Endecasyllabon in laudem Germaniae
O Germania, muneris repertrix
Quo nil utilius dedit vetustas,
Libros scribere quae doces premendo;
Foelix frugibus, inclyta et metallis
5
Et dives pecoris feraxque gemmae
Quod glessum vocitant tui parentes,
Electrum Attica, succinum Latini;
Pollens principibus, potens virorum,
Qui glaucis oculis comaque flava
10
Grandes corpore, spiritu feroces,
Septi robore prodigique vitae
Hostes aggrediuntur et lacessunt:
O Germania gloriosa, salve!
Tu vasa ex oricalcho et apparatum
15
Mensarum nitidum aere machinasque
Ad nos belligeras subinde mittis.
Abs te turba venit scholasticorum
Hoc qui gymnasium excolunt opimant
Iam doctum et latialiter sonantes.
20
Tris nuper quoque regulos Badenses
Lautos magnificos probos dedisti,
Inter quos Iacobus enitescit
Lingua dexteritate comitate
Cultu mundiciis nitore victu
25
Clarus munificus potens disertus
Splendorque et columen scholasticorum.
At, Germania praepotens, alumnos
Ad nos consimiles subinde mitte.