Ferreto de' Ferreti de Scaligerorum origine 3
Other sections


"Iupiter omnipotens, celi moderator et ime

Telluris Stigiique lacus, qui stagna profundi

Lata maris terreque globum metiris et astra,

Qui Patris et Nati speciem cum Flamine sacro

5

Solus habes, nec forma triplex, sed trinus et idem

Integer es vultuque Deus spectaris in uno,

Idem perpetui residens in culmine troni,

Principiis et fine carens, et ab ethere summo

Cuncta videns, quem nulla dies aut lapsa vetustas,

10

Nec series annosa latet, tibi quodque futurum

Ante oculos positum est, et idem prescire laborat

Humanum frustra ingenium, nisi prodere certis

Auspiciis, Pater, ante velis, nec vertitur ordo

Fatorum, si te colui semperque putavi

15

Mente pium, si pura fides et prompta voluntas

Speravit prodesse Deum, nunc annue votis,

Dive, meis, dextroque libens, precor, omine firma

Quod mihi mens suadet, prolique intende future,

Progeniemque novam, que me patriosque penates

20

Et genus egregium superet maioribus actis

Bellipotens, neque vana mee, da, coniugis esse

Visa, precor. monstri tantum gravis absit imago,

Cum pariet. tuque alma parens, et filia Nati

Certa tui, Materque et Virgo puerpera, Celi

25

Ianua, que precibus semper deflectere iustis,

Redde michi facilem natum, vultuque benigno

Grata fave, propiusque meis accede rogatis".

Finierat, iamque orta dies; et clara rubebat

Purpureis aurora rotis, Pheboque sequente

30

Lucifer ex alto celum imperiosus habebat

Astra fugans, blandeque suos avis improba Niso

Tempestiva sonos, alti de culmine tecti,

Exultans in luce dabat, circumque volantes

Fundebant alacres cantus Pandione nate.

35

Tunc primum mirata suam Philomena sororem

Tam dulces iterare modos, magnique doloris

Oblitam rigidi scelus excusare mariti.

At procul horrifico detestans gaudia cantu

Nictimene, dubiumque canens in litore cornix

40

Abfuit, et dirum semper mortalibus omen

Bubonis vox rauca ferens, et queque volatu

Noctivago delirat avis, pia tecta refugit.

Iam quater, exhausto nocturna lampade cornu,

Evacuata suum totiens produxerat orbem

45

Cynthia, cum Nays generoso semine pregnans

Iam certum monstrabat onus, tumidoque latentem

Vix utero fetum et gremio capiebat onusto.

Obstupuit fecunda parens, cur tantus inesset

Visceribus tumor, aut gravida quis motus in alvo

50

Desuetus. timuit magici contagia morbi,

Concubitusque thori dubios, aut semine multo

Concepisse duos. nullus tamen occupat horror

Attonitam, nec plus equo gravis accidit illi

Sarcina, non roseos infecit pallida vultus,

55

Aut macie est rugata cutis, neque torva reluxit

Sidereis oculis, et vix tumuere papille;

Queque solet gravidas nimium vexare puellas

Ambitio, et crudis intendere fructibus ardens

Impetus, atque avide torrentes viscera flamme

60

Deseruere leves moderatis usibus artus.

Non illi sopor aut gravibus corrupta medullis

Blanda quies, non ore cibos aut vina repugnat

Sumere. frons eadem solitusque in pectore gestus

Mansit, et egregii species formosa decoris.

65

Labitur interea profugis iterata quadrigis

Multa dies, lucemque pari statione remittit

Post tenebras, noviesque suum iam diva triformis

Auxerat, alterno producens cornua vultu.

Iamque Dyonei relegens confinia mensis

70

Phebus Agenorei torrebat viscera Tauri,

Cum prope maturum perfecto semine fetum

Felicisque diem partus presensit adesse

Nympha Virens, famulisque operi de more paratis,

Marmoreum ingreditur thalamum, iam nocte fugata

75

Et subeunte die, modicoque agitata labore,

Deposuit gravitatis onus peperitque virilem

Ex utero fetum. qui postquam vagiit infans

Editus et magnam vagitu terruit aulam,

Virginis obsequio facili, natoque recepto

80

Functa parens, gaudensque simul, vix egra levavit

Membra thoro, nullum partu sensisse dolorem

Visa sibi, sed cauta suo monituque sororum

Ante cibis reficit ventrem, blandoque sopore

Instaurat vires; et quamvis aure notasset

85

Vagitum humanas solitum comprendere voces,

Ipsa tamen secum metuit, ne prodita somni

Esset imago sui monstrumque operosa tulisset,

Quale soporifera vidit conterrita nocte.

Mox iubet afferri natum, quem sedula nutrix

90

Prima ministrarum niveis iam provida vittis

Celatum et tepidis susceptum molliter undis

Poscenti dedit. ast illum iam luctus et ingens

Vagitu clamor solitis invaserat annis,

Qui, simul ac matrem vultu conspexit amico,

95

Obticuit, visamque oculis lustravit apertis

Miranti similis; subito et nova gaudia risu

Testatur velut inde suos agnosceret ortus.

Obstupuit gavisa parens, cur tantus in illo

Et vigor et magnos species diffusa per artus,

100

Que frons leta nimis, patrique simillimus esset.

Illa suos laudat vultus formeque decorem,

Nec saturare potest dulces in imagine visus.

Vt vero ancipites posuit de corde timores

Nimpha Virens, viditque suum certissima natum

105

Humanam in speciem, tunc illum lacte calenti

Mandat ali, quod iam nutrix delecta parabat

Vberibus pressura suis. vix tactus ab illa

Vagiit et clauso talem indignatus alumnam

Ore fugit, nec degeneres vult lambere mammas.

110

Maternis iterum tacuit porrectus in ulnis,

Atque iterum fixis matrem cognovit ocellis

Exiguus puer, immensum qui maximus orbem

Nunc quatis et Phrygii reparas Antenoris urbem.

Blanditur natoque sinus et pectora monstrat

115

Illa suo; risit gaudens, maternaque sensit

Vbera, que cupido sugens alterna palato

Lactis opem traxit, primisque alimenta sub annis

Inde tulit. tunc egregiam circumspicit edem

Iam satur, atque oculis lustrat per singula fixis,

120

Miraturque trabes et mille coloribus actos

Exterius muros, fulvumque in vestibus aurum

Et pictos in sede thoros. iam lenis ocellos,

Noctis in accessu et Phebo languente sub undis

Oceani, sopor explicitis irrepserat alis,

125

Et matrem famulasque pio iam somnus habebat

Obsequio fessas, primo cum tempore noctis,

Quo solet humanis maior se fundere membris

Blanda quies, venere Dee, quibus omnia fato

Debentur nostreque tenent dispendia vite,

130

Quarum que triplici referentem stamina nexu

Baiulat una colum: "Primis ego debita fatis

Sorte Deum tibi do, pueris prelate superbis,

Felices in luce moras et dulcia vite

Tempora. te magnus semper venerabitur orbis,

135

Te Ligures, Bardique comis in pectora longis,

Queque colit rapidis labentem molliter undis

Eridanum, gens blanda satis, tua signa timebit,

Et Patavus, Venetique omnis tibi serviet ora

Olim quam Phrygie post diruta Pergama Troie,

140

Condidit Antenor, patrie qui proditus arcem

Per medios fugit Danaos, atque incola primus

Dicitur his habitasse locis. sed Marte feroci

Hanc prius et latos igni populabere campos,

Donec prona tuis dudum adversata favebit

145

Imperiis, servire volens, et mite subibit

Sponte iugum. sic Tarvici contermina sedes

Se dabit, exultans domino favisse potenti.

Forsitan Adriacis inter vada rauca procellis

Illiricosque sinus gelidasve Aquilonibus alpes,

150

Que nunc frugiferis dives iacet insula campis,

Magnus ubi Scyticum perquirens Iulius orbem

Instituit comune Forum, tibi leta vacabit,

Accedetque tuis iam nobilis ora tropheis,

Si te cura feret tantis insistere rebus

155

Et labor indomitus. nec res erit ardua vires

Ostendisse tuas in apertis milite campis".

Dixerat, ac tereti producens stamina fuso

Fatali deprensa colo, sic talibus infit

Orsa modis: "Ego, que procerum regumque ducumque,

160

Atque humilis produco dies et secula vulgi

Lege pia, nullique licet pervertere nostrum

Arbitrium, nec quid divum sacer exigat ordo

Mortali prescire datum est aut frangere causas,

Spondeo multa tuis felicia tempora fatis,

165

Magne puer. neque te paucis inimica diebus

Persequar. in longos ducam tua fila recessus

Et vite monumenta tue. tu discute quantus

Vivendi sit blandus amor, ne forte repensans

Nostra sub adversis feralia dona tributis

170

Devoveas natale tuum. tamen acre subibis

Sollicite regionis iter. sic lege deorum

Sancitum est, ut magna luens delicta parentum

Laomedontee solvas periuria gentis.

Hec ego Parcarum Lachesis comes una tuarum

175

Polliceor tibi, iuste puer, maiusque parari

Predico virtute decus, nisi summa potestas

Impedit, aut michi ficta refert non verus Apollo".

Tertia iam celeres dabat in sermone loquellas

Atropos, et verbis repetens exibat in istis:

180

"Si tibi, nate puer, tantos dignatur honores

Rex Superum, nostreque iubent accedere sortes

Felices in luce moras, cur improba vates

Fata moror previsa Deis? non dulce negabo

Obsequium, nec seva nimis tua fila recidam

185

Funeris ante diem, neque pollice dicar acerbo

Extinxisse caput tam nobile, sola mearum

Crudelis, discorsque animis et lege sororum.

Non sic nostra solent alternas rebus agendis

Fundere regna vices. una est eademque voluntas

190

Fixa tribus. vivas etiam tu munere nostro,

Dive puer, tibi certa meum promitto favorem,

Et tardas ad fata manus. non stamina levi

Fusa colo, neque fila brevi statione recludam,

Longa sed in senium dabitur tibi gratior etas,

195

Longevusque dies, quantum sinet ardua tellus,

Commixtusque liquor calido contrarius igni,

Quique alit interius iunctos compagibus artus,

Celestis vigor, aut quantum vixisse pigebit.

Heu! heu! quam misere nimium sitis anxia vite

200

Delirat, quotiens profugos a morte recessus

Expetit, et longos votis gravioribus annos

Perpetuumque cupit mundi tolerare laborem.

Devovet ille Deus, nec quantum intelligit amens

Prescit evi, quam sollicitis sit plena latebris

205

Ista dies, quantum supera qui presidet arce

Iuppiter, aut summi quam vasta potentia celi.

At tu mente sacer cupias quodcunque necesse est,

Fasque homini, nec degeneres in tempora questus

Concipies. satis est paucos virtutis in umbra

210

Exegisse dies. at longos turpiter annos

Crudelis fovet, et sceleri male vivitur, evo

Vtaris sine labe tuo. surgentibus annis

Consurget pietatis opus. non sceptra tenenti

Sevities, non iniuste vis apta rapine,

215

Non auri sceleratus amor, neque dira placebit

Fraus tibi, sed magnis virtus exercita rebus,

Iustitie decor et pietas armata severis

Legibus, invictique animi servata iuvabit

Alma fides. te, cum profugos exibis in hostes,

220

Non furor, aut acris pendens victoria belli

Precipitem trahat, et modico polluta cruore

Sit mitis parcendo manus. producere letum

Degeneris, victumque pii est servare nocentem.

Tu tamen, extremos quamvis tibi spondeat annos

225

Nostra cohors, longeque paret confinia vite,

Regnorum ancipites casus, bellique tumultum,

Magne, time, nec te cunctis expone periclis,

Multorum previsa salus. nam sepe repugnant

Discordes in lege vices, et fallitur ordo

230

Fatorum, quotiens nostre, temerarius, auctor

Sortis, eget vetitumque bibit de cortice succum".

Finierat, facilique trahens cunabula motu,

"Exaudis hec verba, puer? num suspicis", inquit,

"Que tibi dona damus?" tunc lumina concitus infans

235

Sustulit, et modico testatus gaudia risu

Annuit, his visus capitis movisse cacumen.

Talibus, excusso nimium perterrita somno,

Expavit matrona potens, que turba sororum

Esset, et humanas dudum meditata figuras,

240

Quam vocet, ignorat. vultus tamen ipsa decoros

Sydereosque genis oculos, formeque nitorem

Miratur, comitesque putat venisse sacrorum.

Et quantum studiosa cupit cognoscere, tantum

Nota minus facies et cognita nomina fiunt.

245

Tunc magis extimuit, natumque animosa relato

Occulit amplexu, quam sic affata dearum

Prima comes: "ne furta time, dulcisve rapinam

Depositi. non hec nostri suscepta laboris

Cura fuit pia, nec tales ad sacra venimus.

250

Nos pius ex alto divum rex misit Olimpo.

Causa vie puer iste tuus, quem fata secundis

Ominibus servare parant et tollere, quantum

Sanctio nostra sinet. nec tu prescire labora

Maiestas quid summa velit. que diximus illi,

255

Scire datum. sed cum nato gaudebis adulto,

Tunc tibi certa cies, felixque vocabere mater.

Non hec mortalis facies, neque Cholchidis arte

Prodita turba sumus. nobis divina potestas

Insita mortales operoso sidere cursus

260

Disponit, rerumque vices trahit ordine certo.

Nos cohibet tamen, aut fieri vult ipsa nocere

Que novit ventura solo. Iovis arguit omne

Imperium, vertique nequit quod summa potestas

Esse iubet. neu te falli sub imagine ficta

265

Nympha time. nos turba sumus, que clausa sub ista

Fata colo, vitas hominum, stata, iura tenemus

Lege pia". simul ipsa colum fusique relapsum

Pondus et adductos ter circum stamina nexus

Ostendit. simul ora dee vultusque sororum

270

Evanuere oculis Nymphe. stetit equore qualis

Navita fulmineo quem mille tonitrua celo

Incutiunt, aut qualis apes, quam sepe lacerti

Effigies umbrosa quatit. vixque obfuit illi

Corde pavor. tantum metuit natoque sibique

275

Fida parens. at cum reduci se mente recepit,

Felices ad vota deos, operisque laborem

Exorat, tacitoque libens hec pectore condit.