Ferreto de' Ferreti de Scaligerorum origine 2
Other sections


Libera iam sevis ducibus cum prole peremptis,

Marchia, solemnes divum pro munere pompas

Constituit vigilesque sacris altaribus ignes.

Nec magis hac epulis vulgo genialibus ulla

5

Illuxit celebranda dies, cum cesus uterque

Occubuit. primi iuvenes duxere choreas

Et pueri mixtique senes hilaresque puelle.

Vix melior primis Latio servata sub annis

Cessit, Aventine cum furta latentia silve,

10

Predonemque ipsum cecis eduxit ab antris

Alcides, aut cum levibus iam maxima ceptis

Roma fugam voluit regis celebrare superbi.

Iam reduces patriam repetunt proscriptus et exul,

Et dulces subiere lares. iam Marchia felix

15

Pace fruebatur. posito iam quisque timore,

Audebat sua vota sequi, nullique satelles

Formidatus erat. iam plebs et nobile vulgus

Lege pari medios equabant limite fasces,

Privatumque nichil fuerat. sed rebus opimis

20

Blanda quies nunquamque satis moderata voluptas

Persuasere viris luxum, mollesque rapine

Accendere animos opibus, sociique potestas

Impatiens avidique simul sitis improba regni

Turbavere pias discordi federe leges.

25

Inde mine libitumque volens scelus omne nephasque,

Et taciti subiere doli. iam publica quisque

Corripiebat atrox et se privatus agebat

Inter opes, maiorque humilem sine lege premebat,

Impius insontes, et plebi noxia semper

30

Vis procerum, et quecunque solent turbare quietas

Fata vices. at sola mali presaga futuri

Preteritique memor, subitos Verona tumultus

Premetuens, ne forte ruat neve occidat amens,

Instantes neglecta metus summumque periclum,

35

His animum advertit, primumque arcere verendos

Nobilium fastus, et classica seva, ferosque

Impietate duces, et, que solet ima labare,

Rem populi servare magis moderamine certo

Destinat, equoreo veluti cum nauta profundo

40

Expositus zephiris aperit sua vela secundis,

Remigiumque illis pelagi securus, et omnem

Artis opem linquit, donec, surgentibus undis

Et spumante salo, rapidos videt equoris imbres

Ventorumque minas et mille pericula ponti

45

Irruere in puppim. tunc protinus alta carine

Cornua cumque suo deponit carbasa malo.

Ne pereat, remisque suis incumbere mavult,

Et clavo sperare dato, quam fidere velis.

Queritur interea quis tanti pondera fati

50

Ferre queat patrieque datas regat acer habenas,

Cuius ab humano nunquam polluta cruore

Dextra sit, et nullo quondam violata metallo

Sacra fides, et qui populi rem protegat equis

Legibus, ac tumidos procerum declinet honores.

55

Quem non ullus amor moveat, neque lurida tabes

Invidie, non fraus odii periura latentis.

Sit iustus mitisque, ferox nec degener armis

Bella gerat, pacemque suis inquirat ab actis.

Sis felix, dominique leves patiaris habenas

60

Et celeris longum maneat tua fama per evum,

Libera plebs,

Que talem tibi sponte ducem, non ullius astu,

Non impulsa metu, sed res previsa futuras,

Fecisti. plausu populi et plaudente senatu

65

Eligitur pius Albertus, quo iustior alter

Nec maior pietate fuit, neque moribus ullus

Clarior, aut virtute magis, nec ab indole tanta.

Ille, ubi delectus populi clamore refulsit,

Cogitur ad regimen patrie, velut agnus ad aram,

70

Quem circum Iovis interpres comitesque sacrorum

Ire repugnantem magno conamine ducunt.

At non elatus, tantove superbus honore

Intumuit, rigidisve fuit sermonibus asper

Nec more fortuna suos, neque casibus ullis

75

Mutavit natura situm, nec defuit unquam

Idem animo. semper rectus stetit ille sub omni

Pondere, nec cupido rerum flagravit amore.

Publica vix tandem, causa meliore coactus,

Frena capit. primum vacuas supplere curules

80

Consulibus, numerumque pii spectare senatus

Cura fuit, leges et plebiscita forumque

Pacifico servare statu, remque omnibus equam

Dividere et patrie multum vigilare cadenti.

Principio trepidos ad publica munera cives

85

Sollicitat, nullique pio dehinc esse timendum

Spondet, et ut ne quis noceat maiorve minorem

Opprimat, aut rigidis insurgant aspera verbis

Iurgia, ne furens aut vi stuprove pudorem

Femineum intentet quisquam, iustissimus auctor

90

Constituit, penamque metu[m] cum legibus addit.

Deinde vices rerum certo domat ordine. iamque

Omnia tranquillo fervebant leniter usu,

Effera cum populis semper rebusque quietis

Nobilitas procerumque tumor, quos impia regni

95

Ambitio vexat curisque intorquet amaris,

In civem rediere suum, regemque ducemque

Iniustis odere animis. tunc quisque nephandis

Implicitus sua corda dolis, coniurat in illum

Disponitque necem. tanto suspensa paratu

100

Dudum turba ferox mansit, qua morte recumbat

Quoque nephas aditu subeant. non tabe veneni,

Non illum nocuis extinguere cautius herbis,

Non arcu iaculove levi terrere, nec aula

Precipitare sua, placet hunc invadere ferro

105

Cominus et manibus iugulum tentare cruentis,

Vt videat, se quisque neget regnare, potentes

Quid valeant ad sceptra manus, et nobile robur

Quantum cum vulgo presit. sed tristia cedis

Molimenta virum et scelus atra mente repostum

110

In fratrem venere tuum, qui fortibus actis

Iure pari tecum patrie moderamen habebat.

At tu, mente sacer, clara prefectus in urbe

Fatidice Mantos, tantum evasisse periclum

Nescius, et turpi germanum occumbere letho;

115

Neque illum tantis ignarum casibus acres

Iam dederant in morte viri, per vulnera mille;

Tunc aberas patrieque procul tellure vacabas.

Sic voluere diem sortes, sic stamina dudum

Fatali suspensa colo, pietate Sororum,

120

Maximus ut nasci posset, qui fortibus armis

Inclyta magnanimi superaret facta parentis.

Rumor ut offensas auditus perculit aures

Non lachrymas oculis, non ullas voce querelas

Edidit, aut gemitu fudit suspiria crebro,

125

Sed frons leta parum, tantum obstentata dolorem

Pronior in solitos rediit virtutis amores.

Nec mora. iam metuens plebi regnoque sibique,

Ne procerum scelerata manus seviret in ipsum

Vulgus, et infestis premeret sua colla ministris,

130

Flatibus Eoliis et aperto fulminis ethre

Ocior, ad trepidam defertur Marmoris urbem.

Illic implicitas magno terrore catervas

Incertis errare locis, multosque latentes

Spemque metumque inter dubios quid fata minentur

135

Invenit, et tante lugere pericula cedis.

Vt venisse ducem sensit plebs egra dolorem

Protinus excutiens, accepto robore, vires

Audacesque animo motus cum mente resumit,

Turba frequens circumque illi clamore feruntur.

140

Qualiter in summa pascentes rupe capellas

Aut procul in vacuis agris si forte reliquit

Pastor oves, canibus illas pecorumque magistris

Permisit, sensere lupi positoque timore

Inde gregis regem furto rapuere, nec illum

145

Aut pecus aut acres audent auferre molossi,

Qui simul ac pecudes et pascua nota revisit

Dux bonus, intrepidi balant cum matribus agni,

Exultantque canes, et inertia membra reponunt

Magnanimi, crebrisque cient latratibus hostes.

150

At postquam cineres tumulo compressit amatos,

Dignaque iusta libens et tristia vota peregit,

Acrior in sontes iusta desevit ab ira,

Suppliciumque pati voluit quos sola nefandi

Criminis atra lues maculis infecit apertis.

155

Et quamvis frater, iudex tamen extitit equus,

Atque ultor scelerum nullo violatus amore.

Diffugere metu pauci, quibus improba cedis

Sevities manifesta fuit. non Apulus illos,

Non maris Euboici litus, neque pervia sirtis

160

Exceptos potuere suis celare latebris.

Tristibus interea resoluto pectore curis

Paulatim immensum minuit vindicta dolorem.

Iamque metu vacuus, plebi dilectus amate,

Solus agens patriam tranquilla pace fovebat.

165

Felix si procerum nunquam meditata fuisset

Mens scelus et fratrem nunquam luxisset ademptum;

Omnia contigerant felicia. namque potitus

Coniugio Viridis nimphe, quam cultibus illi

Iunxit amor primis et sexu, dives utroque

170

Natorum turbaque potens surgente nepotum,

Non raptas servabat opes, sed parcus abundans

Optima fundebat luxu quecumque modesto,

Quodque dedit nulla voluit mercede remitti.

At nondum genitus patrio sub amore latebas,

175

Magne Canis, nec adhuc miserum peregrinus in orbem

Exieras, aut membrorum compago tuorum

Iuncta simul. nam que nostre dispendia vite

Fata tenent, rerumque potens et prescius ordo

Distulerant natale tuum, dum certus inesset

180

Syderibus stellisque vagis ad signa meatus,

Et polus alternis inspirans motibus ignem

Ethereum, terreque liquor commixtus in unam

Congruerent massam, nec ab his desisteret auctor

Optimus, altrices fundens per membra calores.

185

Ecce dies felix et lux instabat amati

Temporis adventusque tui, generosa propago,

Quodque tuo quondam vates insana parenti

Fatorum ammonitu certo predixerat ore,

Poscebat natura potens: "Tibi, Scaliger, heros

190

Natus erit, qui te superet maioribus actis,

Hostilesque premet, ferro parcente, catervas,

Acer et indomitus, claramque Antenore sedem

Imperio reget, et patrios augebit honores".

Casibus exultans dubiis vix, credidit, et iam

195

Omnia concordes spondebant sydera lapsus.

Namque potens celo sydus fulgore paternum

Iuppiter igne novo et radiis superabat acutis,

Gradivumque suo Maia satus igne premebat,

Et Venus in roseis stabat formosa quadrigis.

200

Queque diem noctemque suis duo signa reducunt

Luminibus, celoque micant alterna, serenum

Induxere iubar, plenoque per ethera cornu

Ibat et adversum fratri soror astulit orbem.

Tu quoque semiviri metuens Chironis iniquum

205

Sydus et horrentes lesuro verbere Chelas,

Phebe, Cleoneum, Cancro fugiente, Leonem

Tunc ingressus eras. neque enim tibi gratius ullum

Signorum pecus est. nam, te flagrante, nocentes

Haud queritur radios, nec iners tua iussa recusat

210

Ferre libens. stat lesa ferox et parcere mitis

Bellua, cum gemini, divum pietate, parentes

Nocte thoro excepti, placidi post tempora somni,

Indulsere pares Veneri, non ut vaga multos

Sepe libido agitat, prolis sed amena future

215

Causa fuit, tuque ut posses iam, maxime, nasci.

At tua, post dulces Veneris sopita labores,

Mater, in amplexu cari diffusa mariti,

Membra fovebat ovans, blandaque in imagine somni

Visa sibi est peperisse canem, qui fortibus armis

220

Terrebatque suis totum latratibus orbem.

Illum etiam medios vibrantem tela per hostes

Cernebat, summeque gradus attollere Scale.

Territa pro tantis ingens matrona latebris

Expavit, subitaque suum formidine pectus

225

Cum gemitu trahit, et rigidos pavor excitat artus,

Inque virum tremefacta ruit, quem sobria curis

Intentum gravibus vigili mens corde premebat.

Coniugis attonite fidum scrutatus amorem,

Cur trepidet causamque metus rogat. illa petenti

230

Visa refert, qualemque suis contraria votis

Ediderit somno partum. tunc omine fausto

Vir bonus has fudit placido de pectore voces:

"Pone metum, coniux nostri fidissima custos

Sola thori, nam te partu maioris alumni

235

Dignatur Superum pietas, et ab ethere summo

Cedit honos, generique meo fortuna paratur

Auspitiis previsa bonis, nisi carmina vatum

Irrita nec vani iam me docuere parentes.

Ignoras quid fata parent. tu mente benigna

240

Quicquid id est studiosa feres, nec tollere fetum,

Cum dederit Lucina, pave, tactuque beato

Exonerare volet maturo pondere ventrem".

Talibus illa viri dictis a mente resurgens

Subiicit: "O nostre decus et spes unica vite,

245

Solamenque mali, nichil est quod ferre recusem,

Haud invita mori, si sors ferat, ipsa calentes

Sponte rogi flammas aut qua vada ceca timendum

Efficiunt amnem preceps, et amara subibo

Exulibus tormenta tuis, ut, magne, potentem

250

Te faciam, celerique Deo cum prole beatum,

Omnia perpetiar. tantum mea visa secundent

Dii faciles, uterique mei sit amena propago".

Dixerat, et, lachrymis vocem impedientibus, imum

Pressa thorum, lateri dextro resoluta, quievit.

255

At pius exultans genitor, timidusque sinistrum

Ne quid eat, celer e tepido sua membra cubili

Corripit intentus Superis et rebus agendis,

Vtque erat impatiens somni, metuensque deorum,

Constitit ante sacrum Iovis, et sic, poplite flexo,

260

Pronus humi, precibus supplex exivit in istis.