Albertino Mussato quaestio

Testo base di riferimento: L. Padrin, 1887

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


Lovatus

O cui rite datum lenti cognomen Aselli

Non fuit, astutam portanti pectore vulpem,

Cum nitor ingenii, cum sancti fulgor honesti,

Cum mihi iunctus amor tibi sit velut organa recti

5

Iudicii clausum reserare potentia verum;

Et duo sint, alter natis caret, alter abundat;

Dic uter in lucem meliori venerit astro.

Nam licet una meam teneat sententia mentem,

Forsan et hic fallor, non est res digna negari

10

Quam te posco tuus: censuram dirige nostram.

Sic fortunatum videant te saecula patrem

Pronaque felici faveat Rhamnusia cursu

Nec coeptum dediscat iter sed vota secundet

Longius et nulla patiaris parte repulsam.

 

Mussatus

O non digna lupo parcae prolatio buccae,

Sit licet ipsa Lupi quem non formidat Asellus.

Cum magis exploro quid sim, me nescio. Quid ni?

Quam mihi plus de me credo tibi: si quidem asellum

5

Asseris, hoc fateor: simplex tamen assere vulpem.

Sum vulpes, fraudis sed nescia; denique quod vis

Id volo. Iudicii cur sic dedigner honore?

Ecce ego praepositam tento praecidere causam:

Progenies si laeta venit, ditissima res est.

10

Nam bona si laeta est: huius possessor ab astris

Diligitur, gaudetque satis felicior illo

Qui caret: orba nimis nullo subeunte bacillo

Dextra patris titubans obscuro palpitat aevo.

Haec infixa meae talis sententia menti est.

 

Lovatus

"Progenies si laeta venit, ditissima res est"

Nubila non solvit dubii; nam et prole carentem,

Si sibi laetitiae est, reor hac in parte beatum;

Omnis enim sors est felix quae grata ferenti est:

5

At soboles si moesta venit, durissima res est.

Seu bona seu mala sit, prolis flet dona Lycurgus,

Nauplius, Evander, Priamus, Nestorque Creonque.

Innumeros taceo; tu de tot milibus unum

Vestigato patrem quem non stimulaverit ingens

10

Aut timor aut fletus pro dulci prolis amore.

Has ego cum nequeam naturae pellere partes,

Nec mea Callisto fetum labendo figuret

In melius, tali semper caruisse bacillo

Parte emerem vitae: tantus dolor urget habentem.

 

Mussatus

Sors bona simpliciter non est quae grata ferenti est;

Nam mala si cuiquam placet aut bona displicet, error

Propterea vero non officit: ergo sequetur

Quod bona quae laeta est et cedet opinio vero.

5

At quae sit soboles laeta aut non laeta sinamus:

Sitne optanda magis aut non optanda resultet

In litem. Mihi quippe magis placet alea fati,

Dum sperare licet. Spes est mihi gloria semper:

Et, nisi perpetuum, quid habet natura quod optet?

10

Deme peregrinis, quorum tibi mentio facta est,

Anchisem Augusti generis proavumque patremque

Francigenaeque domus seriem quam duxit in ortum

Priamides: et tu, melior patre, iungito patrem

Quem superas, propriis sic et superabere natis.

 

Lovatus

Iudice me, non res sed opinio sola beatos

Efficit aut miseros: bona sors non displicet ergo

Nec placet adversans, et in hoc non incidit error:

Si tamen est aliquis, malim ignorantia veri

5

Sit mihi laetitiae, quam sit res scita dolori.

Cetera praetereo: censes optabile prolem

Quam liceat sperare bonam nomenque paternum

Protrahat. Heu quanto spes est minor illa timore!

Rari quippe boni, sed et hic mens anxia patrum est.

10

Non demo Anchisem nec quos dat Francia reges,

Dum bene tot tulerint pro natis tristia penso.

Quod tua posteritas fama conservet inani

Vilius est media quam si laudere Syene

Aut hoc quod Veneri donatae a virgine puppae.

 

Mussatus

O male felices quos ignorantia caecos

Efficit! ignarae quaenam sint gaudia mentis

Non video, ignorans nec erit me iudice felix.

Ad litem pro prole veni et succumbe timori

5

Quod rarum est reperire bonam; ne semina spargat

Passer, nulla seras? semper metuendane mors est?

Quod toti morimur Seneca improbat et Cato. Virtus

Tunc oppressa iacet? virtutem oppone timori.

Iam puto si tibi sit victoria sponsa, palaestram

10

Ascendes, utere foro, nitere vigori

Nec stadio volveris iners; de mille coronam

Forsitan accipies unus: promissa iacenti

Non est. Perpetuam solus ne despice famam,

Servant appositae Sanctis bona nomina puppae.

 

Lovatus

Censuit Euripides ipsius nube sinistri

Felicem qui prole caret. Plus laedere natos

Quam prodesse videns rationum mergor ab undis.

Si placet, ambiguae discusso robore causae,

5

Qui tuus et meus est animaeque capacior altae

Hanc satus Andrea decidat carmine litem.

 

Mussatus

Euripides inter reliqua infortunia dixit

Felices qui prole carent. Sic lumine cassus

Vno inter caecos rex est et sorte beatus.

Quae pro me faciunt, rationum mergeris undis.

5

Iudicio Andreadae consentio et approbo legem:

Euripidis favet illa meae sententia causae.

 

Lovatus

Sit satis alterna sic nos lusisse camena:

Quae desunt, medius supplebit cetera Iudex.

 

Mussatus

Suffecisse placet: delecti Iudicis ergo

Pergat ad examen nostrae conclusio causae.

 

Iambonus Andreae de Favafuschis

Quid, Lupe, mystarum et Sileni vector, Aselle,

Inter vos habitam sobolis de semine litem

Iudicio mandare Bovis voluistis arandam?

An quia bos simplex iustisque laboribus aptus

5

Dignum opus exercens unco sola sulcat aratro?

Tu, fera dentipotens, metui, tu mitis amari,

Muxe, putas secius, sic de Bove fidit uterque.

His tamen utrique ...... suspectus haberi:

Sed neque quod comes ipse mihi stabulique cibique es

10

Et pariter mecum lambens cunabula Christi,

Quamvis nos aratro rigidus disiungat Apelles;

Nec quia terrificus grandi tonat ore Lycaon,

Flectet amor terrorve Bovem de tramite recti.

Parcite, plusquam vos mihi veri cultus amatur

15

Iustitiaeque soror fidei constantia purae:

Tanta est simplicitas animis innata bovinis.

Sic mihi parcat acus succincti longa subulci

Sole sub aestifero, muscis ne mordear atris:

Lignea sic nostro fiant iuga mollia collo

20

Nec placidi fontes nec florea pascua desint.

Si bene deprendi motae fundamina causae,

Quaeritur hoc unum: melior sit prole carere

Sors aut esse patrem. Sic et melioribus astris

Esse satum dices, sic et felicius illud

25

Optandumque magis quod plus laudaveris horum.

Felicem si laeta venit proclamat Asellus

Progenies hominem, miserum si moesta fatetur,

Sed melius sperare bonam dubiumque teneri

Quam penitus nullo sterilem gaudere bacillo,

30

Dementesque vocat qui non fore grata timentes

Pignora nulla volunt, tamquam qui seminis orbum

Linquit agrum volucrumque metu loliique maligni.

Addit Aristotelem testem sibi vera locutum

Iudaeaeque sacrum regem veteresque poetas.

35

At Lupus expertus natorum pondus et aestum:

Sors, ait, est melior caruisse propaginis usu

Quam sobolem, quamcunque tibi dat casus, habere:

Si mala, crux patris est; bona compos et anxia cura,

Quae tam rara venit quam vana ciconia nutrit

40

Turribus in patavis hiberno tempore pullos;

Thebanos Phrygiosque patres mollesque Pelasgos

Ponit in exemplis pro natis flesse nec ullum

Invenit immunem pro cara prole doloris.

Vtraque pars propriam visa est defendere causam

45

His aliisque movens facundas pectore chordas

Vt prorsus rear hos vates Apolline doctos.

Hos ego qui sedeo iudex certaminis huius

Immemor herbarum pugiles miratus olentes

Et meritis causae discussis nomine nostro

50

Vile licet, tenui meditatus arundine carmen,

Sic litem dirimo, sic coeptam finio causam:

Vera Lupus cecinit nec se defendere Muxus

Iure potest, quamvis vulgi rationibus uti

Quae satis ingenii possunt virtute refelli.

55

Censeo sic igitur meliori sidere natum

Quem Lupus affirmat quam quem testatur Asellus.

Dulcia victori iubeo det pabula victus

Litis ob expensas, nec ab his proclamet Asellus;

Provocet a reliquis, rata sit dum mensa, licebit

60

Quae nolet, quando sedeat comes arbiter illis

Quem penes arbitrium remanet nodosa resolvi

Iura, quibus moveor, quamquam sint nota, parabam

Subdere censurae, cum protinus una sororum

Sicelidum vetuit. "Satis est mugitibus, inquit,

65

Quae sentis, sanxisse tuis. Hic anchora puppem

Iacta tuam teneat. Veniet qua reddere causas

Hora reluctanti melior coneris Asello

Fortius et plenis verum suadere tabellis;

Sufficiat dixisse tibi iurgantibus: - Ista

70

Pauperis agricolae Bovis est sententia vestri. -"

 

Iambonus Andreae de Favafuschis

Accipe, clare, precor, genuit quem Cimbria vates,

Quae Bovis iliaci portant tibi metra salutem,

Metra quidem, quovis inopi contenta paratu;

Crinibus impexis et inerti pergere passu

5

Rustica ridebis, non picta coloribus illis

Quos tua pieriis apponit musa figuris.

Perlege, nec multum fragili de cortice cura:

Mens erit in verbis qua delecteris et alto

Concitus ingenio carmen moduleris opimum.

10

Sub Bove certarunt Lupus hinc tuus, inde canorus

Voce Asinus grandi; lata est sententia: victus

Ad tua rostra, ratus se laesum, appellat Asellus.

Quis litis tenor et quae facta sequentia litem

Omnia prospicies his interclusa tabellis.

15

Ne tamen hic tanti taceatur origo duelli

Quaestio sic posita est. Duo sint: cum semine primus

Prolis agat vitam, vivat sine prole secundus:

In mundum meliore sibi quis venerit astro

Quaeritur, et cupienda magis quae vita duorum est.

20

Vox asinina probat sortis melioris habentem

Qualemcumque sinat sobolem Deus: at Lupus illum

Progenies cui nulla datur: pugnatur utrinque

Cantibus alternis et respondentibus harpis,

Strata quibus credas reparari Pergama posse,

25

Cimbrica saxa trahi et Bachilonia flumina sisti.

Hos inter dubio dum pendet palma volatu

Arbiter assumor, pugilum communis amicus,

Integer Astraeae, quae nondum tota reliquit

Dardanii loca sacra fori, causamque revolvo

30

Victoremque Lupum pando libramine iusto,

Hac diva mostrante viam. Timor ullus ab illa,

Spes, amor aut odium cor non flexere Iohannis

Non soliti non esse Boni: mihi testis adesto

Antegrados quaecumque colit quaecumque senatum

35

Gastaldosque fides terrae firmissima nostrae

Et quae iam vestris satis in praetoribus albet.

Nil super his conscire mihi, quo mordear intus,

Aut errasse putem; sed nec me purior urbis

Rector erit patavae, leges ut sedulus omnes

40

Observet quas bis manibus iuravit et ore.

Provocat ille tamen pacti violator honesti

Stare Bovis dicto, quo se permiserat ante

Nescius in pecus esse Lupus ius vindicis irae,

Nec contentus eo largo temerarius ore

45

Iudicis innocui corruptas dicere lances

Audet et in nostram moliri nubila famam

Et vocat ambages omni ratione carentes

Quae mihi iustitiae dictarunt numina, quaeque

Scripta probant asinis non solum credita vatum.

50

Irascor medeorque mihi maledicta ferendo:

Ne ferar ut peccem forsan non casta loquendo,

Vindicet hoc crimen pacto confisus agaso

Fuste latus tundens et iniquo pondere tergum

Saepe domans sedeatque super lassumque fatiget,

55

Muxus ut exigua solvat ieiunia coena,

Incubet et gelida noctu sine stramine terra.

Quid faciam? mos est ad triste recurrere victos

Auxilium; quandoque tamen sine crimine iudex

Hoc vetat et vacuae cessat deferre querelae.

60

Quod tamen admissus fuit importunus Asellus,

Campesane tui fecit reverentia campi,

Quem tibi cognatae musae coluere latinae,

Perpetuos fructus omni sub sole ferentem.

Namque pruinosus cum stringit Aquarius arva

65

Non minus est plenus quam cum sub vere Iuvencus

Floret Agenoreus vel in aestu messibus albet

Cancer, odoratis rubet aut cum Libra racemis.

O mihi si talem natura dedisset agellum,

Me quoque natorum vano privasset honore,

70

Quam felix quam grata quies, quam laeta fuisset

Vita mihi semper; quae et adhuc ventura superstat

Clara senescenti iuvenem me redderet aevo!

Sed non sic Asinis visum, quos, grandia natos

Pondera ferre, pudet vacuis incedere dorsis.

75

Nec iuvat expertes oneris sublimibus uti,

In quibus et tuus est appellaturus Asellus

Qui fuerat proprius vitae laudator onustae.

Tu modo, Castaliae quem perdocuere sorores

Scire homini quodcumque licet, dignare parumper

80

Hoc opus, accitis doctas dare partibus aures

Ingenioque tuo venari et promere verum.

Si tamen expediat validis mea dicta tueri

Iuribus, accingor, si Mussus inania dicet,

Calcitret ad stimulos quamvis frenabimus ora.