240
Vt Domino sepe persolvas carminis odas,
Addam pauca loqui carmina grata tibi.
Nos narrare decet Domini magnalia, magnus
Laudes magnificas promeruisse patet.
Nunc igitur damnum redimat devotio mentis,
245
Quod nequit intuitus suppleat alma fides.
Esto memor Domini: ius est ut amicus amico
Odas munifico famine corde canat.
Cum canit ecclesia septenas iugiter horas,
Debita persolvit, crimine purgat oves;
250
Hinc purgat mentem signumque viantibus offert
Vt memorent semper dona crucemque Dei.
Est natus, captus nocturno tempore Christus;
Totus apud patrem, totus ubique Deus
Infernum spoliat, consurgit discutietque.
255
Expirat Pharao cum legione sua.
In prima trahitur Christus, datur inde Pilato
Vt sanctum damnet, ludibrioque datur;
Vtque suos doceat, templum conscendit ad ipsum,
Conveniunt tibi femina masque simul.
260
Tertia cum canitur, tunc est cruciamina passus,
Vinclatus, sociis neuma suisque venit.
Qua peccavit Adam, Iesus est crucifixus in hora
Sexta; sol pallet discubuitque sacer.
Redditus est nona divinus spiritus hora,
265
Dira fenestravit militis hasta latus;
Terra tremit, petre finduntur, corpora surgunt
Orant discipuli, Christus ad astra volat.
Vespere fit cena, corpus datur, inde lavantur
Discipuli; tumba <membra> beata latent;
270
Hincque iubet preses servari septa sepulcri;
Cum surgit, binis ut peregrinus adest.
Cum prece sanguineas fudit de corpore guttas
Principio noctis cuncta creata regens.
Pax et vita, Deus, postquam consurgit ab imo,
275
Discipulis pacem nuntiat ille suis,
Ergo, campana cum personat, exue vana
Et plaudas Domino carmine dulcisono.
Doctores, pueri, domini sociique, valete!;
Sitis cristiferi, patrata piacula flete,
280
Libri stelliferi discatis carmina lete
Ne vos letiferi capiat sub gurgite rethe.
Fautores operi sitis sub pectore mundi,
Vt cursu celeri currat per climata mundi;
Pulsetis precibus Christum de Virgine natum,
285
Vt faciat fructus, pellens de corde reatum.
Mantua mi patria est conflanti quem meliores
Doctores mundi, fratres docuere Minores.
Me Capriana tulit, dicor Bonus atque Iohannes
Cui Pater eternus celestes conferat amnes.
290
Sit tibi, celorum Rex inclite, culmen honorum
A quo tantorum datur hic michi meta laborum.
Ordine iustorum tu scis quia dego Minorum:
Me, precor, ipsorum consortem fac meritorum.