Matteo Maria Boiardo pastoralia G 5

Testo base di riferimento: S. Carrai, 1996

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta

Altre sezioni


Silva

 

Lycanor

Quam bene nunc dulci tenuis sonat aura susurro

Amnicolas inter salices, et frondea nutant

Virgulta excelsoque agitantur vertice pinus;

Quam bene vicino respondent murmure ripae:

5

Molliaque argutos invitant sibila cantus.

Menalcas

Vera refers, utinam comitem sors candida Bargum

Adderet, huic parili certaret carmine contra

Tityrus, immotas solitus deducere quercus.

Lycanor

Quod cupis, id cupimus, prohibent sed fata, Menalca:

10

Alter enim circum pecudes et pinguia circum

Armenta, oblitus nemorum, noctesque diesque

Perditur, et tenues norunt sua carmina lanae;

Alter Hamadryades et florida rura Lycaei

Deseruit, celsasque vagus dum fertur ad arces

15

Ardentes acies et regum praelia tentat.

Quandoquidem in silvis pudor est considere doctos

Armaque vocales cupiunt horrenda poetae,

Nos, quibus ingenium, quibus ardua verba, Lycanor,

Deficiunt, humili celebremus carmine silvas.

20

Incipe, sic viridi consurgant laeta Vesevo

Gramina, sic pingues redeant cum matribus agni

Plenaque foecundis concrescant ubera foetis.

Menalcas

Incipiam, melior cantu meliora rependes.

Postquam nulla meum pietas miserata dolorem

25

Subvenit, extremo frondentes carmine silvas

Alloquar, hae nullos solitae contemnere questus.

Scitis enim, quercus celsoque cacumine fagi

Fraxineumque nemus viridantisque ilicis arbor,

Scitis enim quales gemitus, quae carmina fundam.

30

Quamque libens repetam signatum in cortice nomen;

Scitis et ut totis flagrantem saeva medullis

Rideat et, laeto spectans incendia vultu,

Improba iuratosque Deos et numina temnat.

Posthac dulce nihil, semper mihi lumina fletu

35

Turgida et extremo singultus pectore ducti;

Nil gelidi fontes, nil gramina laeta pecusque,

Serpentesve iuvant hederae, non fluminis unda

Et virides circum ripae, non roscida ramis

Mala iuvant plenis, non flexi palmitis umbra

40

Displicet haec querulos fundens mea tibia versus:

Et vitam pariter carmenque exosus et artem

Posse mori optarim, ni spes procul aurea nobis

Mutatosque deos, melioraque pectora monstret.

Lycanor

Non ita populeo madidus sub vertice mergus

45

Laetatur nitido pennas ostendere Phoebo,

Nec tantum rapido cervus deprensus ab aestu

Nare per aequoreos fluctus, per flumina gaudet,

Quantum ego divino laetatus carmine, quo te

Sistere crediderim fluvios, quo ducere montes,

50

Culte puer: non haec reddemus verba vicissim,

Sed quocumque modo nostra haec incondita dicam.

Menalcas

Incipe, sic numquam foetas variatus asyllus

Exagitet, pecorique tuo nec tabida pestis

Ingruat aut fato pereant urgente capellae.

Lycanor

55

Felices ripae, fortunatissima puri

Vnda lacus, vestro candentia membra liquore

Perfudit vestris mea lux sua corpora lymphis:

Hic posuit gressus, memini, iam nuda decoros

Et niveis pedibus gaudentia gramina pressit.

60

Nil reor in terris formosius ulla tulisse

Saecula seu roseam Chlorim seu Phyllida iactent.

Aureus e cultu fulgebat vertice crinis

Perque humeros, ludens, per cycnea colla volabat;

Alba genas, tenui leviter suffusa rubore,

65

Flectebat dulci radiantia lumina risu:

Lumina queis purus astrorum cederet ardor.

Pectora quid dicam geminis decorata papillis?

Quid femur, aut niveo planum sub pectore ventrem?

Brachia quo laudem, teretes quo carmine suras?

70

Posthac triste nihil sperent mea lumina iam se

Cernere, dumque meo stabunt in pectore vultus

Formosi (stabunt autem dum vita manebit),

Hoc nemus, hi montes et erunt haec flumina nobis

Sacra: nec intonso tantum Parnassia rupes

75

Clara deo colitur, nec tantum grata Dianae

Eurotae Oebalii venerantur flumina nymphae.

Sic mihi felices servent pia numina cursus.

Hei mihi! Quam vereor constans ut fixaque in iisdem

Legibus aut vultu maneat fortuna sereno!

Menalcas

80

Digna satis tali quaenam pro carmine dona

Sperem posse dari? Non tantum roscida prata

Mane placent pecori, nec tantum salsa capellis

Gramina, non virides silvae, non pascua cervis.

Haec tamen, egregio quamvis indigna labore,

85

Munera habe: haec calamo quondam mihi parta sonanti

Pocula maioris calamis cessura poetae,

Fagina, sed torno docti laborata Comastis;

Herculis in medio fulgent insignia nostri,

Narcissus bicolor solidoque adamante revinctus.

Lycanor

90

Quis queat egregiis culto cum carmine donis

Condignos versus et munera digna referre?

Non si compta deus formet mihi carmina, non si

Multa Tarentinos pascat mihi bucula campos.

Hanc tamen, ut nostri subeat te cura, catellam

95

Accipe: dent superi maius quodcumque mereris.