Hercules
Tytirus
Dulcia si quando nobis nunc carmina nymphae
Dicite, Pierides, nunc vestris vocibus Eglem
Prodere et arguto meditamur tollere cantu.
Eri mihi turbati siluerunt murmura ponti
5
Horridaque immitis posuerunt sibila venti.
Corydon
Quo te cantantem, quo te via ducit euntem
Tityre? Ni pigeat, comites cantabimus ambo.
Tytirus
Quam, mihi gratus ades, Corydon! Te nuper amoenas
Quaesitum ad ripas Situlae iam linquere saltus
10
Dilectos dudum, dilectaque carmina tristes
Dixerunt pueri: nunc quo tibi tendere cura est?
Corydon
Haec mihi quae geritur viridi sub tegmine pica
Herculis augustum didicit iam prodere nomen
Innumerosque canit duro sub rege labores:
15
Hanc domino ferimus, domino qui solus honores
Herculis egregios et nomina vera meretur.
Tytirus
Felices pueri quibus hoc sub principe tuta
Arva iacent! Non vos sinuoso vipera tractu
Alligat aut torvi violentia dira leonis
20
Exagitat trepidos, non vos rapit atra luporum
Ingluvies, tuti tondent sua prata iuvenci
Et tutae passim fontes et flumina circum
Pascuntur pecudes et gramina laeta capellae;
Vos quoque blanda quies viridique sub arbore somnus
25
Detinet ad placidas vicini fluminis undas,
Alite sub nivea magnoque sola Tonanti
Fertque refertque faces et turbida fulmina portat,
Et deus Herculeo tutatur nomine campos,
Nec tristes acies nec praelia dura timetis.
Corydon
30
Non alias virides maiori pondere ramos
Grandia suppositis traxerunt poma columnis,
Ante nec aut pecudes maiori candida partu
Pignora protulerunt, toties nec foeta capella.
Herculis adventu surgentia gramina campo
35
Creverunt, placidae placidis in montibus umbrae.
Illi notus ego, nobis sunt munera ab illo
Tigridis exuviae cinctumque virentibus olim
Hoc hederis baculum, nunc gestans aurea texta.
Tytirus
Magna dedit nec tanti, Corydon, te muneris umquam
40
Immemorem esse decet, non si tibi longa dabuntur
Saecula cornicis, vivacis saecula cervi.
Corydon
Tityre, tunc madido frondebunt cana decembri
Lilia, tunc gelidis rorabit nubibus ardens
Sirius et tardi properabunt claustra Bootae
45
Cum meus ille meo labetur pectore divus.
Tytirus
Si libet, hunc ambo pariter cantemus: et ille
Me quoque consimili nexu constrinxit amoris
Quantum non hederae vitem, non vitis amicam
Brachia fundentem quae circum amplectitur ulmum.
Corydon
50
Quid faciam? Princeps laudari dignus, at ingens
Gloria praecipuis iam dudum ornata triumphis
Cum subit, imbelles trepidant nova pondera Musae.
Tytirus
Incipe quae quondam prima te luce canentem
Sensimus arguti gelida de rupe Capelli:
55
"Plaudite, Hamadryades, viridique ex arbore sertum
Implicet errantes per candida colla capillos,
Nam meus Alcides patrias remeavit ad arces,
Plaudite, iucundo resonent sua littora plausu!"
Corydon
Non indigna petis, sed nobis tendere ad urbem
60
Est opus et domino ferre haec munuscula nostro;
Nunc etiam medio Titan subvectus Olympo
Tollitur et timeo ne longis tempora desint
Versibus, aut nigra rumpantur carmina nocte.
Tytirus
Est iter huc etiam nobis, nam poma favosque
65
Hos Mutinam ferimus: tecum veniemus ad urbem
Et, quando iuvenes ambo, cantemus euntes.
Corydon
Cantemus cecini dudum quae carmina dum me
Spectaret placido cantantem lumine princeps:
"Florida lascivi redierunt tempora veris
70
Et frondosa virent surgentis brachia silvae,
Picta colorato variatur gramine tellus
Puraque desertis decrescunt flumina ripis.
Nunc decet urgentes animi deponere curas
Et comptum varia crinem cohibere corona,
75
Nunc decet ad festas iuvenem lusisse choreas:
Sparge rosam et placidi veniant bona numina Bacchi!"
Vel quae iamdudum nymphis modulata canebam
Frigida qua celeris labuntur flumina Circae:
"Mollis Amor blanda perfusus membra quiete
80
Accubat et placidum suspirat naribus ignem,
Spicula nequicquam nullo custode sub alta
Fixa iacent pinu: celeres properate, Napaeae,
Ite simul, roseae Dryades, rapite arma suisque
Praelia temnentem puerum configite telis!"
Tytirus
85
Dum te rura tenent, Corydon, tibi numina fontis
Castalii varias vario de flore corollas
Texunt et liquida laudant tua carmina voce.
Corydon
Quid faciam? Semper ferulis componere vites,
Semper et adiunctis componere vitibus ulmos,
90
Errantes pecudes longis servare diebus,
Et piget et duro res vix toleranda labore est.
Sed procul ad veteris videor mihi compita quercus
Cernere equos equitesque: en aspicis? Ille superbum
Cornipedem vexans, cui splendet proxima Phoebo
95
Aurea caesaries, cui dulcia lumina fulgent,
Ille Sigismundus domini germanus; at ecce
Lux mea progreditur: ceu sidere purior omni
Lucifer aurato depellit nubila vultu.
En vicinus adest, pariter properemus ad illum.