Ugolino Verino Flametta 1

Reference basis text: L. Mencaraglia, 1940

Editing of the digital edition: Ketty Peruch

Other sections


1. ad Laurentium Medicem

Laurenti Medices, lydi spes certa leonis,

      Hoc tibi devotum suscipe laetus opus.

Exiguo quamvis teneros ludamus amores

      Carmine, nec grandis spiritus in ore sonet,

5

Attamen inserui nonnumquam seria ludis,

      Ne levis ex omni parte libellus eat.

Et licet angusta modularer carmen avena,

      Saepe pater tuus est et mihi dictus avus.

Hunc tu si dignum medicos habitare Penates

10

      Duxeris, atque tuos inter habere libros,

Tunc mala vesani contemnet scommata vulgi,

      Et medica vivet tutus in arce diu.

Sin castigatas penitus non impleat aures

      Atque aliquo infirmus claudicet ille loco,

15

Ignoscas, oro, nimium iuvenilibus annis,

      Et tantum ingenii semina cerne mei.

Nam mihi quinta licet vixdum contingere lustra

      Vitae, et iam nobis excidit istud opus.

Quid si pegaseo nitidus se in fonte libellus

20

      Abluit, et nostri si placuere sales,

Tunc dabit ingenio haec tantas fiducia vires,

      Vt tentem altiloquo grandia ferre pede.

Per te, Laurenti, laurus parnasia floret,

      Cum faveas doctis doctus et ipse viris.

25

Praestitit hoc Petri et magni clementia Cosmi

      Semper ut egregios tollat ad astra viros.

Sic Medicum toto nomen celebrabitur orbe,

      Nec finem imponet laudibus ulla dies.

 

2. ad lectorem

Hos quicumque meos tanges studiose libellos,

      Contractae frontis pone supercilium:

Lascivis elegis dulces cantantur amores

      Vnde suum nomen flebile carmen habet.

5

Saeva sophocleo cantanda tragedia versu est,

      Magna maroneis bella sonanda tubis,

Ipsa menandreo gaudet comoedia socco,

      In lyricis Sappho est femina prima modis,

(Cum lyricis elegos pariter dedit illa sonoros

10

      Docta cupidineos illa referre pedes),

Grandius Alcaeus plectro pulsavit eburno,

      Non tamen auratam dulcius iste lyram:

Omnia divini non possunt dicere vates.

      Vnicuique deus plusve minusve dedit.

15

Hic melius pugnam canit, aptius alter amorem,

      Et pariter laude est dignus uterque sua;

Historias alius scribit sermone soluto

      Antiquae excrutans nobilitatis opus;

Hic nitidis stellis celatum dicet Olympum

20

      Et quantum nobis sidera quidque ferant;

Ast alius melius spirantia marmora ducit,

      Moreque Iapeti de pollice fingit humum.

Sunt et Apellea qui pingunt arte tabellas,

      Vivida sunt qui nunc mollius aera trahunt;

25

Ast alii sacri solvunt aenigmata iuris,

      Tristibus enodant vincula caeca reis;

Ille arma horrendi sequitur mavortia belli,

      Tranquille et tute hic otia pacis amat;

Impiger ad Mauros et nigros currit ad Indos

30

      Mercator fugiens pauperis omne malum;

Deditus hic ruri civilia munera temnit

      Exculti felix ruris amena colens.

Quisque suae sequitur naturae semina pronus,

      Omnibus hinc rerum discolor usus adest.

35

Quot vivunt homines, tot sunt diversa sequentes,

      Velle nec est unum, quod cupis ille fugit.

Mi teneros versus Musae tribuere benignae,

      Ludereque imparibus mi tribuere modis,

Dum iuvenis, dum sum flagranti pronus amori,

40

      Ast alios mores cana senecta feret.

Sunt licet hi mores mihi nunc quos posset aperta

      Quique bonos solitus fronte probare Cato.

Mens sincera manet quamvis scribantur amores,

      Materiam talem flagitat istud opus.

45

Quod tua si nostros damnat censura libellos,

      Orbae cor dicam tygridis esse tibi.

 

3. ad librum in lucem prodire festinantem

Crede mihi, nimium properas tener ire, libelle,

      Et fugere antiquos, tecta paterna, Lares.

Impia nonne times ventosi murmura vulgi,

      Cumque velis nequeas ipse redire domum?

5

Tristia tam docti peregrini iudicis ora

      Non horres, quem sic officiose petis?

Vade, sed heu poteras nobiscum tutius esse:

      Deprehensis quotiens flebis inepte notis!

 

4. ad Flamettam

Ne, Flametta, tuum mireris carmina vatem

      Tam subito sumpta concinuisse lyra,

Non haec aonides dictant, pia turba, puellae,

      Quae iuga gorgoneo fonte rigata colunt,

5

Non mihi Parnasi gemino sub vertice Phoebus

      Dictitat, aetherei qui regit astra poli,

Sed mea qui flavis confodit pectora telis,

      Purpureus nobis verba ministrat Amor.

Nam te cum vidi subito, o pulcherrima rerum,

10

      Quam sensi ardentes ire per ossa faces!

Inscius obstupui tanti quae causa furoris

      Esset, et insomnis cur ego semper eram,

Donec acidalia pulcher cum matre Cupido

      Dixit, et ardoris reddita causa mihi est.

15

Sydereas postquam aspexi, tua lumina, flamas,

      Quae mihi phoebeae lampadis instar erant,

Cum faciem vidi nitidam flavosque capillos,

      Phoebe, tuas possent qui superare comas,

Principium hinc lacrymae nostrique habuere dolores,

20

      Nequitiae inde meae tristis origo fuit.

Me miserum! Quid agam? Magno pudor obstat amori.

      Me sancti mores, me tua forma rapit.

Sed timeo famam, terrent me scommata vulgi,

      Iactor ut in tumidis concita navis aquis,

25

Quam gelidus vexat Boreas Eurusque protervus,

      Quam tepidus Zephirus, quam niger Auster agunt.

Sic agor infelix, variis sic pectora curis

      Vexantur, misero non datur ulla quies.

Ante meos oculos fulgens semper tua imago est,

30

      Formaque mente mea cernitur usque tua,

Et dulces risus moresque in cuncta venustos,

      Denique quicquid agis mens mea semper amat.

Seu pia virgineam cum festis viseris aedem,

      Templa Reparatae tunc coluisse iuvat.

35

Ah, quotiens furtim spectavi numquid adesses,

      Cum vos urgeret turba proterva procum.

O si mixta viris spartanae more palestrae

      Tractaret varios tusca puella iocos,

Tunc flava solus tecum luctarer arena,

40

      Et sine te nullum perficeretur opus.

Seu nos Pyeridum studiis aleremur in isdem,

      Tunc ego quae legeres carmina multa darem.

Pocula plena daret nobis formosus Apollo,

      Ippocrineas combiberemus aquas.

45

Femineas vates non dedignata Thalia est,

      Saepe harum lauro cinxit Apollo comas,

Carminibus sacrae cecinerunt multa. Sybillae,

      Carmine responsum pythia virgo dabat.

Ingenuas spretis tractarunt vilibus artes,

50

      Nec par materiae his defuit ingenium.

Nonne diserta suos docuit Cornelia Gracchos?

      Chrysippum erudiit quam bene docta parens.

Lesbia non Sapho (quid enim lascivius illa est?)

      Dulce pharetrati lusit amoris opus?

55

Versibus haec lyricis fidibus modulata canoris

      Dixit et alternos docta puella modos.

Nemo dat huic vitio quod amaverit illa Phaonem,

      Vel quia trinacrias oderit illi nurus.

Sed quid ego haec frustra? Rumpunt suspiria pectus.

60

      Me miserum! Inque dies saevius urget amor.

Non amor est herbis, non est medicabile arte,

      Decipit ille viros, decipit ille deos.

Aeripedes tauros domuit vigilemque draconem

      Et messem armatam Phasis iniqua virum,

65

Omnia carminibus superavit praeter amorem;

      Sic scelerum poenas sanguinolenta dedit.

Dulichios Circes mutavit carmine nautas:

      Hic lupus, iste ursus et ille leo est.

Philtra cupidineas minime vitare sagittas

70

      Vnius pueri non potuere dolos.

Non opis inventor medicae deceptus amore

      Admeti niveas pavit Apollo boves!

Quis deus et quantus qui nobis tempora ponit,

      Quique altum rapidis aethera currit equis.

75

Hei mihi, nulla cibi est, placidae nec cura quietis,

      Somnus abit, lentus crescit in ore cibus.

Saepe mihi genitor Cur es maestissimus?, inquit,

      En age, dic taciti quae tibi causa mali est.

Erubui tacuique diu, capitisque dolores

80

      Post finxi, vetuit dicere vera pudor.

Saepe tuum nomen carae pro nomine matris

      Excidit, et verbis prodor ab ipse meis.

Forsitan et minimo dum nocte sopore quiesco,

      Prodidit arcanos inscia lingua sonos.

85

Mens vigilat semper, curisque obpressa diurnis,

      Per somnos solita est multa tacenda loqui.

Heu nimis insidiosa meae, Cytherea, iuventae,

      Num desunt alii quos tua tela petant?

Quid tibi laudis erit miserum vicisse Verinum

90

      Arte, Venus? summum dedecus istud erit.

Tuque, puer Veneris, solus qui saeva Tonantis

      Fulmina contemnis, cur mea fata petis?

Parcite ne moriar primis ego miles in annis,

      Vostra sequi ut possim signa, Cupido, senex.

95

Tu quoque quam mollis fortassis epistola laedet,

      Parce, haec insanus scribere cogit amor.

Ardentis iuvenis carmen miserabile tange,

      Ad lacrimas nostras ferrea semper eris?

Tu quoque penneia si Daphne immitior esses,

100

      Flecteris precibus, flamea virgo, meis.

Pulchra verecundo tua tinges ora rubore:

      Et mea, si nescis, ora pudore rubent.

Carmina quae sint dedecoris preconia nostri

      Scribam, sed nullum carmine crimen erit.

105

Hoc grai atque itali plures scripsere poetae,

      Damnat et hos nemo, cur ego plectar amans?

Ne falsa insani timeas dicteria vulgi,

      Hic tantum biduo rumor acerbus erit.

Si bene celetur canos adolescet in annos,

110

      Et nisi mors nostri finis amoris erit.

 

5. de Xandra et Flametta

Roma licet iactet pulchras habuisse puellas

      Quarum nunc tantum nomen inane manet,

Cinthia vel Nemesis romanae gloria gentis

      Xandrae cesserunt illa vel illa tamen.

5

At nunc quae nostro celebrata est carmine virgo,

      Flametta, etruscae gloria gentis erit.

 

6. ad Flamettam de ardore suo

Iam gelidus Boreas arninas contrahit undas,

      Pigraque sithonia iam tegit arva nive;

Cumque suos sistunt veloces flumina cursus,

      Nunc in navali sicca carina latet,

5

Nunc volucres silvis condunt se et carmine nullo

      Nec querulis mulcent frondea rura modis.

Stat pecus in stabulis, recubat peronatus ad ignem

      Pastor, brumali sydere cuncta rigent.

Me solum flamae rapiunt, me fervidus ignis

10

      Vrit, et in tanto frigore fervet amor.

Sed nimis, ah, verum sumpsit de nomine flamae

      Flametta, ardoris maxima flama mei.

Ecce nive aspersum potuit me quisque videre

      Torqueret pilas cum nivis illa mihi.

15

Saeva nimis numquam dum torquet dixit amice:

      Accipe quod gratum munus habere velis.

Inter mille procos sed cum millesimus essem,

      Vltima vix tecum pars in amore fuit.

Hei mihi rivalem nunc hunc, nunc aspicis illum,

20

      Frigidius glacie tunc mihi pectus erat.

Et tamen in gelido caluerunt pectore flamae,

      Tempore sic uno frigus et ardor erat.

Non decet esse levem cum sis formosa puella:

      Tincta verecundo forma pudore placet.

25

Si vis, crede mihi: longum iungamus amorem,

      Vna fides ambos, unus habebit amor.

Miretur tardo repens pede curva senecta

      Felices uno nos simul esse toro.

Et si Tithoni, pilii si Nestoris annos

30

      Vivere fata sinant, tu mea semper eris.

Non me Matusalem, non aetas tota Sybillae

      Mutabit, maneas dummodo fida mihi.

Siqua fides rebus dictei est danda tiranni,

      Nos simul ad virides ibimus elisios.

35

Est locus irrigui viridis prope fluminis undam,

      Frondibus assiduis arboribusque nitens,

Quem circum maculis volitat signata cruentis

      Pectus iam Prognes ales amica viris,

Atque oblita trucis Thereos Philomela canoros

40

      Sub densis umbris concinit ore sonos.

Has inter fluvialis olor gratissima Phoebo

      Ales et humani psitacus oris adest.

His nos carminibus silvas habitemus opacas,

      In quibus assiduis murmurat aura sonis,

45

Nec quisquam nostros aderit qui turbet amores,

      Valle sub elisia nullus adulter erit.

Sed modo rivales, moneo, depelle protervos,

      Fac solus placeam, nam mihi sola places.

 

7. ad Leliam Tranchedini vatis amicam

Parce tuo vati, precor, o pulcherrima rerum,

      Lelia, ne tantum saeviat asper amor.

Ille tui formam cecinit moresque genusque,

      Fama tui ut fines transeat Italiae.

5

Non niger ille dies, non ullum substrahet aevum

      Lucentes oculos, sydera bina, tuos.

Te nunc formosam venturaque saecula dicent,

      Vatis eris quoniam carmine nota tui.

Quis nosset Nemesim? Quis nunc te, Cinthia, ferret

10

      Forma celicolas exuperasse deas,

Si Nautae aut culti tacuissent scripta Tibulli?

      Vtraque letheis mersa iaceret aquis.

Candida disce igitur sanctos adamare poetas,

      Et Tranchedino, Lelia, parce tuo.

 

8. in lenas et avaras puellas

Blanditiis, lenae, miseros lactatis amantes:

      Federa cur auro post laceranda datis?

Nec iurata movent sanctorum numina divum.

      Heu, periura audet fallere lingua deos.

5

Fallere lascivae per vos didicere puellae

      Promissae noctis commaculare fidem.

Per vos saepe suum mater deploravit alumnum

      Plus solito sera nocte redire domum.

Periurae ad postes nam dum pernoctat amicae,

10

      Pro nato genitrix anxia vota facit.

Coniuge, quin etiam tenera persaepe relicta,

      Pervigilat sponsus pellicis ante fores.

Ah, cur, celestes, formam praebetis avarae?

      Dulcia cur tanto pocula felle madent?

15

Nunc simulant flentes viridem cecidisse maragdum,

      Coniugis imperium nunc timet illa sui.

Non ut des orant, utenda sed omina poscunt:

      Hoc uno culpam nomine saepe tegunt.

Saepeque venturae fallunt in nocte morantes,

20

      O quantis nox est haec vigilanda malis!

Aspera sub gelido miseris stat sydere palla,

      Brumali torpent frigida membra Iove.

Iam iam ventura, deceptus donec ab ortu

      Iubaris, invisam cogitur ire domum.

25

Quid lacrimare iuvat? Quid blandas fundere voces?

      Muneribus solum pandit avara fores.

Nam si grande feras pretium, pandentur aperti

      Postes, in tyrio subscipiere toro.

Thesiphone has agitet sub tristia tartara lenas

30

      Et quae prostrato corpore quaerit opes.

Sint licet in vita, poenas de crimine sumunt.

      Sic spes: eventus asperiora dabit.

 

9. ad amicum de imperio amoris

Quid mihi Pyerides prosunt? Quid pulcher Apollo?

      Quid iuvat aonios perdidicisse sonos?

Quid iuvat ad surdam si nos cantamus amicam?

      Quid iuvat incassum carmina tanta dare?

5

Nil bona fortunae prosunt sine amore secundo:

      Heu quantis curis pectora vexat Amor!

Quid iuvat attalico somnum perquirere lecto?

      Pro somno lacrimae fluminis instar eunt.

Scilicet insomnis perduces tempora noctis,

10

      Atque erit ardenti lux odiosa tibi.

Iupiter, in terris misero quid vivit amante

      Durius? Aut quod par conditione malum est?

Ludibrium sumus et nullus miseratur amantem

      Heu prima est miseris poena parata viris!

15

Fabula per populum, per compita cuncta volamus:

      Designat digitis nos quoque turba suis,

Si quando maestum quatiunt suspiria pectus,

      Cum mihi singultu tristia verba cadunt.

Dum queror ad durum fallacis limen amicae

20

      Ne promissa rapax irrita ventus agat,

Tunc quidam irridens affatur voce Tonantem:

      Fac pereat, postquam sponte perire cupit.

Flamina nos gelidi boreae pluvialis et austri

      Intrepidi et patimur fulmina missa Iove.

25

Caeruleus si quando arquus denuntiat imbres,

      Tunc neque venturam nos trepidamus aquam,

Perque nives altas, per summa cacumina montis,

      Imus et hiberno frigore torpet humus.

Nos per ardentes miseri decurrimus ignes,

30

      Ferventis cum sol astra leonis adit.

Nullum est discrimen quod non subeamus amantes:

      Veh, miser est quem tu saeve Cupido premis!

Lurida rimosa tranavit flumina cymba,

      Vt privet Ditem coniuge Perithous,

35

Solus Amor tumidi contempsit Apollinis arcus,

      Herculis et sprevit robora solus Amor.

Hic Pithona licet torvum, licet ille leonem

      Fixerit, hos potuit vincere solus Amor.

Ergo cupidineae vincunt si cuncta pharetrae,

40

      Cur comes aeternis conqueror esse deis?

 

10. ad Petrum Vectorium de duritie Flamettae

Quid iuvat inmitis Martis fugitare catervas,

      Cum graviora mihi bella Cupido paret?

Si neque lunatis volui me credere castris?

      Nam satis hac pugna est dimicuisse mihi.

5

O quantum satius forti succumbere bello,

      Quam sic ignavi tabe perire mali!

Nec parere queo, vinclis constrictus amoris,

      Vectori, monitis, dulcis amice, tuis.

Infelix tali volui servire puellae,

10

      Morteque servitium durius usque pati.

Ipse meum flava percussit harundine pectus,

      Contorsitque faces insidiosus Amor.

Plumbea Flamettae praefixit corda sagitta,

      Vnde fit ut nullis ardeat illa focis.

15

Nec cura hanc tenet ulla mei, sed spernit amorem;

      Me fugit ut rapidos hirta capella lupos,

Vt fugit hircanas nemorosa per avia tygres

      Cervus, ut accipitrem cypria vitat avis.

Candida nam teneris ludit cum virgo puellis,

20

      Additur, heu, tantis mater iniqua malis!

Ah quotiens nobis clausit stomachosa fenestras,

      Me quoque praesente hanc non sinit ire foras.

Desine victa situ, mater, turpique senecta,

      Flamettae ne sis insidiosa tuae.

25

At te mille proci quondam petiere protervam,

      Ante tuos postes maxima rixa fuit.

Sic fraudas miserae tempus iuvenile puellae:

      Cur natura sibi quae dedit ipsa rapis?

Non est flagitium teneras adamare puellas,

30

      Dedecus haud Veneri est tempora prima dare.

Conveniuntque graves mores gravioribus annis,

      Hoc fateor: senibus turpe daretur amor.

Nunc amet haec, vel se tantum patiatur amari;

      Me semper pura noscet amare fide.

 

11. visio de geminis

Roscida purpureis surgens Aurora quadrigis

      Ad solitum lucis iam properabat iter,

Lampade iam crocea Titan spargebat Eoos,

      Cum subito haec oculis visa fuere meis:

5

Visus eram aonio recubans dormire sub antro,

      Gorgoneae irriguus qua fluit humor aquae.

Tunc vidi innumeras circum me errare puellas

      Quae forma possent aequiperare deas.

Vidi et cornigeros faunos nymphasque fugaces,

10

      Et driades mistos ludere saepe choros.

Pars cytharam pulsant, saltant, pars carmina dicunt,

      Quaelibet officio est apta puella suo.

Has inter memini ternas vidisse sorores,

      Nil quibus affirmo posse decere magis.

15

Ni fallor Charites fuerant hae, nam sine zona

      Et visa a geminis tertia semper erat.

Aureus interea curru vehebatur eburno

      Phoebus et in medio constitit ille iugo,

Iussit et electas pariter considere nymphas,

20

      Namque novem Musis hic comitatus erat.

Tunc et capripedes satyri timidaeque napeae

      Atque assurrexit cetera turba sibi.

Vt reor, hic fuerat certe formosus Apollo,

      Carmine namque mihi est cognitus ille suo.

25

Quid referam qualis iuvenili in corpore forma

      Emicuit, quo nil pulchrius esse potest?

Caesaries illi per cygnea colla fluebat,

      Colla tamen cygnis candidiora gerens.

Lumina quid dicam praebentia lumina mundo?

30

      Vt roseus niveis sit color usque genis.

Insignisque auro gemmisque ornatus eois,

      Tinctaque bis tyrio murice vestis erat.

Vt stetit in medio iussitque silentia, cuncti

      Auribus intentis conticuere simul.

35

Tunc cytharae auratae pulsavit pectine chordas

      Cumque lyra pariter talia verba dedit:

Sunt gemini fratres, Medicum pulcherrima proles,

      Fulgida qui nostrum nomen in astra ferent;

Nec tales umquam Florentia cernet alumnos,

40

      Sit licet haec claris nobilitata viris.

Nec satis his fuerit maiorum gloria, quamvis

      Nota sit in multis stirps generosa locis.

Qualis avus proavusque fuit, mora longa referre est,

      Quilibet istorum sed superavit avos,

45

Dummodo Pyeridum dulci raptentur amore,

      Et nostra cingi tempora fronde velint.

Hos tu castaliis stillat qua fontibus unda

      Educes placido, Calliopea, sinu.

Hinc tibi maior erit nati quam gloria vatis

50

      Hismarii aut nobis gloria magna Lini.

Quare agite, Aonides, vigiles impendite curas,

      Crescet enim parvo munere vester honor.

Sic per tyrrhenas celebres cantabitur urbes,

      Praesertim tuscus qua tenet arva leo.

55

Nam fore dixerunt italis caput urbibus illam

      Ac primum Ausoniae fata tenere locum.

Vix haec aurato plectro cantarat Apollo,

      Visio me pariter destituitque sopor.

 

12. ad Cherubinum

Nuper audentem Veneris Cupido

Filius pressit fidibus canoris

Ne canam heroum, Cherubine, laudes

Factaque regum:

5

Contrahes ventis rapidis phaselum

Ne prius ludum tumidae procellae

Praebeat, nam post erit in minaci

Obruta ponto,

Dixit An Thebae meruere tantum

10

Dum canunt pugnas et equos Olimpo

Monte victores, Pelopisque honore

Florea serta?

Ilion Smirnae cecinere captum,

Dixit Aeneam rutulumque Turnum

15

Nobilis linguae decus omne nostrae

Musa Maronis.

Quid caput prodest furiale saevis

Anguibus tetri canis inferorum

Scribere et quicquid leve fabulosa

20

Graecia finxit?

Me duce argutam poteris puellam

Flectere et nostris Hericina coeptis

Iam favet, sensit quoniam furentes

Illa sagittas.

25

Quid novem possent melius Camenae

Vel tibi pulcher dare nunc Apollo?

Ornet hic quamvis hedera virenti

Tempora vatum.

Ipse Flamettae nitidos ocellos,

30

Et canes laetas driadum choreas,

Insequi et faunos celeres napaeas

Montibus altis.

Hinc tibi aeternas sine fine laudes

Quae colit Cypron genetrix decora

35

Et tuum toto volitare nomen

Iam dabit orbe.

Dixit haec et plura mihi Cupido.

Annuit Phoebus simul, et sorores

Quae colunt rupes Heliconis alti

40

Dicta probarunt.

 

13. conqueritur quod nimis sit nota Flametta

Quid iuvat ingenium, doctae quid carminis artes,

      Quid prodest Phoebus Pyeridumque chorus!

Iam celebris nostris nimis est Flametta libellis.

Veh, misero nocuit Musa iocosa mihi.

5

Quam coepi solus quondam, quam solus amavi,

      Nunc mihi cum multis est adamanda procis.

Ipse ego sydereos cecini inflamatus ocellos

Qui primum nostri causa fuere mali.

Dum cupio demens formam celebrare canendo,

10

      Paene meo erepta est carmine virgo mihi.

Vndique nam formam iuvenes venere protervi

Virginis ut cernat turba proterva meae,

Et plus quam fama his divinae gloria formae

      Fulsit et hac iurant pulchrius esse nihil.

15

Protinus it rumor totam vulgatus in urbem,

Mox Latiique volans oppida cuncta petet.

Quam mallem formosa minus, nullisque placeres,

      Hoc possem ut felix solus amore frui.

 

14. de exclusione sibi ab amica

Quid faciam? Rursusne petam sua limina pulsus?

      Non, mihi si tota pandat iniqua fores

Exclusit quae me multosque recepit amantes.

Quo, Verine miser, quo periturus abis?

5

Siste iterum infelix, tristem patiere repulsam,

      Et quae te perdent asperiora feres.

Quid faciam? Rapidis ventis mea navis in altum

Inque sinus rapitur, curva Malea, tuos,

Nec retinere queo, violenter flantibus Euris.

10

      Heu, timet infidas naufraga puppis aquas.

Ore resorbentem fluctus horresco Caribdim,

Latratus metuo, Scilla maligna, tuos.

O ego quam mallem gelidis sub montibus ortus,

      Aut lapis aequoreis limes adhaesus aquis,

15

Servitium durum quam immitis ferre puellae.

Quam miser adverso est quisquis amore perit!

Robora tu, silices superas adamantaque durum,

      Tum vincis ferrum ferrea duritie.

Nam lacrimae nostrae nisi ferrea protinus esses

20

Movissentque meae pectora dura preces,

Extinctum flebis posthac, Flametta, Verinum,

      Et dices: Nimium dura puella fui.

 

15. ad Leonardum Beninum

Caesaris magnos referat triumphos

Alter et Parthos simul et Britannos

Ire connexis humiles catenis

Brachia vinctos.

5

Alter argutam modulans Thaliam

Dicat Alcidem superosque reges,

Cantet et flamas vomere e profundo

Ore Chimaeram;

Hic tuba immensa resonet Tonantem

10

Anxium bello, et rapidos gigantes

Vt feros tandem minitans trisulco

Fulmine trivit;

Ille vel pugnam populi biformis

Sive describat danaas phalanges,

15

Victaque ut tandem ruerint bilustri

Pergama bello.

Delius nam me teneras puellas

Ludere et Bacchum Veneris sodalem

Et nemus iussit, Leonarde, frondens

20

Dulceque furtum

Virgines flavas puerosque pulchros

Et canam nymphas Charitesque ternas,

Cum pede alterno satiri choreas

Ordine ductant.

25

Atque Flamettae nimios amores

Cypridos flavae soboles Verinum

Barbiti tensis fidibus referre

Aliger urget.

 

16. tetrastichon sub tabula Flamettae

Cedant formosae mihi quae se in vallibus Idae

      Iudicio Paridis supposuere deae.

In me congessit quicquid natura decori est,

In caelo ut dicas pulchrius esse nihil.

 

17. in Gallam anum deformem

Pumilione minor cum sit quoque nigrior indo,

      Flamettae non vult cedere Galla meae.

Turpius hac nihil est, nihil est formosior illa,

Ista senex turpis, candida virgo mea est.

5

Nescio quo studeat pacto formosa videri,

      Cum nihil hoc monstro turpius esse queat,

Nec quam mane quidem cum sol tegit astra nitore

Per mediam velles tu reperire viam:

Alecto e tenebris infernis nempe putares

10

      Cinctam tartareis anguibus esse caput.

Non cerussa tuum, non far, non quicquid in herbis

Succi est, pallorem, Galla, operire valent;

Contra te facies pugnat deformis et aetas.

      Stulta nimis Galla es, luxuriosa nimis.

 

18. ad Flamettam nimis duram
ne tantum formae tribuat

Cum tantum formae tribuis, Flametta, caducae,

      Cum rapido citius defluat illa Noto?

Non manet aeternus pulchris color iste puellis,

Heu, nimium fragile est candida forma bonum!

5

Aetate et morbo languet cito gloria formae,

      Lubrica namque annis deperit ipsa suis.

Vt flos purpureus curvo proscissus aratro,

Sic una febri labitur iste color.

O utinam fusco potius perfusa colore,

10

      Dum clausas reseras sic mihi nigra fores.

O si Medeae norim, si pocula Circes,

Et quae dira legens thessala coxit anus,

Te postquam nullae duram flexere Camenae,

      Tentarem philtris vincere duritiem.

15

Hei mihi quid feci! Tribui tibi, perfida, laudes

Ingentes, quas non auferet ulla dies,

Et tu nunc chartis nostris effecta superba,

      Me flentem ante fores saeva manere sinis.

Forsitan alter amor, mihi qui male favit amanti,

20

Altera cura tenet, forsitan alter amor.

At mihi sub gelido torpescunt membra Boote;

      Vix quantum hismaria sub nive tristis ager.

Ferrea non sentis Boream spirare protervum,

Strideat ut flatu vincta fenestra tori?

25

Auribus aspideis gemitus suspiria fletus

      Accipis et penitus nil tibi cura mei est.

Heu, quis servitio posset durare sub isto?

Quis posset tanta vivere nequitia?

Quam non longa fides movit, vos sydera testor,

30

      Tu dea silvarum, Cynthia, testis ades,

Nam me vidisti vigilantem et saepe gementem

Virginis ante fores nocte silente meae,

Et nostrum ex alto caelo es miserata dolorem,

      Horrebat vitreo cum mihi palla gelu.

35

Fecisti lumen tenebrosa in nocte diurnum,

Nam tenebris maeror saevior esse solet.

Non te luctus edax nec ferrea pectora movit

      Pallor qui ex nimio venit amore mihi.

Denique tu miserum coges, Flametta, Verinum

40

Immerita ante diem morte perire tuum.

 

19. ad Petrum Medicem

Cum vacuus curis fueris, pauloque severis

      Amotis, laeta haec carmina fronte leges.

Inter longa iocos admittere seria prodest,

Nec semper curis invigilare iuvat.

5

Quod si forte meos laudabis, Petre, libellos,

      Vertice tum feriam sydera celsa meo.

 

20. de liberalitate Petri Medicis in omnes doctos

Visus eram Fesuli montis recubare sub antro,

      Nobile qua Medicum sydera tangit opus.

Tunc nec letheo mersit mea tempora somnus

Rore, nec omnino pervigil ipse fui.

5

Tempus erat Thereos quo tunc Philomena tiranni

      Permemor implebat questibus omne nemus,

Pronaque caeruleas iam nox properabat ad undas,

Fessaque mergebant astra sub aequoribus,

Cum viridi Phoebus redimitus tempora fronde

10

      Ante oculos subito visus adesse meos.

Obstupui ut crines per candida colla fluebant,

Splendor ut in toto corpore quantus erat.

Vestis et ardebat tyrio sibi murice tincta,

      Atque erat eoo gemma petita salo.

15

Tunc citharam auratam plectro pulsavit eburno,

Et placido tales edidit ore sonos:

O ter felicem Medicis qui tempore Petri

      Inter Syllanides nomen habere cupis.

Gaudeat etrusci tellus veneranda leonis,

20

Pro qua cyrrhei liquimus antra dei,

Liquimus aonios lucos et thessala Tempe,

      Et quae sunt grais nobilitata modis,

Nec Fesulos habitare pudet montesque Mugelli,

Nec pudet etrusco fonte lavare chorum.

25

Nam vivente Petro magnum speramus honorem

      Vatibus etruscis praemia magna dari.

Haec similis pietas, hic Mecenatis in omnes

Mos fuerat vates percoluisse sacros.

At nunc Landini, Medicum, Petrique favore

30

      Cantatur toto nomen in orbe tui,

Qui cecinit Xandram miro inflamatus amore

Et mox magna Petri dicere gesta parat.

At tu, qui tanti sequeris vestigia vatis,

      Haec illi nostro nomine dicta refer.

35

Nec tua letheas mergetur virgo sub undas,

Flametta ardoris maxima flama tui,

Inter et etruscas cantabitur ipsa puellas,

      Et sua post cineres fama superstes erit.

Haec ubi dicta dedit, faunos nymphasque canentes

40

Aspexi et toto ducere monte chorum,

Donec anhelantes nostrum super aethera Phoebus

      Duxit equos et iam venerat alma dies.

 

21. ad Flamettam

Quis fuerat quondam felicior alter amore

      Dum me centenis praetulit illa procis?

Quid meminisse iuvat partes habuisse priores,

Si nunc excluso saevius instet amor?

5

Monstrabar digitis felices inter amantes,

      Et mea sors multis invidiosa fuit.

Vt dulce in tuto est veterum meminisse laborum,

Sic magis ex alta sede ruisse dolet.

Numinis adversi nimium securus amavi,

10

      Incauto unde magis cura nocere solet.

Quis fuit ille meis daemon contraria votis

Numina qui opposuit, invidus ille fuit.

Felicem quondam multi dixere Verinum,

      Nunc fortuna suam movit iniqua rotam.

15

Mobilis illa quidem est uno nec firma tenore,

Alternat varias lubrica saepe vices.

Nemo potest recte felix dicique beatus,

      Hunc nisi felicem viderit atra dies.

Hei mihi quid feci, videor cur perfida vilis

20

Nunc Flametta tibi? Dic, ubi nostra fides?

En unquam fuit in terris ardentior alter,

      Et qui maiori norit amare fide?

Ille ego sum quem tu cunctis praeferre solebas,

Quo sine dicebas nil tibi dulce fore.

25

Cuius et ingenium sanctis, Flametta, poetis

      Atque ausa es doctis me equiperare viris.

Ingenium et versus quamvis natura negarit,

Laeta dabas versus ingeniumque mihi.

Tu mihi praebebas vires sanctumque furorem,

30

      Te sine Verini muta Thalia foret.

Tu mihi quaecumque est tribuisti carminis artem,

Tantus in accensis mentibus ardor erat.

Sis mihi principium, medium, sis finis amoris,

      Ne rapiat titulos altera virgo tuos.

35

Tu, Flametta, meis sola inscribere libellis,

Dummodo te teneat mutua cura mei.

 

22. ad Cupidinem nimis saevientem

Desine iam pharetras puer evacuare sagittis

      In me Verinum, saeve Cupido, tuas,

Pone tuos arcus, tibi porrigo pectus inerme,

Pars intacta tuo est vulnere nulla mihi,

5

Spicula quo figas non est locus, omnia telis

      Plena tuis: quid enim nunc furiose paras?

Quaere alios iuvenes, alias tibi quaere puellas,

Dum vivam aligeri servus Amoris ero;

Sum, fateor, miles tuus, ambitiose Cupido,

10

      Cur laceras pectus militis ipse tui?

Non opus inflames, uror namque intus et extra,

Aethnaeis flamis pectora tosta dolent.

Quae requies, quis finis erit, Cytherea, furori?

      Crudelis nati comprime tela tui.

15

Vix tegit ossa cutis, pro succo pallor in ore est,

Quaelibet ossa mei dinumerare queas.

Assiduus luctus turgentia lumina laedit

      Insomnis noctes pervigiloque dies,

Pectora proque cibo maeror macilenta peredit.

20

Vt sit, diva, precor mitior ille mihi,

Impius ille licet tua per praecordia flavum,

      Alma palens, telum torserit asper Amor.

Formosum cum tu, pulcherrima mater, Adona

Ardebas, tibi nec, diva, pepercit Amor.

25

Iussa tamen carae faciet genetricis alumnus,

      Servitium ut tradat mitius ille mihi.

 

23. conqueritur de adversa fortuna in amore

An mea me simili semper fortuna tenore

      Vrgebit? Veniet candida nulla dies?

Cimba procellosum semper mea curret in aequor

In Syrtes rapido praecipitanda Noto?

5

Legibus en ego sum Parcarum natus iniquis,

      Vt miser adverso semper amore premar?

Cur mihi nascenti Clotho invidiosa fuisti?

Anne, deae, livor vos quoque tangit edax?

Purpureis invecta rotis nitidissima pulchrae

10

      Filia Latonae ter renovata polo est,

Ex quo saevus Amor flamas geminavit et arcus

Inque dies vires convaluere suae.

Spes quanto minor est, tanto magis urgeor amens,

      Sic sterilis vana spe mihi gliscit amor.

15

Quid facis, ah demens, quid spem nunc nutris inanem?

Alterius mavult dicier illa viri.

Quid litus curvo frustra proscindis aratro!

      Num segetes laetas tristis arena feret?

Durane blanditiis speras nunc saxa movere,

20

Et supplex fastus flectere posse feros?

Aut alium iuvenem, quem nollem, nunc deperit illa,

      Aut inflata nimis virginitate sua est.

Rara verecunda est quae non sit virgo superba.

Proh superi! Mendis rara puella caret.

25

Matronae quis enim fastus tolerare pudicae

      Posset? Nulla mihi virgo superba placet.

Intolerabilius quam dira superbia nil est,

Quodque magis superis displicuisse ferant.

Sit testis Niobe in statuam quam vertit Apollo,

30

      Pignora bis septem perdidit illa prius.

Si non pampinei vetuisset sacra Lyaei,

Non visus matri Pentheus esset aper,

Si non fugisset Phoebi connubia Daphne,

      Non versa in lauro dura puella foret.

35

Discite vos igitur fastus odisse superbae,

Ponite duritiem, nam nimis illa nocet.

Hoc si nostra fides meruit, miserere precantis,

      Flametta, ardoris nunc miserere mei.

Iamque extrema legunt mihi saevae stamina Parcae:

40

Vltima, ni properes lux mea fata feret.

 

24. alloquitur se ipsum

Stulte, quid in flamas addis nova ligna, Verine?

      Heu, nimis in damnis ingeniose tuis.

Perdita fortassis ne perdas, omnia perdis.

En age, tam rapidis contrahe vela notis.

5

Tempus adest: portus repetat votiva carina,

      Iactata in dubio iam satis illa salo est.

Cur plenum curis animum spe pascis inani?

Irrita nam zephiri tot tua vota ferunt.

Ah nimis indulges qui te male perdit, amori,

10

      Heu nescis, nescis quid sit amare, miser!

Anxia res amor est et curae plenus inanis,

Mortalesque nihil vexat amore magis.

At satius quanto est illis incumbere rebus,

      Quae sanare tui tabida membra queant.

15

Fabula non sentis toto ut notissima vulgo

Iactere et de te compita nulla tacent?

Nemo tuum conviva silet vinosus amorem,

      Et tua sunt pleno carmina lecta foro,

Insanus digitis populus te signat euntem,

20

Nequitiam ridens damnat et ille tuam.

Quid docti dicent si plebs tua crimina culpat,

      Quid, de te gravium turba severa patrum?

Victa iacet ratio, nam nunc meliora volentem

Me peiora sequi compulit asper Amor.

25

Quis saevi posset contra ire Cupidinis arcum?

      Quis putet armatum vincere posse deum?

 

25. quod amori succumbat ratio

Spes et amor cogunt rursus servire puellae

      Iocundoque iterum subdere colla iugo.

Hinc ratio atque animus Veneri contraria surgunt,

Et nimis hostili pugnat urerque modo.

5

Quid fiet de me timeo: vincetne Cupido?

      Nimirum in nostro pectore victor erit.

Alatus deus est, gravidas gerit ille pharetras

Aureaque occulte spicula torquet Amor,

Nec quisquam vitare potest: prius ossibus haerent

10

      Fraxineos arcus quam sinuasse putes.

Non missa a Partho tantum letalis harundo

Dum fugit incauti militis ora fodit.

At si quis puerum caecumque vocabit Amorem,

      Iudicium sani non habet ille viri.

15

Nemo cupidineas poterit vitare sagittas.

Nullus ab insidiis tutus Amoris erit.

Colchida quid referam aeripedes flamamque vomentes

      Carminibus magicis perdomuisse boves?

At non ardorem cantatis Iasonis herbis

20

Extinxit, crevit tosta per ossa calor.

Tu quoque quae nautas mutasti in monstra pelasgos

      Aurea sensisti praepetis arma dei,

Falce nec ad lunam lectum tibi gramen aena

Profuit, et iuvit carmen inane nihil.

25

Sed te decepta, licet esses filia solis,

      Sulcavit vitreas callidus hospes aquas.

Quid nunc te memorem, proles generosa Tonantis,

Nempe pharetrato subcubuisse deo?

Tu fera nemei domuisti monstra leonis

30

      Ydraque te metuit tartareusque canis;

Omnia vicisti, tenero nunc servis Amori,

Factus et es servus qui modo victor eras.

Cur te, Phoebe, canam mutatum turpiter ora

      Pastorem vili delituisse casa?

35

Sed quid ego incipio magnos numerare triumphos,

Cum toto notus pervolet orbe puer?

Magne puer, si quis spernat tua regna superbus,

      Tam ferus imperium sentiat iste tuum.

Ille tibi iam mitis erit supplexque rogabit

40

Ne faculis uras pectora dura novis.

O si me vultu aspiceret Flametta sereno

      Et vellet dici quae modo dicta mea est,

Tunc ego Persarum ditissima regna recusem:

Improbus insanas quaerat avarus opes,

45

Hic inhiet dulces miserae ambitionis honores,

      Iste regat multos, me mea Flama regat.

Flamea me niveis teneat formosa lacertis

Et vos cum vestris, regna, valete malis.

 

26. de somnio et infelicibus signis sui amoris

Me miserum! Hesterna quae somnia nocte fuerunt!

      Heu, hoc vos nigrae praecinuistis aves.

Alteriusque meas subiit canis ater in aedes

Atque per impluvium decidit anguis humo.

5

Haec quamvis manifesta mei cecinisset aruspex

      Signa mali, tantum quis putet esse nefas?

Heu, heu, non tantam concepi mente ruinam:

Ducenda est alio nostra puella viro.

Tempus erat quo iam roseis auriga quadrigis

10

      Linquebat phrigii flava cubile senis,

Pexima quando quies somno mihi membra rigavit.

Sint utinam nobis somnia falsa precor!

Visa mihi est Herato tristes effundere voces

      (Neglecti haec curam semper amantis habet):

15

Fata tuis obstant coeptis, obsistere fatis

Nemo potest hominum, non deus ipse valet;

Mens Iovis est fatum, fatum est sua firma voluntas,

      Et seriem rerum fata vocare potes.

Ille opifex rerum, sibimet contrarius esset,

20

Hoc est adversus bella movere deos.

Et conere licet, non re potieris amata,

      Sed miser incassum tempora longa teres.

Sic visum superis, sic stat sententia fatis,

Vt nubat Bruno candida virgo seni.

25

Indignum est facinus nec quod mereare, Verine,

      Sed tamen o frustra desine, amice, queri;

Nos aliam dabimus miro splendore puellam

Deposito fastu quae velit esse tua,

Illiusque toro solusque frueris amore

30

      Dum sibi, proh superi! Vita superstes erit.

Vix haec ediderat gelidos cum sudor in artus

Fluxerat et pavidi contremuere sinus.

Tunc mea coeperunt vibrari corda timore

      Tristis et e nostro pectore somnus abit.

35

Namque metu est excussa quies, ira atque dolore

Exarsi, nec vox ore retenta mihi est:

Cur, ignave, premis mortalia pectora curis,

      Nonne satis fuerat cura diurna, sopor?

Cur trepidas falsa deludis imagine mentes

40

Atque timere facis saepe quod esse nequit?

Cur terrent sensus phantasmata vana gravatos,

      Horrida tam miris cur simulacra modis?

Omnia mentiris, somne ignavissime, dicta,

Anne esset tanti nuntia Musa mali?

45

Nec plectrum in dextra, nec barbiton ulla sinistra,

      Nec fuit haec Herato, quae mihi visa loqui est,

Sed comes una tui Furiarum tristis Herinis

Tartareo venit, pestis amara, lacu.

 

27. ad Flamettam quae Bruno nupsit

Ergo deserto tandem, Flametta, Verino

      Nupsisti Bruno perfida virgo seni

Perfida tam sanctum rupisti foedus amoris,

Deceptis superis sic violata fides.

5

Crede mihi, tanti sceleris dabis, impia, poenas.

      Impia, mene putas talia posse pati?

Facta addam verbis: tam atrox iniuria posset

Ingenium placidi mite movere viri;

Acer natura atque audax iuvenilibus annis

10

      Nescio quid faciam: quo trahet ira sequar.

Intumuit calidus per fervida pectora sanguis,

Ira et amor nobis cuncta furore replent.

Dii meritas poenas tanto pro crimine poscent:

      Tene putas superis verba dedisse deis?

15

Numina sunt testes: potes hoc periura negare,

An teste inficias ibis, iniqua, deo?

Formula testis adest quae sacra in Carminis aede

      Paene istis verbis rite peracta fuit:

Te praeter nullus iunget connubia mecum,

20

Cuius nota fides, est mihi notus amor,

Per numen iuro cuius densissima ludos

      Turba colit, semper tu meus unus eris,

Dum vivam fidi dicar Flametta Verini,

Vna dies ambo auferet, unus amor.

25

Tu vir, tu coniunx, et eris mihi sola voluptas,

      Dispeream sine te, si libet esse mihi.

Pluraque mendaci dixisti, perfida, lingua,

Et nostrae dextrae dextera nexa tua est.

Tunc prae laetitia lacrimae fluxere per ora

30

      Et tantum dixi: sint verba rata precor.

Gaudia, proh superi! Deceptus inania fovi,

Me fore felicem tempus in omne putans.

O leve et infidum, o varium, o mutabile pectus!

      Femina se tanta mobilitate gerit!

35

Nulla fides usquam est, iuranti nemo puellae

Credat, cum verbis mobile pectus habent,

Promptum aliud verbis, aliudque in pectore clausum est,

      Mella gerunt linguis, dira venena latent.

 

28. ad Locterium Neronium amicissimum

Men lacrimare vetas, et talis adempta puella est

      Nobis et turpi Flamea nupta seni!

Veh, mihi decrepitus quidam praefertur adulter,

Men siccis credis talia ferre genis?

5

Immittat potius mea per praecordia ferrum

      Quam, Flametta, miser priver amore tuo.

Me iugulet potius, fuero sibi mitior hostis,

Illius quam tu nupta ferare senis.

Tune illum tanges niveis formosa lacertis

10

      Et non pollutas credis habere manus?

Tune fovere sinu squalentia membra pedore

Tam molli poteris stulta puella senis?

En ubi mollities formosi pectoris illa est?

      Oris ubi inflati verba superba iacent?

15

Heu tibi tam cari non amplius ipsa Verini

Dicere, et lacrimas fundere tune vetas?

Me scythicis releget potius Florentia terris,

      Publicet et nostras denique fiscus opes,

Quam nostram tangat turpissimus ille puellam.

20

Abvertant tantum numina sancta nefas!

Desine, Locteri, sapientia fundere verba

      Frustra, nam nimis est imperiosus amor.

Te bona dicentem nosco, peioraque cogor

Turpiter insano victus amore sequi.

25

Quid faciam? Finem nequeo praescribere amori:

      Exitium infelix subsequor ipse meum;

Sed tamen enitar paulatim pellere labem

Tam tristem monitis, dulcis amice, tuis.

 

29. ad Flamettam

Quid mihi dixisti? Infelix, discede, Verine:

      Me coniunx alter, me tenet alter amor.

Rumpere ne tentes socialia vincula taedae,

Ne sponsam alterius sollicitare velis.

5

Dum licuit tempusque tulit salvoque pudore,

      Inter mille procos tu mihi primus eras;

Vir, mihi ni cedas, nostro laedetur amore,

Et te propter erit fama sepulta mei,

Et falso turpis te propter adultera dicar;

10

      Deprecor, alterius cede, Verine, toro.

Ardenti ut quondam fueras in amore modestus,

Quae mentem potuit flectere causa meam,

Sic tua nunc prosit, dilecte, modestia nobis,

      Profuit illa tibi, prosit et illa mihi.

15

Nulla dies nisi mors disiunget foedera lecti,

Ne doleas, non vir tu, sed amator eras.

Verba puellarum quae sunt sub iura parentum

      Ad iam promissum nil valuere torum;

Non ego civilis cognovi aenigmata iuris,

20

Scire tamen mulier quaelibet ista potest?

Nescia promisi, sed quid promittere quivi,

      Actibus his genitor si neget ipse fidem?

Aut bene cede volens seu invitus tempora prodes,

Gratia sicque tuis non erit ulla malis.

25

Quaere aliam nulli quae sit promissa marito

      Quae possit semper firmior esse tibi;

Illa quidem nostri siquid tibi restat amoris

Curam adimet, curam cum dabit illa tibi.

Truditur ut clavus clavo, sic ignis ab igne,

30

      Sic deletur amor priscus amore novo.

Discedam quamvis abs te discedere nollem,

Hinc tamen imperium me iubet ire tuum.

 

30. ad Flamettam

Quid faciam? Quo me vertam? Discedere cogis,

      Ad te me facies ista redire iubet.

Me flavi crines retinent et eburnea colla;

Me miserum sine te vivere posse putas?

5

Quam bene puniceus lactenti in corpore nitor

      Fulget, et hanc formam linquere posse putas?

En ego sydereos ut linquam credis ocellos?

Sperasti ah tantum, candida virgo, nefas?

En alium imperiosa iubes me quaerere amorem?

10

      Quo sine te pacto vita futura mea est?

Vnica tu requies nostri, Flametta, laboris,

Solamen tristis sola doloris eras.

Pectore sola meo poteras depellere curas,

      Tu vere poteras gaudia sola dare.

15

In te spes vitae, mors in te nostra manebat,

Sors mea pendebat sorte, puella, tua.

Quis mihi deserto, quod erit solamen? Amicus

      Quis pellet curas? Gaudia quisve dabit?

Contra fas divum tu contra iura virorum

20

A iam promisso pellis iniqua toro.

Si nescis, deus est testis, deus ultor amantis:

      Deceptus verbis non ego solus eram.

Quas mihi tu poenas, si non mortalia temnunt

Numina, sed meritas Flamea virgo, dabis.

25

Vltrices iras graviora in tempora differt,

      Non impune feres verba dedisse deo.

Non omnes subito peccantes fulmine perdit

Iupiter, eventus acta probare solent.

Vos precor, o superi, sim quamvis laesus ab illa,

30

      Sit tamen huic causa poena remissa mei.

Si non decipior, fidum sprevisse Verinum

Plorabis, cum nos alter habebit amor;

Tunc quotiens dices: erat hic hic dignus amari.

      Damnabis factum perfidiamque tuam.