Ferreto de' Ferreti de Scaligerorum origine 1
Other sections


Rupis in Aonie scopulis celeberrima divum,

Pallas, Olympiacis numen venerabile terris,

Cuius ope horrificos desecte Gorgonis angues

Acrisioni[a]des oculis spectavit et idem

5

Hoc impune tulit, potuitque resistere saxo,

Nunc michi, dum primos in carmine molior ausus,

Magnanimum refer, alma, Canem, qui Marmoris urbe,

Clarus avis atavisque suis, et nobile iactans

Scaligera de stirpe genus se prodit ab alta,

10

Insignis virtute patrum, set maxima longe

Illi parta suis accessit fama triumphis.

Ille canendus adest nobis, operique recepto

Limes erit placidusque labor. nam divite vena

Carmen ad Iliacas tot direxere ruinas

15

Graiugenumque duces, et in Hectore tantus amato

Eacideque fuit vatum favor, ut sua dudum

Inclyta Pieriis memoretur gloria scriptis.

At tibi, quem magnis decorat gens Itala factis,

Quem stupet immenso quicquid complectitur orbe

20

Nullus adhuc patulo discussa poemata cantu

Tradidit, aut meritos in te iactavit honores.

Quid vatum facis alma cohors? quam carmine dignam

Materiam expectas? nunquam maioribus ultro

Te studiis miscere velis, nec iniqua vocabis

25

Premia, non sterilem neglecta querere laborem.

Ecce tibi placidas prebet vir maximus aures

Blanditurque suo, quo placat cetera, vultu.

Incipe nunc, positamque diu, dum tangier optat,

Tende chelim, meritumque sue decus exprime fame,

30

Dum patitur facilemque tibi se molliter offert

Dignaturque legi. quis enim, nisi, respuet, amens,

In se perpetui convertere signa decoris,

Nec sibi mansurum nomen velit? ah michi quantus

Impetus et tantas amor est expromere laudes,

35

Diva potens, quamquam trepido iam fixa pavore

Mens rudis in primo vereatur debile motu

Deficere et primis succumbere turpiter actis.

Audebo tamen, et tumidum transire per equor

Haud metuam, si, Phebe, tuo me fonte [p]otabis,

40

Ingentique meum supplebis numine pectus.

Cur non ingenuum quicquam meditabor, et illud

Audax perpetue tradam memorabile carte?

Tradam equidem. tu tantum animo mea vota benigno

Dirige, teque meis facilem, precor, ausibus adde

45

Ac fer opem, et tanto nunquam desiste labori,

Cui presens debetur opus. quo limine primum

Ingrediar? que prima meis signanda figuris

Materies erit? aut ubi te per devia sistam,

Premeditate labor? iam iam de faucibus exit

50

Vox mea, et obstantes temere hinc diverberat auras.

Principio laudanda tue primorda vite

Expediam memorans et primis ordiar annis.

Promptior inde tuas maiori carmine vires

Forte canam partosque tibi per bella triumphos,

55

Magne Canis. neque cuncta michi dicenda tuorum

Facta patrum memorare tuas ad singula laudes

Sudor erit, satis estque tuis insistere factis,

Postera ne dubio, quecumque novabitur etas,

Quis sit et unde potens, aut se quibus implicet oris

60

Adriaci maris inter aquas interque rapacem

Eridanum, qua magna viros, Europa feroces

Educat, aut quantos habuit dux iste parentes,

Nesciat, ac dudum suspensa errore trahatur.

Quamquam animus sub mente labet mensque horreat audax,

65

Expediam tamen et tactu breviore docebo.

Vrbs antiqua, suis tellus opulenta colonis,

Colle subest modico, tardus qua signa Bootes

Vertit hyperborea numquam cessurus ab Vrsa.

Hinc delecta loci facies calet, unde tuetur

70

Flagrantem devexa polum, nullique cadente

Aut surgente die colles hinc solibus obstant.

Hanc circum medioque rapax torrente superbo

Ambit Athex, qui sepe suis tumefactus ab undis,

Ardenti sub sole, nives cum montibus altis

75

Disiicit, aut subitos ventorum occursibus imbres

Sydus agit Geminum, rapido vicina meatu

Culta trahit, pecudesque inter stabula ipsa ferasque

Precipiti super amne rotat. vix, cum furit, illi,

Qui secat Ionias Egeis fluctibus undas,

80

Obvius exesis obstaret rupibus Istmos.

Hoc fundata loco, divis Verona secundis,

Plana sedet, quam si primo repetamus ab ortu

Longa nimis series, at non auctore Suevo,

Aut Latio decoranda minus, nec dum manet isto

85

Sub duce, plebeias inter numerabitur urbes,

Quam tot contiguis famose amplexibus arces

Circumeunt, et sepe nimis tetigisse queruntur.

Hinc tua progenies, hinc clare stirpis origo,

Scaligerique duces, hinc cecis orta latebris

90

Nobilitas, generisque tui veneranda propago.

Inde vetus soboles heroum maxime fluxit

Certa tibi, quem clara domus probitasque parentum

Extollit virtute magis, quam divite cultu.

Hec domus, hec quondam fuit antiquissima sedes

95

Gentis Iullee, dum res fortuna secundas

Sufficeret, f[a]verentque suis pia Numina votis.

Vt vero ancipites orbis Regina tumultus

Sensit, et in toto patuit discordia mundo

Protinus Emiliis Breno dux sevissimus oris

100

Rupit amicitie fedus promissaque regni

Pacta sui, meliusque sibi regnare putavit

Quam Latie servire toge. quodque ipsa tributum

Dives ad Augustos mittebat victa penates

Gallia, vi rapuit. cumque illud iure petitum

105

Romani proceres magno cum fenore reddi

Pace suaderent: "Nostrum est quodcumque tenemus.

Talis lege nova mos est regnare Suevis,

Et tali didicere modo. si bella paratis,

Sive inferre minas, nos ense tuebimur isto".

110

Sic ait ostendens gladium, vix inde paventes

Legati evasere fuga. sed prima senatum

Fama malo gaudens docuit que dicta referrent,

Quidve ferox illis tumido sermone tyrannus

Reddidit. unde gravis populum, quamquam altera belli

115

Causa foret, subitas iniuria movit ad iras;

Magna set hec Latio cessit iactura triumpho

Sanguinis Ausonii, scelus hoc ut Marte coactum

Perderet et victis iterum summitteret armis.

Hec quondam multis; nec primus et ultimus iste;

120

Menia cesserunt ducibus, quos summa vetustas

Impedit et nostris gravis addere sarcina metris,

Nec tamen hic omnes, quamquam labor arduus obstet.

Preteriisse velim. solum concede, nec ultra,

Vnum, Musa, virum, si vis ut ab ordine ceptum

125

Eat opus, et levibus properent nova carbasa ventis.

Impia non longis referam tua crimina verbis,

Ecceline ferox. sceleris neque tota peracti

Nunc dicenda michi rabies, neque carmina factis

Spondeo multa tuis. satis est tua fama superstes

130

Per medium comperta nephas. proh quanta superbo

Sevities animo, quantus furor, atraque mentis

Vmbra fuit! quot morte duces, quot cede potentes

Damnasti, et gravibus penis tormenta dedisti,

Aut tuus effecit, domino mandante, satelles.

135

Scit bene multifido gens circumfusa Timavo,

Exul ubi Euganeos adductus ab equore colles

Troicus Antenor, patrie post divitis ignes

Menia constituit Patavum, quibus explicat ingens

Marchia dives agris et fertilis ubere glebe.

140

Senserat ante tuum plebs Tarvicina furorem

Pressa dolo, genus unde tuum et natalis origo

Certa fuit. vidi ipse locum quo celsa parentum

Atria non multis steterant affixa columnis.

Non tamen hec Pharii domus ambitiosa Philippi

145

Qualia vel Latie fuerant Capitolia Rome

Caesareive lares. modico tumet aggere collis

Monte minor. vicina loco tutissima sedes

Baxani, quam non Cereris, set ad orgia Bacchi

Precipuam, iuxta labens latus irrigat imum

150

Brenta rapax. hec prima tue cunabula gentis

Detinuit, sevi generis fidissima custos.

At non illa tuis viles dedit ausibus iras

Degeneresque metus animo, licet obruta paucis

Iugera vomeribus teneat. si diva superbum

155

Nereis Eacidem fecit, si more paterno

Ingentes animos natis, Gradive, dedisti,

Sic sua pampineis circumdatus ora racemis,

Addere maiores potuisse colentibus ausus

Creditur ille deus, cuius materna peregit

160

Tempora qui spatium celi metitur et annos.

Iam tua finitimas discurrens fama per urbes

Creverat et late populos terrore premebat,

Et iam capta tuis parebat Marchia signis,

Cesaris imperio, cum res moderata secundas,

165

Que solet elatis totiens obsistere rebus,

Mutavit Fortuna vices, paulumque morari

Cepit, et assuetis longum promittere votis.

Prima fides certis patuit tibi cognita factis

Gente Bianorea, que cum tua signa negaret

170

Velle sequi et clausis dominum te admittere portis,

Aggere tuta suo et latis circumdata fossis

In girum stagnantis aque, te Marte furentem,

Crudelesque minas et inania verba moventem

Reppulit. hec illa est, olim quam Thebais urbem

175

Construxisse suo famosam nomine vates

Dicitur. illa sui fugiens connubia regni

Iam matura thoris, coitus exosa viriles

Ac Venerem et Natum sacrasque iugalibus aras,

Liquit ovans positis patrie moderamen habenis

180

Securamque sibi toto quesivit in orbe,

Vim metuens, sedem, donec telluris opime

In gremium delata, suis a finibus exul,

Venit ubi tardis errans amplexibus heret

Mincius et paucos circumdat arundine campos.

185

Illic visa sibi tutas habuisse latebras

Constitit, et, populis per devia rura vocatis,

Menia constituit, que non adeunda per omnes

Arcta vias, nec puppe forent trananda minaci.

Inde celer versis referens tua signa maniplis,

190

Miratus simili nunquam doluisse repulsa,

Hoc fatis debere tuis Superisque putasti,

Iratusque sibi, quod non tua vota secundent,

Concepisti animis furias rabiemque furoris

Indomiti. ceu clausa lupos per ovilia cernens

195

Quos ferus incautis ovium custodibus agnos

Sperabat rapuisse sibi, dum non licet ire

Cominus, aut stabulis intro sevire reclusis,

Irarum stimulos iam spe delusus inani

Concipit, atque dolens tutos in ovilibus hedos

200

Tristis abit tandemque suum petit impiger antrum.

Talibus interea furiis agitatus, iniquos

Versabas in mente dolos hostique futurum

Exitium crudele nimis. set diva Potestas,

Humanas intra curas rerumque meatus

205

Prescia, que nullo cohibetur federe, certas

Fatorum mutare vices, ac cetera versat

Sponte sua, et celo terras dominatur in omnes,

Propositis inimica tuis scelerique nefando

Obstitit, atque aliis causam produxit ab actis.

210

Nanque repentino delatus ab ethere cursu,

Seu volucrum pennis aut acris turbine venti,

Qualiter Eolio Boreas emittitur antro,

Venit anhelanti referens tibi nuntius ore,

Amissam Patavi sedem tutumque rebelles

215

Invasisse locum et portas habuisse patentes.

Ah quantum auditus rumor tulit ille dolorem,

Et quantos animi gemitus tibi dira vocanti

Numina, et infernas nimium potuisse Sorores!

In dubiis adversa malis et turbine rerum

220

Dissimulare licet, cum sors premit egra potentes

Regnorum dominos, ne, si labefacta sinistris

Mens titubet factis, populi favor occidat amens,

Nec servire velit, cum sic timuisse timendum

Viderit ipse suum, posito moderamine, regem.

225

At tu collectus per tantos denique motus,

Spem vultu simulans, tacito sub corde dolorem

Pressisti, modicam ostendens his vocibus iram:

"Quis tam ficta nocens nobis commenta referre

Persuasit tibi? quis nostros male visus honores

230

Tale novum docuit? num tu temerarius auctor,

Serve loquax, sceleris? dic, dic. te scimus et ista

Verba carere fide. cur nam mentiris et audes

Periuro sermone loqui? dabis, improbe, penas

Et tibi pro meritis verborum premia dictis

235

Digna feres. pede mulctatus iam segnior istinc

Ito procul". didicit monitus. nocet ardua multum

Sepe fides, dominisque graves predicere casus.

Interea rapidis illabens ocior undis

Alter ab alterius cursu prevenerat, et iam

240

Tertius, inde eadem multi vulgata ferentes.

Credita res tandem variis auctoribus, acres

Moverat irarum stimulos subitamque furoris

Expliciti rabiem. tunc protinus arma capessens,

Castra movere iubes famulos mercedibus emptos

245

Et propi[us] tua signa sequi. sic impiger omnes

Praecipitas. tamen ante nephas meditatus iniquum

Perficere, et summum vindex placare dolorem,

Impius ipse capi pateris bis quinque virorum

Millia, quos eadem Patavi clarissima sedes,

250

Tot natis exhausta suis, tot prole nepotum,

Fecerat armorum comites sociosque laborum.

Deinde petens illam votis gravioribus urbem

Captivos tuta iussisti sede locandos,

Et fido custode premi, dum victa recumbent

255

Menia, et invitis iterum summiseris armis.

At nimium properas. non sic, vesane, cupitis

Dii faciles rebus. semper vorat improba mentem

Spes avidam rarisque solet crebescere votis.

Sensit prima suum rapido per menia lapsu

260

Advenisse ducem plebs Vicentina, nec unquam

Tam tristem, nec tam rigido squallore notatum

Viderat, haud tanti causas ignara doloris.

Protinus inde trahi suetos ad bella clientes,

Bellorumque minas, et que tormenta rebelles

265

Perterrere solent et latas frangere turres,

Adduci post signa iubes. iamque alta videre

Menia contigerat tutoque sub aggere fossas

Precipites invenumque manus ad bella paratas

Femineumque viris mixtum genus, ordine certo,

270

Murorum in latebris, pars grandia volvere saxa,

Aut torquere graves bellis propioribus hastas,

Pars intenta leves arcu stridente sagittas

Mittere. pila movent alii fundaque rotandas

Illaqueant alii glandes circumque volutant

275

Tempora. sic studio fervens animosa virorum

Vndique mixta cohors telis intenta manebat,

Sic patriam, sic regna sue tutarier urbis.

Non secus audaces superatis Cesar Hyberis

Massilie gentes circum sua menia vidit

280

Tela parata suis vibrare minantia pilis.

Vt vero intrepidam vidisti cominus urbem

Negligere impavidis iam iam tua iussa ministris

Expertus vi primum aditus et federe certo,

Deinde minis. sed dura virum nec corda, nec aures

285

Implicuere tue scelerato pectore voces.

Inde prius multis passus convicia verbis,

Tristis abis, et mota iubes in castra reverti

Agmina. quis tantum facili virtute dolorem

Dissimulare queat? reduci tamen obvia queque

290

Corripiens, armenta, greges et quicquid agelli

Cultor habet. miseros semper premit ense colonos

Mars ferus, et subitam primi sensere ruinam,

Se quotiens tumidis infert discordia regnis.

At te, que tantis deiectum casibus ante

295

Viderat, illa eadem Patavis et ab hoste reversum

Excipit urbs, positis inter sua menia castris.

Non impune quidem tanti iactura doloris

Affuit, aut illi parvo stetit impia sevi

Ira ducis. nam que cupidis amplexibus olim

300

Foverat et dulci gaudens nutrivit amore,

Heroum meminit vidisse cadavera turpi

In medio detrunca foro. proh debita merces

Obsequiis meritusque labor! tu nempe furentem

Talibus atque aliis saciasti cedibus iram.

305

Non externa quidem Scythicove latentia ponto,

Aut Libici peregrina soli tua crimina facta,

Cimbre, cano, genus unde meum et natalis origo,

Vnde michi patria est. o fatis semper iniquis,

O tristi fundata loco bona menia nunquam

310

Servili caritura iugo neque tabe nocentis

Invidie! vos hinc Patavus premit, inde modesto

Poplite lenis Athes, qualis deprensa duobus

Agna lupis geminosve inter prostrata leones

Cerva cadit, quam nunc morsu, modo sauciat alter

315

Vnguibus inque vicem rapiunt, sibi fortior illam

Occupat, et socio predam negat improbus actor.

Vt lenita parum rigido de pectore cessit

Ira ferox paulumque tuus, iam cede peracta,

Elanguens in corde dolor mitescere cepit,

320

Sollicitum revocans animum, iam rebus agendis

Mentis in arcano tecum sermone trahebas,

Precipites rerum motus viteque labores

Humane, regnique graves a culmine lapsus,

Perpetuumque decus nunquam, mortique gravatum

325

Omne genus, superaque bonos in sede locandos,

Inque ima tellure malos. sic conscia tecum

Divino perculsa metu mens sacra docebat.

Tanta sed in latebris vitiorum perdita moles

Obstitit, et levium flagrans sitis improba rerum,

330

Omnis ut in preceps stimulis agitatus iniquis

Langueret pietatis amor. iam sceptra tenere

Multa iuvat gladioque truci sevire per omnes,

Qui tibi fas gratumque nefas, et cuncta licere

Posse negant. suberat tanti memorata doloris

335

Causa recens graviorque nove iactura repulse.

Protinus in furias subita vexatus ab ira,

Mota iubes suetos bellis tua signa clientes

Inde sequi, Patavique dolens ablata relinquis

Menia. stat fixum cordi instaurare furorem,

340

Et luere immeritas a te sine vindice penas

Polidamanteos Phrigia cum stirpe nepotes.

Talibus intentum curis scelerique labantem

Excipit assueto famulans Verona tumultu.

Nec mora, Letheas ne mens levis hauriat undas

345

Propositumque nefas animo cadat, impius omnes

Captivos, quos Euganeis a finibus olim

Servilis nunc versus amor socia agmina bellis

Fecerat, in varias damnasti occumbere mortes.

Quorum pars gladio cecidit percussa furenti,

350

Pars laqueis, sed magna virum langore supremo

Carceris in tenebris periit, pars cetera flammis

Et consumpta rogo. paucis lenita pepercit

Ira ferox. sic interiit miserabile vulgus

Auctoris Phrigii, sic sors premit aspera multos

355

Insontes, sic et gnati delicta parentum

Sepe luunt. hac lege sacer diiudicat Ordo.

Vt vero immensam satiasti cedibus iram,

Placatusque furor post crimina tanta quievit,

Pronus ad Hesperios, vicinaque Pergama, fasces

360

Intentos animi motus et lumina pandis,

Si qua doli posses aut diri semina belli

Inserere, aut populis pacem turbare quietis.

Sed tamen ante alias, quas nunc Ligur implicat urbes,

Vna placet, fortis retinens cognomina Brixi,

365

Que tibi, victa dolis, et iniquo numine tandem

Succubuit, dominique tulit mandata superbi.

Deinde putans alios facili virtute rebelles

Exuperare, illam moliris fraudibus urbem,

Cui bicolor, mediamque gerens in tergore lanam,

370

Sus fecunda suis sub eodem vellere natis

Nomen ab invento primum dedit indica monstro.

Quam celer expositis cupiens invadere fatis

Castra moves, tecumque duces sociatus heriles

Trans Aduam tua signa geris. sic fata ferebant

375

Ausa repentinos tecum concludere fines.

At contra intrepidus medios adversa per agros

Agmina bina trahens claro Martinus ab ortu

Turrigere prolis, valido te marte fugatum

Reppulit inque cavo superato fluminis alveo

380

Occupat. extreme prohibebat littora ripe

Plebe Cremona potens. iam nec pugnare nec ulla

Parte fugam simulare licet, dumque anxius omnem

Conciperes in corde metum, gravis ecce sinistrum

Missa pedem tenui traiecit arundine stridens

385

Tragula. deinde caput fracto collisa cerebro

Clava tuum subitas oculis in morte latebras

Attulit. heu magnis olim decorate triumphis,

Alterius nunc preda, tuo comprensus ab hoste

Duceris, et tutam Suncini raptus ad arcem

390

Depositum non vile, dato custode, fuisti.

Illic summa ferunt peragentem tristia nullis

Incaluisse cibis, avidumque occumbere morti

Oblatas sprevisse dapes mediceque paratam

Artis opem, tumidumque oculis et fronte superba

395

Execrasse deos omnes ac mitia celi

Numina, et inferno tantum debere parenti

Quod superest. tandem absumptis iam viribus, imo

Commendata Iovi totiens, ablata refugit

Vmbra ferox Stygiasque haud indignata tenebras

400

Sponte subit multumque illis valet improba regnis.

At brevis impositum tumulo premit urna cadaver.

Labitur interea vicinas fama per urbes;

Inter alias, primumque duces aggressa verendos,

Talibus intentas vulgi rumoribus aures

405

Allicit, et rigidum bello cecidisse tyrannum

Iam studiosa refert. tantis stupet anxia dictis

Turba dolens, vixque ausa negat prostrasse timendum

Fata virum. pars esse putat, tacitoque recondit

Pectore, et ut rata sint votis ea dicta precatur

410

Numina magna deum. que dum mage flagitat ardens,

Ne sit inane, tamen metuit. sic lubrica mentes

Spes trahit humanas avidis contraria votis.

At non vana fides dubiis suspensa relatis

Albrico fuit aut fictis male credita verbis.

415

Certa quidem facti series sibi visa repente

Et tremor admonuit, subitoque impressa medullas

Solliciti formido status, nec prelia tantum

Germani confusa sui, sed cede cruenta

Ipsum inter medios, nullis parcentibus, hostes

420

Occubuisse neci, et gelidis male concipit umbris

Et dubitare nequit. nondum illum fama peremptum

Dixerat. ah, quoties pestis presaga future

Mens hominis, dum multa levi sub imagine versat,

Fit vates sibi, vera nimis, quodque ipsa veretur

425

Ante oculos manet assiduum, semperque timoris

In peius stat prona fides! tum certior aures

Pulsabat modico discurrens fama relatu,

Cum sibi diffidens, post fratris vana perempti

Presidia, oppressam Tarvici protinus urbem

430

Deseruit. tutamque iugo Zenonis in arcem

It profugus, natisque suis et prole recepta

Cum socii consorte thori, se credidit altis

Murorum latebris, populi ne dira furentis

Impetuosa nimis rabies seviret in illum

435

Progeniemque suam. sed quis vitare ruinas

Previsosque deis lapsus, aut vertere posset

Fatorum leges divino robore fixas?

Protinus armorum furiis, bellique tumultu.

Excitat ultrices scelerum, quas implicat, urbes

440

Marchia. tunc paribus coeunt ardentia votis

Agmina, nec summas metuunt invadere turres

Aut ferro pulsare gravi. stat cede cruenta

Tam nocuum delere genus. iam miles, aperto

Effusus campo, nitidis fulgebat in armis,

445

Et pedes ipse, levi montis super ardua cursu,

Nitebatur ovans tectusque umbone sinistram

Ibat, ut obsessum muris comprehenderet hostem.

Difficilis tamen ante labor, paulumque morata est

Ingressi fortuna loci. sed numina tandem

450

Permisere aditum, captamque irrupit in arcem

Victor, et oppressum vinclis cum prole nocenti

Albricum trahit in medios, heu turpiter! hostes.

Hic finis fatorum eius, stirpisque nefande

Exitium crudele nimis. deleta propago

455

Nobilis interiit nullo reparabilis evo.