Cantalicio bucolica 7

Testo base di riferimento: Liliana Monti Sabia, 1996

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


Egloga septima an Ferdinandus rex sit
in regnum rediturus

 

Crotus

Cobale, sub corylo quid cornicaris opaca?

Audio nanque tuae iamdudum murmura vocis,

Dum sequor errantes haec per dumeta capellas

Et defessa parum compostus membra sederem;

5

Nescio Aragonei modo quid de regis agebas

Fortuna et risum interea tecum ipse movebas.

Dic, rogo, quicquid erat, quanvis ego scire quid esset

Auguror, es quoniam Belgarum semine natus.

Cobalus

Non ego, Crote, fui Belgarum semine natus,

10

Sed genus et nomen fateor me gentis amare,

Liberat has saeva quae sola tyrannide terras,

De quibus hic mecum solus modo rebus agebam.

Crotus

Cobale, quam loqueris quaenam fuit ista tyrannis?

Spero dabis meritas aliquando, Cobale, poenas

15

Pro factis dictisque tuis. Nuperne receptam

Parthenopen nescis, Capuanae et moenia gentis,

Et Martis Veneti cecidisse in retia Belgas,

Et fidei antiquae populos ad iura reverti?

Cobalus

Nescio, sed quid tum? Scio Gallia continet arces

20

Parthenopes regnique omnes, et possidet ampla

Caietae castella manu. Nil proderit aura

Plebis Aragoneis, nam stirps invisa per orbem

Nunc mendicat opem; non illi ex more petitas

Suppetias gens ulla dabit, rex Gallicus ille

25

Ducet in hoc regnum rursus bonus agmina Xerxis

Non modo, Parthenopen quae ad Gallica sceptra reducent,

Italiae sed iura dabit legesque subactae.

Arma quis effugiet, quis Gallica tela, quis astus?

Crotus

Non noram augurii te, Cobale, scire per artes

30

Dicere de rebus praesentibus atque futuris.

An tibi consimilis praedixit talia bubo,

Cobale, vel tales cecinit tibi noctua cantus?

O nebulo, Italiae nescis latus omne moveri

Regis in auxilium nostri? Quid inania iactas

35

Verba, miser? Quid adhuc castella retenta, quid arces

Obiicis et speras venturi quid agmina Xerxis?

Non bis plena sibi renovabit cornua Phoebe,

Quum debellatis omnes custodibus arces

Gentis Aragoneae cernes ad sceptra reverti,

40

Cui tandem eiectis reddet deus omnia Gallis.

Cobalus

Crote, ego non augur nec vaticinator habendus,

Nec me solertem volucres fecere futuri,

Sed me harum rerum fecit natura peritum.

Ipse velim dicas, quibus auxiliaribus armis

45

Res geritur: Latias non est gens ulla per oras

Auxilio eiectis merito ventura tyrannis

Et qui Parthenopen modo restituere rebelles,

Insidias iidem rursus bellumque novabunt.

Nunquid adhuc nescis quam sit mutabile vulgus?

50

Interea sed tu maledictis parce loquendo,

Nam scio pro verbis tibi reddere verba nefandis.

Crotus

Talia sic mecum quid, Cobale, fundis, inepte?

An patrem ignoras Romanae sedis amicas

Erexisse manus et suscepisse tuendum

55

Regnum Parthenopes, caput et pro regibus illis

Ponere apostolicum nec non diadema paratum?

Iam iam perspicies valeat quid Borgia mitra

Et quantas habeat cernes gens Borgia vires,

Nobile cui tribuit generosa Valentia nomen:

60

Illa dedit geminos Christi vice, Cobale, patres,

Qui Vaticani sanctum tenuere tribunal,

Saepius et rutilo fulsit decorata galero.

Sextus Alexander sed qui nunc praesidet arci,

Nuper et invicta misit cum gente nepotem,

65

Haereat ut lateri, donec sit victor, amico

Regis Aragonei, cui dent rogo fata salutem.

Cobalus

Crote, quid iste nepos? Dic, quam valet, obsecro, ferre

Solus opem? Non iste potest stabilire labantem

Parthenopen, tenui gravis exit ab obice torrens.

Crotus

70

Quam bene torrentem dixisti, Cobale, Gallos:

Sicut enim aestivo siccatur tempore torrens,

Qui fuerat magnum brumali tempore flumen,

Sic illos Latias modo qui fluxere per oras

Cumque suis stabulis passim pecus omne tulerunt,

75

Aestibus atque siti siccabit Borgia proles.

Ignoras iuvenem Cotfredo, Cobale, natum

Moribus et qualis, vel quantus pectore, quantus

Consilio atque animo Ioannes Borgia quantus;

Parthenopes sed enim postquam sunt tecta recepta

80

Missus Aragoneo regi est tutela salusque,

Non digressurus, nisi pulsis undique Gallis,

Et cito cardineos ibi percepturus honores.

Cobalus

Vnde tibi, quaeso, fuit haec tam nota propago?

Nanque ego quot pascis puto te nescire capellas,

85

Crote, tuas; demens, quid talia somnia fingis?

Crotus

Dementem appellas? Et me tibi somnia vana

Fingere, inepte, putas? Scio nomina nempe mearum

Cuncta capellarum, scio quot sunt matribus agni

Et mihi quot fortes sudent ad aratra iuvenci.

90

Vnde mihi quaeris sit Borgia nota propago,

Nulla magis totum qua stirps est nota per orbem?

Sed tibi qui potuit gens Borgia tanta vel unde

Nota patere, miser, nunquam versate per urbes,

Incola silvarum nemorumque habitator et antri,

95

Quem puto non numerum digitorum nosse nec ungues

Quot manibus gestas? Iuvenis quid Borgia possit,

Cobale, iam cernes, quantum valet arte videbis

Pectore, consilio, lingua, sermone manuque,

Moribus, ingenio, quam strenuus hostibus hostis.

Cobalus

100

Ergo tuis rebus satis est tibi Borgia proles,

Parthenope. Insanis, vanum est, mihi crede, loquendo

Quicquid ais: rursus Senonum Campania turmas

Perferet, eiectis rursus male regibus istis

Gentis Aragoneae cunctis, nec Borgia tantis

105

Eripiet se mitra malis. Volet omnia Gallus

Sub sua sceptra, potens dominus terraeque marisque,

Vnicus in mundo, qui pro Iove regna tenebit.

Crotus

Cobale, qui fueras iam pridem carcere dignus,

Qui claudit reseratque fores coelestis Olympi

110

Sic audes de patre loqui? Dare Borgia regnum

Mitra potest et cuncta potest ea tollere terris,

Hesperii regis cui se iunxere phalanges.

Scis habeat forsan quantas Hispania vires

Horrida, nec desunt Germani Caesaris arma,

115

Magnanimumque suum quibus addidit Anglia regem

Et Ligurum princeps qui temperat anguifer oras,

Sfortiadasque regit populos temone sub uno.

Quid referam Venetum vires artesque potentes,

Quos ego non solum cunctis plus posse Latinis

120

Crediderim populis, toto plus posse sed orbe,

Qui superant alios argenti et montibus auri,

Atque suas agitant classes maria omnia circum,

Expanduntque manus alio sub sole frequentes?

Vincere quis poterit terrestri Marte, quis illos

125

Navali poterit vel propulsare duello?

Qualiter antiquos aequant virtute Quirites,

Quorum erat in rebus positus non terminus ullus!

His coniuncta tuos Gallos non Borgia vincet

Dextera? Vae misero tibi, qui cupis, improbe, Gallos!

Cobalus

130

Hoc sine si vicit regnum mucrone recluso

Carolus, hoc vincat cur non stricto ense revertens?

Crotus

Nulla nec obstantes populos devincere laus est.

Prodidit Italiae livor malus obvia Gallis

Limina et Euboici populi diuturna simultas.

135

Non via barbarica patuit vi facta, nec illis

Fecit iter virtus: nam quid valuere cohortes

Regis Aragonei populis prodentibus urbes

Claustraque portarum cunctis reserantibus hosti?

Scis bene quantus erat qualisque Alfonsus in armis,

140

Non modo quem gentes omnes tremuere Latinae,

Magna sed unus erat terrae formido marisque.

Quid faceret tantis clausus rex ille periclis?

Cessit et a nato quondam reparanda reliquit

Omnia: norat enim iam iam fugitura Ruteni

145

Agmina, quod superi menses post quinque dederunt.

Quare, age, de Gallis iam desine, Cobale, pulsis,

Stulte, loqui, ni forte velis armenta loquendo

Cum pecore et miseram forsan deperdere vitam

Et tua Aragoneum resonet iam fistula regem.

Cobalus

150

Crote, equidem moriar quavis ego morte, priusquam

Excidat ex animo Galli mihi nomen et ore.

Tu tibi Aragoneum regem cane, Crote, labantem.

Crotus

Hic hodie, nisi me pietas innata teneret,

Calcibus et pugnis te, Cobale stulte, docerem

155

Quid sit Aragoneum fando sic laedere regem,

Atque tuo ferres dignas pro crimine poenas.

Cobalus

Anne tuos pugnos credis me, Crote, timere?

Ipse etiam et pugnis et calcibus impeto ventres;

Sum quoque, sum quoties opus est mordere paratus.

160

Vtque tibi stomachus crescat magis, accipe, dicam:

"Vive decus mundi, tu Francia, Francia, vive!"

Crotus

Non potes hinc hodie pugnis nisi totus acerbis

Calcibus atque meis nisi, Cobale, tunsus abire.

Hos tibi nunc calces, quia sic bene "Francia" clamas,

165

Incutio, hos pugnos habeas tibi, Cobale, quod sic

Agmina Gallorum iam iam reditura profaris;

Hos et Aragonei patiaris nomine regis,

Hos tibi pro meritis infringit Borgia calces.

I, nunc, de Gallis et cornicare per agros,

170

Cobale, de rebus et vaticinare futuris.

Forte miser disces quid sit maledicere rebus

Regis Aragonei, disces quoque Borgia quanta est

Clara domus, disces etiam non laedere Crotum.

Vix me contineo quin te cogam ire sub umbras

175

Tartareas, soleo sed non occidere quenquam.

Vive, sed ut meritus pastorum dedecus et faex;

Vive deis superis cunctis invisus et imis

Atque vale Crotique tui quandoque memento.

Cobalus

Ferte inopi auxilium misero, succurrite, quaeso,

180

Pastores! Quid enim merui fecive malorum?

Imperiumne tenet nostris hic Crotus in oris?

Sic fuit et nobis libertas rapta loquendi?

Est ubi terrarum fandi non libera lingua?

Sed mereor, quoniam modo sic de rege loquebar

185

Promptus Aragoneo, nec non de patre supremo

Sedis apostolicae, fuit et mihi laesa propago

Borgia. Iure igitur dixit bonus ille magister:

"Praestat et est melius multis aliquando tacere

Quam temere et frustra male perdere verba loquendo".