Ferreto de' Ferreti de Scaligerorum origine 4
Other sections


Excitat interea Patavos iam seva trahentes

Bella furor, maiorque animis et mente superba

Ira fremit, que post habitum sopita triumphum,

Vt cecidit gravibus turrita Colonia muris

5

Marte Phrygum, quibus Euganei fluit unda Timavi,

Languebat, mitesque viris dabat egra furores.

Nam qualis Thebana nurus cum sacra Lieo

Digna facit, visasque ciet clamore sorores,

Et gravis Ogigio bacchatur squallida ritu,

10

Talis ab insano vates oppressa tumultu

Per medios agitur cetus cursusque viarum,

Et tali sermone refert: "Quid, Dardana pubes,

Hectoreum genus et magnos a stirpe parentes

Incassum neglecta vocas? iam clara propago

15

Scaligeros erexit avos, et nobile germen

Venit ab his, cuius manibus patiere rapinas

Et nocuas in tecta faces. hic alter Achilles,

Hic iterum Phrygios superabit Marte nepotes.

Illum etiam multos adversum sponte per annos

20

Prona tibi regem efficies, et mite subibis

Illius imperium, quotiens ego federa cerno

Pacta sibi lesamque fidem. nunc, egra iuventus,

Tolle moras, bellumque para, dum proditus infans

Vagit adhuc tener in cunis, atque ubera lactat,

25

Nec vires habet. egregium cum prole nocenti

Perde genus, dirumque tibi cape, dum potes, hostem".

Talibus illa furens dictis in pectora vulgi

Invidiam tacitumque serit cum tabe venenum.

Inde latens odium, positam quoque suscitat iram,

30

Atque animos ad bella truces et inertia Troum

Membra quatit, monitisque illos accendit amaris.

Scinditur ambiguo tandem vesana tumultu

Plebs Anthenoreos referens ab origine fastus,

Certatimque omnes vario sermone trahuntur.

35

Namque alii, quibus egra dabat iam corda senectus,

Arma viris sumenda negant, et cruda reponi

Hinc odia ac sevas, moderato pectore, flammas

Persuadent, pacique datos servare penates,

Et laribus torpere suis, cumque hoste pacisci

40

Tranquillos in luce dies. pars magna popelli,

Plena mero multumque ferens in pectore Bacchum,

Increpat hos, penitusque nove servanda Sibille

Dicta monent. neque enim tales sine numine voces

Effudisse illam referunt. dum magna loquuntur

45

Verba, nimis acuunt animos, et fortia iactant

Viribus acta suis, ferrum flammasque minantur.

At proceres maiorque gradus, quos alta superbit

Dives origo patrum, faciles ad regna decusque

Assensere animis populi, bellumque nefandum

50

Marmoreo statuere duci. iam plebis et omne

Nobilium genus, hinc iuvenes, hinc firma senectus

In medio coiere foro, nitidisque sub armis

Emicuisse iuvat. primi data signa tulerunt

Armorum bellique duces. subit inde libenti

55

Vectus equo miles, levibusque onerata sagittis

Turba nocens, pedes hinc sequitur clypeataque multis

Agmina densa viris. Siculo velut acta colono

Luxuriosa seges mediis turgescit in arvis,

In medio cristata cohors, populique fidelis

60

Ardet amor, cui Berta suis provecta quadrigis

Argumentum ingens palme, facilisque iuvamen

Presidii servanda datur. stat fixa supino

Robore trabs, solioque super fundata superbo

Casibus in dubiis fides consulta. quaternis

65

Vecta rotis trahitur facili conamine moles,

Quam circum delecta manus vulgique corona

Plaudit ovans, fidoque datum custode tuentur

Depositum. quotiens belli furor impius urget

Irarum stimulos pugne, coit omnis in unum

70

Turba frequens, circumque illi clamore feruntur.

Ac velut Idalie volucres, cum cardine verso

Eolis aula fremit, raucoque superbus hiatu

Fundit Hyperboreas non levis Aquarius urnas,

Ripheasque nives Auster quatit ethere ab alto,

75

Densantur simul et, facto tamen ordine cetu,

Servandum aspiciunt regem, ne turbidus illi

Obsit ab imbre polus; laxis modo protegit alis

Que potuit, servansque ducem sperare videtur.

Hic olim decus et populis venerabile sacrum

80

Currus erat, quem sepe trahens, procul hoste fugato,

Victor ad egregios, divum spolia ampla, penates

Perduxit, temploque locans hec prodidit alto.

Iam procul Euganeis Patavorum exercitus ingens

Menibus exierat, latisque ardebat in agris

85

Armorum decor et fulva sub casside miles,

Iam iuvenum delecta manus, nullique coacti,

Nonnulli venere senes et mixta sub illis

Pubertas animosa viris. vix mater euntem

Impedit amplexa natum. gemit altera fratrem

90

Imbelli fugisse toga. stat tanta cupido

Scaligerum delere genus. iam proximus urbi

Adventabat eques Phrygius, quam dulcibus undis

Pene fluens Retro secat hinc, rigat inde Bachillus

Fontibus e geminis. at cum tua menia linquunt

95

Non procul a muris uno duo flumina tractu

Conveniunt miscentque duos in fluctibus amnes.

Hi fama indecores tantum sua nomina celant

Mitis Athes vastaque means de rupe Tymavus,

Quos inter velut agna duos urbs parva leones

100

Victa iacet, mutatque duces alterna superbos.

Hanc Patavus subit et magno plebs fessa tumultu,

Ingentemque trahunt secum moderamine currum.

Postquam epulis somnoque datam sub nocte quietem

Composuere viri membris facilesque labori

105

Assumpsere animos, celeri producta rotatu

Signa movet gravibus moles operosa rapinis,

Ac iubet hinc acies et classica seva moveri.

Tunc alacres exire parant et sole recepto

Laomedontiade foribus mittuntur apertis,

110

Inde iter ad trepidam convertunt Marmoris urbem,

Que tibi nunc patrios servat defensa penates,

Magne Canis, claramque refert ab origine gentem.

Quo properas vesana manus? quo te furor amens

Precipitem trahit immensum pulsare cacumen

115

Indolis egregie? nescis ignara futurum

Quid tibi fata parent. hac est de stirpe vocandus

Dux tibi, quem misero nondum pater optimus orbi

Prodidit, illius fatis melioribus ortum

Certus agens. hic quem cunis vagire superbis

120

Nunc vates insana canit, germanus et illo

Fratre minor; tam fata suis sunt aspera votis.

Iamque fatigatis humili sub sole maniplis,

Ventum erat in planum, flavas ubi pulsat arenas

Cultor inops, sterilesque rotat sub pulvere glebas,

125

Gratior hospitibus sedes, quam molliter Alpo

Vberibus fecundat aquis. hic fessa reponi

Signa iubet, tardamque gravi sub pondere molem

Dux prior, inque novis tentoria figere ripis

Hortatur, sociosque levi moderamine tractat,

130

At vigil insomnes iam dudum pectore curas

Involvens pater Albertus, quibus ipse furentes

Dardanidas lenire modis, ac flectere posset

Aspera corda Phrygum, et belli vitare ruinam,

Nunc hinc nunc illinc montem quatit; icta securi

135

Qualis acer pinusve operi labefacta supremo,

In dubio est qua parte cadat. nam viribus impar

Oppugnare Phrygas, bellumque attollere contra

Innumeras acies, ardensque in prelia vulgus

Inde manere truces gladios, hostemque superbum

140

Posse pati timet et patrias tutarier arces.

Hinc fraudes cecosque dolos molitur et omne

Insidie genus. at tantis obstare periclis

[Is] neque vi, nec fraude potest. scit quantus in auro

Est vigor et Phrygias qualis solet urere mentes

145

Ambitus. Heu nimium preceps ad blanda cupido

Nos trahit et votis nunquam satiabilis heret

Humanis. hec visa placet tutissima regno

Materies. tunc ingenti promotus ab ira

Ductores belli summos proceresque verendos

150

Pollicitis onerat donis, atque aggerat auro,

Vtque citi redeant placidis sermonibus orat.

Illi exultantes, spoliis auroque recepto,

Castra movent, repetuntque suos cum plebe penates.

Non ego te molles olim, Ceneia, iactus

155

Mirantem arguerim, nec que tibi poma rotabat

Hyppomenes legisse palam, nam sexus et ardens

Visceribus persuasit amor, neque divite nimbo

Corruptam Acrisii natam pluvioque metallo;

Sed magis atque magis mirer fortissima Teucrum

160

Pectora, et ingentes animos, quibus ardua quondam

Graiorum virtus bello vix acta bilustri,

Ostitit, obscenis animum infecisse tributis.

Heus ubi te, venerande puer, post tanta reliqui

Scripta vagus, traxique tuas ab origine laudes?

165

Da veniam. nunc cepta libens exorsa resumo,

Teque tuosque meo cum carmine prosequor ortus.

Interdum veterata novis servare figuris

Acta licet.

Iam tibi signiferis occurrens motibus annus

170

Creverat, et natale tuum signabat uterque

Consul, ab incepto repetens sua tempora regno,

Cum festina tuis accedens gloria membris

Signa dedit manifesta fide, nam plurimus herens

In vultu pater, egregium dedit ipse nitorem,

175

Purpureasque in fronte genas. et tempore parvo

Mira lacertorum moles, humerique, manusque

Desueto crevere modo. non verba ligatis

Imperfecta sonis, sed iam intellecta loquaci

Ore dabas. iam tota tibi deprensa supellex

180

Nominibus certis, et nota vocabula rerum.

Tu medios inter proceres et lauta vocatus

Prandia, iam noti semper genitoris adibas

Ora prius, fixisque illum scrutatus ocellis,

Quid velit, in patrium flagrabas semper amorem

185

Et coram astabas vultu venerabilis illo,

Imperiis parere volens. iam tertia messis

Venerat et ter musta suis stillata racemis

Spumabant impressa cadis, cum maior adultis

Incaluit virtus membris. non suppara cecis

190

Facta magisteriis, neque fuso baltheus auro,

Grata tibi, non que tenues distringit amictus

Zona nitens, calative leves. iuvat arma videre

Cristatasque iubis galeas, ensemque micantem,

Aut spumantis equi cursum. non terruit aures

195

Tibia, non stridor lituum clangorque tubarum,

Timpanave, aut bellis aptus sonus eris acuti.

Tu, quociens fletu puerili more dolebas,

Diceris his tacuisse sonis. non dulcia tantum

Verba, nec infuse materna voce iuvabant

200

Blanditie, quantum strepitus, Cibeleaque mater

Ideis pulsata iugis. iam mollia tedet

Iussa pati, iam femineas exosus habenas,

Te celerem ad patrios monitos, cetusque viriles

Sponte rapis, docilemque novis te moribus offers.

205

At pater egregius pueriles concipit ausus,

Et secum ammirans tacita sub mente volutat,

Quanta tui virtus animi, quam nobile robur,

Quantus in ingenio vigor est, quam blanda tuorum

Membrorum moles, spatio ut superaddita parvo

210

Vis festina tuis increverit ardua membris.

Iam stupet et, tali gaudens letatur alumno,

Mente Deum lustrans, neque enim sine numine talem

Progeniem venisse putat. memor inde notati

Temporis, excusso cum coniux territa somno

215

Retulit, horrendum dictu et mirabile monstrum,

Visa sibi peperisse canem, qui magnus et acer

Incurret totum validis latratibus orbem.

Omnia propositis firmat solemnia votis,

Impositumque prius nomen tibi mutat et addit,

220

Magnus ut hinc dicare Canis, nam consona rebus

Nomina sepe solent veras predicere causas.

Tu puer ad patrios semper tua lumina vultus

Flectebas. quotiens illum domus ampla tenebat

Herebas lateri comes, et qua leniter ibat

225

Tu quoque, et interdum gremio compressus amato

Dulcia purpureis figebas oscula labris.

Nec minus ille tuis exultat moribus, ardens

Plus equa gravitate, pater. nam mollia tecum

Ocia sepe trahens, secessit ab agmine fido

230

Nobilium, ludisque movens puerile iocosis

Certamen, nunc te rapido contendere cursu

Invitat, teretemque pilam pulsare rotatis

Ictibus, aut agiles iactu versare lapillos;

Sive etate pares animoso brachia nexu

235

Inseruere tibi, vires hortatur et urget,

Fallere iam fraudesque docet, preque omnibus unum

Te laudat, fratresque tuos superasse fatetur.

Exin te geminis susceptum molliter ulnis

Amplexu fovet et magnum testatur amorem

240

Dulcibus obsequiis. et iam, puer, omnibus eque

Invidiosus eras. nam quantum Lucifer astris

Gratior est Phebo, cunctis quam Delia sylvis

Ante leves Satyros, tam tu prestantior illis.

His te fama refert annis, cum septima nundum

245

Horrea frugiferis implesset messibus estas,

Virtutis monstrasse palam nova signa future.

Non semel immensos auri visurus acervos,

Secreto quos ipse loco pater ante locarat,

Vtile propositum regnis et tuta supellex,

250

Sobrius ad curas huc, te comitante, subibat.

Vtque suum vidit fido custode tenere

Depositum, nullumque illi constare periclum,

"Has tibi certus opes ad grandia facta reservo,

Nate", ait, "o spes prima mei. si tollere quicquam

255

Nunc amor est plenisque iuvat discedere pugnis,

Eia tolle libens, non ulla in verba minasque

Exibo trux, nec rigidis dabo verbera palmis.

Hec tua sunt, olim magno michi parta labore

Dona, puer". risisse ferunt, ac rore modesto

260

Inguinis aspersisse, velut despexeris illas.

Sunt qui te parvas, contempto munere, gazas

Magnanimum sprevisse putant, et paupere tecto

Angustos dixisse lares, patriumque cubile

Vix uni satis esse viro. pars fortia laudat

265

Pectora et in tantis robur puerile tributis,

Contemptor felix et opum parcissime custos,

Quem nec blanda fames auri, neque dira cupido

Obruit in teneris annis. quo carmine primum,

Quo satis ore tuas referam sine crimine laudes?

270

Non michi, si centum lingue, totidem ora, caputque

Sibila tot vibrare datum, tot reddere voces,

Quotve Meduseo sinuantur guttura monstro,

Sufficerem narrare tuas ad singula dotes.

Septimus interea membris irrepserat annus,

275

Magne, tuis cum iam sociis, iam fratribus equus

Vertice, iam latis ostendens brachia nervis,

Exertosque thoris humeros, exire parabas

Longius e patriis tectis, ac tota videre

Menia, et interdum, muris post terga relictis,

280

Vrbe tenus virides circumdare flexibus agros.

Qualiter implumes, avium super arbore fetus

Comprensi nido servantur, plumea donec

Sylva tegit, pennisque datis contexitur omne

Remigium alarum. mox ut volitare per auras

285

Incaluit membris animus, viresque recepte,

Exiliunt alacres nido, primumque propinquis

Insidunt ramis, et stipite blandus in imo

Fit motus, donec pennis audacia venit

Fida satis; tunc precipiti se, more parentum,

290

Longius obliquant iactu, tandemque per omnes

Eteris ausa vias, volucris sibi queque vagatur.

Non aliter, patrie iamdudum creditus aule,

Desuetum agnoscens robur puerilibus annis,

Et tua iam validis vestigia figere plantis,

295

Optabas procul ire vagus, nunc gressibus imis,

Nunc agili provectus equo, iam doctus habenas

Flectere et interdum talis urgere furentem.

At pater egregius pro te magis anxia semper

Corda gerens, ne quid fatis sua vota sinistris

300

Lederet, aut anceps per mille pericula casus,

Dat Chirona tibi, qualem tulit acer Achilles

Cum puer Hemonio latuit servatus in antro,

Qui te, dum teneris esses flectendus ab annis,

Virtutis sub lege domet, quibus optet honestas

305

Moribus alma coli, nec enim fit maior in ullo

Nobilitas, quibus apta sonis iam lingua loquetur,

Quo taceat frenata modo, qua mente reponas

Iratos animi motus, qua turbidus iras

Temperie pacare scias, doceatque sub armis

310

Militiam, et duros Martis tolerare labores.

Hic prius alipedum cursus tibi monstrat equorum,

Precipitique leves saltu, quo flectere giro,

Quo lentos urgere modo, quibus addere lora

Conveniat, que frena magis, cur stringat habenas

315

Leva pares. hic cum libuit decurrere campo,

Primus equum movet, aut blando moderamine tecum

Insequitur letos comites. sic sevus in hostes

Ibis, alumne potens, profugos sic ense rebelles

Marte premes. sic hasta tuis quassata lacertis

320

Conteret adversas acies. hec doctus euntem

Intentumque monet, verbis teque urget amicis

Telorum vitare minas et fortia duro

Milite bella pati, quotiens levis ingruet etas.

Nec minus interdum studiis te mollibus aptat.

325

Nam modo precipites saltu perstringere fossas

Imperat, aut volitare levi per florida cursu

Equora, et audentem laudat, sociisque moratis

Invidiam serit, exposite post premia palme.

Nunc arcum pharetrasque leves ac flexile cornu

330

In medio iubet afferri, et dum sepe tetendit,

Te quoque vult facilique docet conamine flecti,

Quoque modo Partus, Medusque, aut dextra Geloni

Incurvat, quo Sauromates sua pila remittat

Ense carens, qua funda iacit Balearis habena.

335

Hic et Olympiace monstrat tibi prelia pugne

Atque Erycis rigidos immani pondere cestus.

Monstrat opus magni Alcide, quibus ille superbum

Viribus Antheum exhausit, quo vulnere Nessum

Tardavit, missamque sequi iubet inde sagittam

340

Montis in aereos colles, aut ima relabi

Per iuga, sic duro assuescens tua membra labori.

Talibus intentus monitis et nobile cultu

Ostendens animi robur, non egre magistri

Iussa capis, semper veritus fecisse molestum.

345

Iam gravis amplexu, iam vertice fratribus equus,

Annua iam geminis referens duo tempora lustris,

Optabas maiora sequi, custode remoto,

Imberbis tamen ac puerilem exutus amictum

Pubertate tenus, nec dum tibi fortior etas

350

Venerat armorum, aut belli temptare tumultus,

Cum pater egregius fatis ablatus iniquis

Occidit, invalida nec dum cogente senecta.

Felix ille quidem et sacre virtutis amator

Precipuus, quem nulla bonis fortuna secundis

355

Extulit, aut tristi pressit merore solutum.

Cura domus regimenque loci tunc Bartholomeo

Traditur, ille tribus maior, primumque parenti

Progenitus, tibi sceptra negans, et previus ortu

Altuboinus erat, neuter tamen alta secutus,

360

Illustres quamvis anime, vultusque verendi

Maiestate sua, tantum contraria votis

Fata suis, cupideque fuit spes irrita mentis.

Tristior amisso postquam genitore parumper

Oblitus, mestos saciasti fletibus orbes,

365

Assuetos iterum monitus, iterumque resumis

Iurgia blanda libens, iam notis viribus audax,

Iam membris et mole nitens, si flammeus ensis

Aut gravis hasta fuit valido torquenda lacerto,

Sive movendus erat curvato umbone molaris,

370

Aut equus acre furens ferro dominandus acuto.

Is ludus requiesque tibi, nec figere cervos

Auritosve sequi lepores stridente sagitta,

Aut timidas telo imbelli prosternere dammas

Cura fuit. sed si qua iugis inventa leena,

375

Aut aper excussus canibus, seu pulsa cubili

Vnguibus ursa nocens, aut feta Lycaonis uxor

Cum catulis metuenda suis, sive horrida tigris

Occurrit, tibi blanda quies et gloria dulcis

Visa per aerios montes atque invia saxa,

380

Quo fugitur per plana levi discurrere saltu.

Ipse etiam lato gestans venabula ferro,

Terribiles clamore feras et vulnere crebro

Vsque premens, donec iugulis ictuque supremo

Procubuere solo, predaque potitus abisti.

385

Quas studiosus aves, que non armenta dedisti

Capta neci transire libet paulumque morari

Inter opes animi. nam, pubescentibus annis,

Iam roseas signante genas lanugine prima

Mater obit, dehinc magna tuos infusa per artus

390

Vis stetit, et claro probitas auctore refulsit.

Iam non hasta gravis, iam non puerilibus armis,

Aut vacua pugnare manu, simulacraque belli

Sumpta iuvant, fracteque novis concursibus haste

Et galee, validoque ensis collisus ab ictu.

395

Sive celer mediis producis equiria campis

Agmen agens equitum, seu tunc longinqua secutus

Pila trahis, seu te rapidis tulit ocior Euris

Acer equus, mediusve inter proceresque ducesque

Sobria verbosis sermonibus orsa retractas,

400

Omnia te decuere magis. nec moribus alter

Aut tibi par virtute fuit. iam torserat orbes

Annorum celeste iubar ter senaque messis

Venerat incipiensque gradu leviore iuventus.

Iam tibi nota Venus, gremio iam lapsus honeste

405

Coniugis, in modicos illam parcissimus usus

Arcebas. iam sceptra tenens germanus in arcto

Marmoris horrebat tumulo, cui sorte benigna

Successit maior natu teque aggere vite

Dux prior, Ogigias non quali federe Thebas

410

Rexit Echionius, depulso fratre, tirannus.

Quo duce, qua bifidus preter vada lurida Mantus

Labitur Eridanus, summisque Hostilia muris

Emicat, adversi cecidit munimine belli

Bricantinus apex. at tu iam longa perosus

415

Ocia, iam patriis questus torpere teatris,

Querebas exire procul, vacuosque per agros

Bellantes urgere viros, et Marte cruento

Hostiles intrare casas ac viribus uti.

Qualiter Eleus sonipes, quem gramine leto

420

Depastum angusto servavit carcere dudum

Cura vigil, donec rudibus vis optima membris

Adveniat tumeantve novo de sanguine vene,

Ardet abire procul stabulis, et tergore presso

Frena pati vacuoque levis concurrere campo;

425

Vix illum ducis ira sui, vix dulcia tactu

Blandimenta tenent; at si sonus aeris acuti

Auditusve ingens clamor strepitusque suorum,

Exultat pedibusque solum domat, arctaque tandem

Vincla ferox solvit tumidusve repagula laxat.

430

Sic tua iam validis consurgens viribus etas

Magnanimos ciet hinc ausus, hinc provocat iram,

Persuadetque graves belli perferre tumultus,

Et clipeo galeave premi. si retulit oris

Rumor in extremis classes aut arma parari,

435

Totus in his amor est. etenim reverentia fratris

Obstat eis, sed prona magis virtutibus hesit

Impetuosa diu monitis frenata voluntas.

Interea celeri repetens vaga signa rotatu

Sex quater exactis fastorum mensibus orbes

440

Obruit astriferos Phebus, totiensque resumpsit

Astriferi per regna poli, cum maior adultis

Vis animosa subit membris, miroque lacerti

Concrevere pares tactu, et caput ardua cervix

Extulerat, summos aptum tolerare labores,

445

Flavaque iam croceum sumens intonsa colorem

Cesaries, et purpureas umbrosa tegebat

Barba genas; nec iam poteras plus ocia segnis

Lenta pati, nunc bella ciens hostemque propinquum

Supplicibus votis, et rapta armenta querentes

450

Agricolas, vacuisque audire penatibus edes

Igne rapi, et flavos, sevis populatibus, agros

Optabas spectare libens, occurrere contra

Quo liceat profugosque sequi post terga rebelles.

Talibus instabas curis animosus. et ecce

455

Missus ab arctois implerat sedibus omnem

Italiam Ligurumque vagas rumoribus aures

Nuncius, ore ferens romanum in principe summo

Adventare ducem, motisque exposcere signis

Cesareos illum fasces et debita regna.

460

Nec mora: iam Ticinum Medieque ingentia lane

Menia Romuleus veniens invaserat heros,

Iam Ligures Longosque omnes formidine Bardos

Terruerant augusta novis ingressibus acta.

At tua non tanto percussit corda tumultu

465

Egra pavor, non fama ducis, neque visa timendos

Maiestas pulsare duces. stat tanta futuri

Spes regni mentisque vigor. dum quisque timetur,

Solus magnanimos in pectore concipis ausus,

Non minus exultans, quam bellicus ere sonoro

470

Gaudet equus crebroque animos spiramine tollit.

Hinc primum, mora ne qua tuis inimica rogatis

Obstaret, neu pollicitos iam tardet honores

Spes votis agitata tuis, promissaque regna

Parcarum a monitu, sacrum et venerabile nomen

475

Imperii semper veritus, tum, more parentum,

Cesareas aquilas, ignaro fratre, secutus,

Vincentina diu Patavis oppressa superbis

Regna petis, que tam facili comprensa labore,

Vt iam quisque putet tibi debita iura, tuumque

480

Supposita virtute decus. nam sola paventes

Dardanidas tumidosque olim, dum blanda faveret

Littoribus levis aura suis Aquilone secundo,

Terruit ancipiti discurrens fama tumultu.

Nec furor ille gravis, nec multo parta cruore

485

Laus tibi, sed profugos depellens sedibus hostes

Victor in egregia mansisti debitus urbe.

Hoc decus, ista tuis accessit prima triumphis

Gloria, et assumptis primum tibi contigit annis

Partus honor. iam vera dabant, ambage soluta,

490

Carmina pii vates, iam res audita probabat

Argumenta patrum, nec iners tua fama iacebat

Incipiens maiora sequi. quid feceris istinc

Sit merces aliisque labor. nam rebus agendis

Sollicitum me cura vocat, iamque obiicit haustu

495

Pierio lusisse satis. nec pectora tantum

Carminibus lassata novis tolerare laborem

Nostra valent, si clara tue primordia vite,

Et puerile decus, cecinique ab origine laudes

Hactenus. insanas alius nunc mente sorores

500

Concipiat, vigiletque tuis studiosus in actis.

Tot restant et tanta novo dicenda relatu,

Magne, tibi, que post habitos tua facta triumphos

Clara micant, ut vix Stigii descriptor Averni,

Qui profugum Eneam patriis a sedibus olim

505

Post Asie cineres, tot tempestatibus actum

Explicuit, Latieve tonans tuba maxima Rome,

Que socerum armavit genero, quique impia fratrum

Bella sub alterni discussit federe regni,

Possent digna tuis preconia reddere factis.

510

Nunc michi, dum labens animus, dum iunior etas

Fessa iacet, metuitque oneri succumbere tanto,

Da veniam, vatique novo concede quietam

Saltem animi sedem. nam tu, licet arduus iste

Sit labor, in nostris semper venerabere metris.

515

Iam ratis insano dudum lassata profundo

Vela trahit, visoque cupit requiescere portu.

Ante tamen quam se rapidis comprendat ab hamis

Anchora, quam flave puppem subducat arene,

Hospitis accessu, dubitat cui tuta residat,

520

Quo duce magnificos adeat secura penates,

Nec remis male fisa suis in littore demens

Hereat, aut mediis pereat neglecta procellis,

Quis tibi nunc, Palinure timens, cum tecta subibis,

Occurret, cui tensa dabis iam digna reponi

525

Carbasa, cui puppem, defessaque brachia, teque

Commendare putas, cuius sperata favore

Premia digna feres? illum securus adito,

Quem virtus experta iuvat, quem ditat honestis

Moribus ingenioque pari moderamine Pallas.

530

Ille tibi pius hospes erit, teque impiger aula

Magnanimi componet heri, fameque petitum

Nomen, et emeriti pignus dabit ille laboris.

Tu modo, cui vatum restat tutella piorum,

Inclite Mecenas, animi fiducia nostri,

535

Suscipe et hospitio non dedignare, peracti

Dux operis, signare viam, qua Ferretus auctor

Invidiosus agat placidam sine nube quietem.