Amerigo Corsini compendium in vitam Cosmi Medicis dedicatio

Reference basis text: L. Juhász, 1934

Editing of the digital edition: Annachiara Barizza

Other sections


Mittit Amerigus tibi, Laurens inclite, versus,

      Qui pedibus trepidis atria magna petunt.

Nec mirum, quoniam non doctus carmina vates

      Dictitat, immo rudis institor illa tulit.

5

Sed tibi, quem referunt, commendet carmina Cosmus,

      Cosmus, Tyrrheni gloria magna soli.