocius Marchie ipsi principatum

Obtinent et gloriam atque bonum statum.

Habent ipsi gratiam ac Imperatoris

Pre cunctis hominibus sunt quod pleni moris.

105

De Romano domini quare sunt vocati

Dicam: hoc cognomine sunt cognominati

Quod malis et perfidis ipsi manus rodunt,

Dum cedunt et scelera tunc se nolle produnt.

Sicut, quando perfido manus amputatur,

110

Viribus corporeis totus vacuatur,

Sic, qui volunt dominis talibus nocere,

Solent totis viribus merito carere.

Christus illis augeat et donet honorem

Virtutem et gloriam simul et vigorem.

 

10.

Si quis illam breviter cupiat audire,

Vbi prosa loquitur, debeat redire,

Quia Albericus dicitur albus ricus, ut ibi

Dixi et exposui manifeste .........

 

11. de commissione libri faciendi

Dicat modo phisicus, cui custodiendum

Opus hoc nos dabimus atque retinendum,

Vt non possint perfidi carpere de scripto

Illis, que contraria permanent in isto,

5

Set legendi teneant plenam potestatem

Publicandi ceteris atque largitatem,

Vt, hoc viso, perfidi valde tereantur

Et qui boni fuerant plus efficiantur.

Phisicus excogitans taliter respondit

10

Quod suum conscilium bonis non abscondit,

Beatrici domine committatur cura,

Quam comendat merito quevis creatura.

Nos credendo phisico taliter dicenti

Librum illi mittimus et incontinenti,

15

Concedendo domine plenam libertatem

In gerendis omnibus atque potestatem.

Accipe nunc domina digna coronari

Librum, quem precepimus tibi soli dari.

Hunc ego Gerardus, quamvis in dogmate tardus,

20

Scripsi laudando, tis mores auxiliando;

Da veniam scriptis, quoniam non gloria nobis

Causa fuit, certos pocius sed reddere cunctos.

Is qui salutifera suis verbis edit,

Nunc pro cunctis phisicus veniam concedit.

25

Hic Buratus nomine vere nuncupatur,

Nam per ipsum collera sepius purgatur,

Vt farine furfures buratellum cernit,

Sic per istum quilibet cuncta mala spernit,

Est enim veridicus phisicus peritus,

30

Non est illi similis quaque parte dictus.

Dignus est hic merito cum bonis manere

Et cunctorum gratiam plene possidere;

Ergo Christi gratia tali concedatur

Et cum sanctis gloriam ipse mereatur.

35

Finem nullum facimus modo de predictis,

Nam speramus plurima ponere cum istis.