Ferreto de' Ferreti de Scaligerorum origine 5
Other sections


Scaliger interea Canis, adventantibus horis

Vt sua nature persolvat fata, moveri

Signa iubet tollique suas monet ordine Scalas;

Tervisiumque sue ditioni subdere, solum

5

Quod si[bi] Marchigenis restabat in urbibus, optans,

Victrices acies solitis instruxerat armis.

Egressusque novis Verona menibus alto

Colle sitis, callem crepitantem cautibus intrat,

Et Flubii transcurrit aquas, felicia radens

10

Oppida. Caldarium dextra levaque reliquit

Illasium et placido residentem colle Suavem,

Et loca grata sibi nullum revidenda per evum

Aspiciens, gelidas Alponis venit ad undas,

Qua Nova Villa suos ultra citraque colonos

15

Instituit, primo posuit sua castra cubili.

Illic sera brevi ducens vix octia nocte,

Sub lucem sua castra movet Cimbrosque repente,

Finibus egrediens patriis, intravit in agros,

Et quesita gravi penetravit castra labore.

20

Vt Montebellum, cui crescens incola nomen

Addidit et ludos tociens generavit agrestes,

Monticuli celsas geminoque in vertice turres

Deserit et Cimbri patulas antistitis arces,

Et, cui creta suo fecit de nomine nomen,

25

Fructiferum collem, cui vix patet arduus axis,

Transilit et Villam non falsi nominis Altam,

Vincentina dehinc sibi menia dedita primum

Imperio tribuente subit possessa tot annis.

Obvia prodierat Vincentia tota, tubeque

30

Cum lituis crepuere simul, symphonia, cornu,

Tibia, nacharie fecere tonitrua, totus

Tam variis et tot clangoribus horruit ether.

Inde brevi morula, Cimbris ad bella vocatis,

Exit et audaces Catulos precedere iussit

35

Qua Patavi pia rura serunt, cursuque peracto,

Quam ferus Anthenor struxit celer attigit urbem.

Obvius heroy populus progressus agebat

Gaudia digna Deo, qui cladibus eruit illum.

Letus in applausu populi vultuque modesto

40

Intrat, et acceptans celsa pernoctat in aula.

Ipse Canis castris intentus ad arma parandis,

Luce secutura statuens sua signa morari,

Indulsit dapibus. nonam iam Phebus ad horam

Ibat, et ecce ferus rumor Canis intrat in aures:

45

Tervisii venisse ferunt de parte cohortem

Que Patavi fines invaserat, hinc quoque predam

Duxerat immensam. Canis, indignatus ad ausus,

Illicet arma vocat; subitus fragor imbuit urbem.

Hinc equites, illinc peditum properare catervas

50

Cernere erat, cunctique petunt sua signa manipli.

Ductor at in cunctis Patavine providus urbis,

Menia Verone populo servanda reliquit,

Secum Antenoreos ducens ad bella nepotes.

Tervisii mox arva petens, iam luce peracta,

55

Plumbino iussit victricia sistere signa,

Munivitque aditus vici, ne forte propinquis

Hostibus ad damnum castrorum intrare liceret.

Illic non multis residens exercitus horis

Mansit, et ante diem ruperunt classica somnum,

60

Seque dedere vie, constructis undique signis.

Tempus erat Cancer quo dat sua iura Leoni

Et patitur Titana Leo, nec fluxerat annus

Dum Patavi sua tecta Cani tribuere potenti.

Ergo ubi Tervisii confinia Scaliger heros

65

Intravit, latos denso replet agmine campos,

Quippe decem secum legiones duxit, et ante

Menia Tervisii celeres venere cohortes,

Prescia belligeri gens Tervisina tumultus

Non sese muris clausere, nec intus inertes

70

Delituere viri, sed apertis agmina portis

Obvia Scaligero venienti signa tulerunt,

Inque suburbano reserate limine porte

Forti animo cives contradixere forensi.

Illic pugna fuit crudelis et aspera; seque

75

Defendunt cives, impugnant acriter hostes.

Tervisina phalanx immensis viribus obstat

Defendens sua iura, ferox sed principis ala

Scaligeri validis tyronibus hostia pulsant.

Et tunc Marsilius, Patavine gloria gentis,

80

Grandis ad introitum satagebat rumpere porte,

Hac illac sternens equites peditesque propinquos.

Sed Tervisinis animos dabat ipse tuende

Dulcis amor patrie, pugneque erat exitus anceps,

Donec ad insultum veniens Canis inclitus acri

85

Confregit virtute viros sua claustra tuentes.

Namque ubi Scaligerum gens Tervisina ferocem

Agnovere Canem non amplius obstitit, omnes

Terga dedere fuge, cives in menia tendunt.

Insequitur gens fida Canis, tandemque, receptis

90

Civibus, haud portis posuere repagula passis,

Intraturus erat miles Canis omnis in urbem

Hostibus immixtus, nisi saracenica sursum

Porta foret subito que clauderet agmina casu.

Turba magistra Canis se divisere seorsum

95

Et caute rediere retro, tamen unica cedes

Accidit ad portam premissi fortis Othonis.

Otho quidem Turcus, cunei quoque signifer alti,

Procubuit saxo venienti a vertice turris.

Nobilis ille nepos Giliberti, strenuus idem

100

Miles erat bellis et formidabilis hosti,

Inde Cani gratus, quanto quoque gratior alter,

Mors fuit huic tanto gravioris causa doloris.

Isque modus mortis: nam saxi pondere cussus

Forsan adhuc vivens refici potuisset amandus

105

Otho, sed egrediens plebecula pulvere stratum

Nudatumque virum cunctos fodere per artus.

Accendit mors dira Canis precordia cari

Signiferi cuneos per tot sua bella regentis;

Quique pepercisset delere suburbia flamma,

110

Iussit in illesis primo sub marte canino,

Sponte iaci domibus, que Quadraginta tulerunt

Nomina Sanctorum; faciles arsere boville.

Tervisium, spatiis paribus qui funditur inter

Menia, devexum convexaque munia, pares

115

Quoque suos fines distendit solis ab ortu

Marchia nostra, Forum Iuli procul aspicit, urbem

Flumina magna duo decorant nitidissima limphis.

Fontibus innumeris Cagnanus cessit ab Artho

Non procul a muris, quos labens molliter intrat;

120

Pars tamen hinc illinc fossas interfluit urbis.

Maxima pars fluvii multos suscepta per arcus

Scinditur in rivos et cunctas urbis in oras.

Vnde molinorum rota plurima volvitur; amnis

Inferiora Silus, Casacorba missus, ab axe

125

Occiduo veniens, urbis ferit amne profundo,

Et subito cursu flumen se iungit utrumque,

Adriacoque mari socio vehit amne carinas,

Fertque suum nomen Silus, haud Cagnanus, in equor.

Hec urbs tota super latices fundatur, et omnes

130

Fonte loci gelido placida replentur in urbe.

Frigus in hac ingens yberno tempore regnat,

Estque triplo modicum glaciali frigore Renus.

Vndique tunc densis urbem cinxere catervis,

Quaque diem claudit Phebus, sua belliger alta

135

Gente Canis posuit forti munimine castra.

Nam, qua Martiribus stat fabrica structa beatis

Quadraginta, sui vexilli signa levavit;

Claustra domusque viris monachorum implentur et armis;

Cui dedit et cessit loca, res et quaslibet abbas.

140

Marsilius grandis, sua quem Carraria notum

Reddidit et Patave dat iura vicarius urbi,

Signifer hic primus, caput in legionibus idem,

Pone Canem sedet dux a ductore secundus.

At, qua parte diem veniens ostendit Eous,

145

Bailardinus erat, cui dat cognomina castrum

Nogarola nitens, Cimbris presesque comesque.

Hic est, ipse Canis cui grandia facta suosque

Imposuit fasces, per cuncta pericula soli

Carus et affinis, velut in fornace probatum

150

Aurum, perpetuus cuius nichil ureret ignis.

Tervisium, sed qua medio Titanis ab axe

Accipiens radios Tethim videt ire propinquam,

Ipse Caminensis posuit sua castra Rizardus,

Differat ut patruo, dictus de fonte Novellus

155

Nempe, sui generis memor et virtutis avite.

Quid referam? castris cuncti indulsere locandis

Et magna pro parte domos et tecta potentes

Invenere quibus posuere cubilia leti.

Contigit id iuveni ponenti castra Rizardo:

160

Turcharum gente sese munivit, et illud

Grandibus ambivit non pauca indagine fossis,

Et sese fortis precinxit robore valli;

Preterea turrem que tintinnabula pulsat

Munivit pluteis, et propugnacula firmans

165

Ducebat tutos inter sua munia somnos.

Ast alii struxere casas et frondea tecta,

Et dum nundineas Martis Vincentia campo

Instituit festina domos et dividit artes,

Hic pretoris adest domus, hic sutoria plebs,

170

Illic vasiferos possis audire tumultus,

Hac et aromatice redolent tentoria gentis,

Illac pannorum mercatrix turba sigillat,

Nec desunt precio qui vite commoda vendunt,

Et struitur leviter totus Mars urbis ad instar.

175

More sui victoris avi pugnare parabat:

Mox fluviis pontes fabricantur, vinea muris,

Quidquid et obsesse nocuisset menibus urbis,

Omnia tam propere fiebant bellica circum

Instrumenta, quod hec non facta sed orta putares.

180

Hinc timor invasit cives feralis, et ipsum

Augebat iam dira fames inopina timorem.

Nondum messis erat nova menibus acta, Ceresque

Triticea in campis maior pars falce iacebat,

Pars stabat, crudumque virens erat omne legumen.

185

Iamque viri primo fortes animoque feroces

Deposuere minas lingue, cordisque tumorem;

Et secum: "Frustra cur menia mesta tuemur

Non ausi conferre manus bellumque ciere?

Imo nec, exterius si iam pulsemur ab hoste,

190

Bella pati murosque sumus defendere certi;

Vtque vacent bellare, diu non stare valemus;

Crescit enim esuries, et mors dilata parumper

Imminet, et modicum [tempus] durabimus arma.

An nos inter tot, quot nutrit Marchia gentes,

195

Soli erimus qui iura Canis sceptrumque negemus?

Non procul a nostris Bassanum finibus ante

Scaligero sese gaudet tribuisse, quietis

Pace fruens, opibus crescens, nullosque pavescens;

Sic Feltrum, sic gens gaudet montana Beluni;

200

Transeo, nam terras libuit transisse minores.

En Patavi populus, iam ne se sponte subegit

Seque Cani tribuit? Digito qui scalpere celum

Suetus erat, qui tot terras dicione tenebat,

Nunc Canis imperio tutum se vivere gaudet.

205

Ad mala cur celeres, cur nos sumus ad bona tardi?"

At plebs, turba minor, chorus et muliebris aperto

Clamabat sermone simul: "Quid, Gu[ecelo], ductor?

Quid facitis trepide qui ducitis agmina terre?

Creditis an tante virtuti obsistere? Nosque

210

Ducitis in cladem crudeli morte famentes,

Vt formica putris comburitur arboris alvo

Segnitie neglecta sua". Dum talia sensit

Guecelo per cunctam resonantia murmura terram,

Mox cum Scaligero curavit cudere pacem,

215

Vt decuit, mittens ad talia federa le[c]tos.

Fideret utque Canis propriis se viribus urbem

Capturum et nosset quanto discrimine cives

Vrgerentur, ob hoc non se venientibus offert

Difficilem, verbis nec lenibus obstruit aures;

220

Ymo hilari sumpsit vultu, vultuque benigno

Legatos tristi velociter urbe profectos.

Multa palam secum, secreto multa locutus,

Terque quaterque dies per plures, plurima gessit

Colloquia, et tandem pax civibus ista reperta est.

225

Tervisii nam terra Canis dicione subacta

Hunc sumpsit dominum, Gueceloque vicarius illi

Subditur, et preses [Turchus] Petrus esse iubetur,

Vir probus et domui Scalarum gratior alte,

Rebus et in magnis expertus ubique gerendis,

230

Ex Veronensi, claris natalibus, urbe.

Istaque sunt patulis ostensa negotia rebus,

Cetera privatis nisi non noscuntur amicis.

Ergo Canis Grandis cunctas dominatur in urbes,

Marchia Tervisii quas, terra beatior, ambit.

235

Hec est ora capax terre pelagique bonorum,

Que cupit humani generis defectus ab extra

Supplendos, de seque potest bene vivere dives.

Hec zephyris gaudet nec frigore lesa nec estu,

Vereque perpetuo fecunda virentia semper

240

Arva colit, quibus est Pallas Bachusque Ceresque.

Fluminibus gratis redolet rivisque minutis,

Quos numero non est comprehendere; plurima classes

Flumina nostra mari non pauca per hostia portant.

Huic dedit Eoa de parte Liventia metas

245

Hesperio quam mitis Atex de cardine claudit;

Hec regio felix media est et ducitur inter

Lombardos Venetosque sinus, sub limite recto

Solis, ut equavit Vervex aut Libra dietam;

Tridentum confine super, Bononia subter

250

Huius humi, quam vix superat paradisius hortus;

Vtque brevi spatio tendatur, at hec tamen olim

Regna duo tenuit. Verone regia sedes

Vna fuit, cuius pars Marchia, pars quoque fertur

Lombardia, fidem meruit si fama priorum.

255

At Patavi regnum statuit rex advena primus

Anthenor patrie post Pergama diruta Troie,

Cuius marmoreum nunc cernimus usque sepulchrum.

Non ego ficta loquar sed tempore cognita nostro.

Repperit ut proprium plebs Anthenorea regem

260

Scitur ab effectu. Stephanus prothomartir ubi nunc

Excolitur Patavis, veteris seu fabrica fani

Illa fuit seu structa novo sub tempore Christi,

Hic inventa fuit vetus hec Anthenoris archa;

Et sub humo quin tota fuit, tamen angulus unus

265

Eminuit; quidve illud erat nec scire licebat,

Donec more suo fodiens lutulenta fimum sus

Hanc penes e[st] molita scrobem, submersaque fracti

Sarcofagi est ingressa forum, de corpore coxam

Abstulit, egrediens mediam quoque vexit in oram.

270

Illa videns mirata fuit vicinia, quidve

Id foret explorans, hominis crus esse notavit.

Stabat dura cutis, que longis ossibus herens

Balsameo fuerat quondam solidata liquore;

Vtque solet clipei corium resonare vetusti,

275

Quem caries longi corrosit temporis evo,

Sic longis cutis atra pilis infusa rigebat:

Humanam docuit digitus pedis hanc fore coxam.

Nec mora: conveniunt hec tam miranda videre

Vndique vicini, quos et sors attulit illuc.

280

Tibia pesque sui mox est erepta, sed unde

Vexerat inquirunt, ineunt vestigia porce,

Et tumuli rimam tunc aspexere; per urbem

Rumor it, et subito factum est hoc fabula vulgi.

Scitari plebs ipsa volens quem clauderet archa,

285

Hanc reserant, intusque vident Anthenora ruffum.

Asser erat totus terebratus fuste cupressi,

Corpus ubi extiterat; fuit enea lamina scripta

Ad regis submissa caput, nomenque suumque

Exponens meritum metris inscripta duobus,

290

E quibus ipse canam primum reliquumque silebo:

"Hic iacet Anthen[or] Patavine conditor urbis".

Hec non visa michi, referenti visa fuerunt,

At cunctis reliquum patuit longumque patebit.

Vt fuit Anthenor celsa reparatus in archa,

295

Qua modo stat steteratque prius stabitque per evum,

Huius et in facie tumuli bis bina novavit

[M]etra Lupus, quorum non dissona litera primis.

Sed quid regna valent, quid magna potentia, quidve

Nomen in extremas expandere profuit urbes?

300

Vt Tervisinam Canis est progressus in urbem,

Vrbis sceptra tenens, morbus quem sumpserat ante,

Corporei fluxus stomachique doloris acuti

Invaluit magis atque magis: nec cura medendi

Profuit, in peius quin semper pronior iret;

305

Sive per oppositum fierent medicamina, sive

Et glacie et gelidis limphis natura ruisset.

Tam gelidus fons est monachis, quos turba Piorum

Quadraginta fovet, glacies ne frigore vincat.

Hoc Canis usus erat rabidi fervente Leonis

310

Sidere; causa mali potuit fons esse futuri.

Vtque videt sterni sese Canis, utque medellis

Esse locum nullis, celestia suscipit arma;

Ordinat in cunctis que mortis postulat ordo,

Ecclesie de more sacre; carosque nepotes

315

Sceptra tenere iubet, referentem nomen avitum

Albertum et primi Mastinum principis urbis

Fratris avi, iuvenes probitate et sanguine claros,

Cordeque contrito sumpsit carismata princeps

Scaliger, inde animam summo dedit ipse Tonanti.

320

Lux Quintilis erat vigena secunda, ducentis

Sub lustris Domini, decies sex, sex minus anno.

Quis referat lacrimas, gemitus planctusque suorum?

Quis Baylardini quasi patris, quisve nepotum

Texere verba queat? Natorum quisve potentis

325

Tot lamenta canat cognatorumque dolores?

Turci quisve domus recitet suspiria Petri,

Scaligerum qui more patris nutriverat, et qui

Rebus in agendis sanissima tradere norat

Consilia, et domui Scalarum tutor in armis

330

Extitit excellens et sensu et cordis amore?

Quisve Canis comitis Ziliberti, quisve Iohannis

Principibus geniti torturas verbaque narret?

Transeo quid iuncti, quid turba domestica flevit.

Quis Veronensis populi deflere querelas

335

Possit, et infantum, matrum, iuvenumque senumque?

Virgilius, Naso, Lucanus, Statius, ipse

Meonides tanto minor esset turba labore.

Vt taceam reliquas priscis ditionibus urbes

Subiectas sumptasque, Cani que nuper adhesit

340

Tervisium, quanto credam gemuisse dolore?

Credere nec dicam, proprias quid perculit aures.

Invehit in mortem, subito que clauserit [almos]

Dira dies, et pene Deum peccasse fatetur

Quod sibi tutorem celeri tam morte benignum

345

Abstulit, in luctus atros sua gaudia vertens.

Vniversalis luctus sic Marchia misit.

Quid ni? cum mundi regionibus usque remotis

Mors sua ploratur Penis, Dacisque, Getisque.

Ergo ubi carnis iter Canis est ingressus, ab urbe

350

Tervisio vehitur reda, magnoque paratu

Quattuor hanc celsi redam duxere iugales.

Luminibus densis, et aromatis arte refectum

Principis in patriam tristis Verona recepit

Flebile depositum, Canis utpote nobile corpus,

355

Quod tumulo posuere patrum, qua Virginis aula

Prebuit Antique. plebs nobilitasque cucurrit,

Exequias clerus, sibi debita iusta, iacenti

Scaligero solvit, quem celi curia sumat,

Sedibus empireis eterno lumine donans.

360

Proh dolor! Ecce Canis, basis et tutela suorum,

Quos sibi nota fides per totum nexuit orbem,

Procubuit. Tanti tamen huius premia damni,

Omnis amicus habet geminos de sanguine fratres

Scaligero terras patrui de more tenentes:

365

Omnis enim tellus patruo subiecta sibique

Paret, et ipsorum gaudet ditione potiri;

Equalique fide se supposuere novellis

Principibus, quorum prior est Albertus in omni

Nobilitate vigens, sequitur Mastinus et ille

370

Moribus egregiis et stemmatis indole prisci.

His protende Deus vitam, protende priorum

Imperia, ut longos teneant sua sceptra per annos,

Atque sui generis soboles per secula regnent.