Endecasyllabon in commentariis Propertii ad Magnificum Minum Roscium
Quisquis carptor es et calumniator,
Quisquis lividus, osor, obloquutor
Et lolligins oblitus cruore,
Quisquis rictibus improbus caninis
5
Adlatras decus eruditiorum,
Sis quaeso procul a meis libellis.
Non scribo criticisque Zoilisque,
Non scripsi tibi. Iure non vocatus
Conviva eiicitur: quid impudenter
10
Te in cena aspicio mea accubantem,
Quae non est tibi cocta, delicate?
Illi fercula nostra condiuntur,
Qui luxum altilium probat, nec idem
Fastidit tenuem tamen paratum,
15
Cui vel relliquiae placere possunt.
Tu vero, stomachose nauseator,
Tangis singula dente qui superbo,
Aut mensas mihi pone lautiores
Nostra aut vescere cenula libenter.
20
Nos haec, quantulacumque sunt, benigno
Lectori ingenuoque candidoque
Passim scribimus et damus legenda.
Vni sed tibi, Mine, dedicantur,
Quem non sors mihi iudicem paravit,
25
Sed quem pagina nostra nominatim
Delegit sine provocatione.
At tu iudice gaudibunda tali
Esto, pagina: qui tibi advocatus
Iam iam ex iudice fiet et patronus
30
Multa preditus eruditione,
Pollens consilio, disertus ore,
Vnus qui merito potest vocari
Orator bonus et bonus senator.
Iam livor vacet improbique mussent.
35
Imperterritus exeas, libelle:
Mino vindice nil tibi est timendum.