Albertino Mussato Priapeia

Testo base di riferimento: V. Crescini, 1884

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


Te rubicunde canam diis enumerate priape,

      Te qui lascivi numen amoris habes.

Et qui truncus eras ficulnus inutilis olim

      Quem mento quovis contigit esse deum,

5

Visus es ut primum teneris placuisse puellis

      Viceris, et nutus allicuisse suos.

Vise tamen solo visu non sufficis illis,

      Te si non liceat contiguisse manu.

Quid mirum irradias roseo suffuse rubore,

10

      Dum caput alterna mobilitate quatis.

Inspectat te virgo libens materque nurusque,

      Nec sua te viso gaudia celat anus,

Quod subit in venas pro te praecordia torcens,

      Ignis edax ideo diceris esse deus.

15

Inscia virgo rudis, quisquis te ducit ad ignem,

      Quaeque volens subeas invenit ipsa locum.

Quo simul ac propriam secum te traxit in aedem,

      Hospita delicias quas petit intus habet.

Ah vage quod petulans illo te extendis in antro,

20

      Et tentas large vascula multa casae.

Illam delectas, et delectaris in illa,

      Et qua tu biberis, hac quoque parte bibit.

Tanta quis enumeret felicia gaudia quantis

      Gaudeat illecebris femina virque tuis.

25

Iungunt ora simul tensis luctantia linguis

      Inque femur peragit mutua bella femur.

Dum furiit furunt, et labra mordentia mandunt,

      Mordent dente genas, dilaniantque comas.

Interdum patulas invadunt morsibus aures,

30

      Affiguntque nigras per loca certa notas.

Ludrica sed teretes premet suprema pupille,

      In quibus assidue stat genialis amor.

Oscula divinum praebent superantia nectar,

      Dat labiis gratum parvula pupa bolum.

35

Edere compellis gemitus dum ludis hanellos,

      Dulciaque in tremulo prodere verba thoro.

Quid tangant digiti, captentque in finibus illis,

      Stat sub privatis summa libido locis.

Et mutare vices crebro delectat utrumque,

40

      Quae modo succubuit, militat illa super.

In sedem erigitur sparsis furiata capillis,

      Lustrat cuncta oculis luxuriosa suis.

Scaturit interea rugosa per inguina rivus,

      Inscribitque madens lintea fusus amor.

45

Sunt quos alta iuvet collo deducere crura,

      Et pedibus geminas tangat amica genas.

Et quos non poduit patulis lusisse fenestris,

      Nam quae delectet gaudia visus habet.

Nititur obscenas ad visum exponere partes,

50

      Vt priapee tuos cernat uterque iocos.

Tum quis forte putat venetum vidisse ducatum,

      Equoreas undas, illiricosque sinus.

Actibus his varias multi invenere figuras,

      Et morti similis gaudia finit amor.

55

Dii facerent omnes actu moreremur in illo,

      Cum clauderent nostros ultima fata dies.

Quae loca lata minus vafre muliebria quidam

      Dicant militiae nata priape tuae.

Errant pace sua, nam cum tua tecta subintras,

60

      Illa simul tecum quisque subire velit.

Inguina cum toto corpus petit illa vorago,

      Proficit affectus mentula nulla suos.

Saepe tuam mollem multae timuere puellae,

      Neve nimis timeas in sua damna tremit.

65

Dant gemitus primi cum fit disiunctio floris,

      Molliter incendis primula claustra prius.

Quo semel intraris praebet secura meatus,

      Nec minus ut cupias substinet illa primi.

Armavit teneras prudens natura puellas,

70

      Defecitque suo nulla marita viro.

Quique superbus eras tirso tendente priape,

      Attingens metas heu pudibunde iaces.

Ergo priape dee veneris qui perficis actus,

      Teque simul quisquam quis neget esse deum.

75

Illa igitur mater thorum dicatur amoris,

      Quem genuit fidus, tuque minister eris.

Architenens frater portat sua tela cupido,

      Tu geris in bellis tutus inerme caput.