Bonifacio Bembo ad Cassandram Fidelem

Testo base di riferimento: D. Cascasi, tesi di laurea Università di Padova, 1973-74

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


Bonifacius Bembus Brixiensis Cassandrae Fideli s. d.

 

Si decor et formae succendit gratia mentem,

      Nosque rapit nobis ingeniosus Amor.

Nec ferrum atque ignes rerumque pericula mille

      Nec mortem et cum ipsa tot mala morte timent

5

Mortales, quot habet pontus, quot terra, quot aer,

      Vt ne certa quidem praemia parva ferant.

Non ipse ingenium, non artis dona Minervae

      In te suspiciam, durior Ismariis?

Crede mihi: non sum durus, sed versor iniqua

10

      Sorte diu et multis casibus exagitor;

Inspiresque licet mihi vel longinqua furorem,

      Mens tamen innumeris concidit ipsa malis.

Heu quoties mecum, te si meliora tulissent

      Saecula, par Sappho docta puella fores;

15

Ast ego ne mutire quidem potuisse tot annos

      Aut potero de te nihil cecinisse pati?

Emoriar prius, at mihi tu, mitissima Vates,

      Da veniam fesso, si rude carmen erit.

Et quamvis alioquin non posset rude carmen

20

      Non exire a me, praecipue hoc fateor:

Tu namque aetatis nostrae laus, gloria, pompa,

      Delitiae nobis muneris instar eris.

Ah! Quid 'eris' dixi? Cum sis, mirantur amantque

      Omnes, a divis orta puella bonis.

25

Orpheum ad cantum motasse cacumina quercus

      Thebanamque ferunt saxa secuta lyram;

Dum loqueris, tu saxa facis quercusque videri,

      Is stupor invadit, docta puella, viros.

Suscitat ipsa tamen tua me praesentia semper

30

      Erigit et mentem, quantula cumque mihi est.

Verum animum subeunt hinc fratrum funera, matris

      Illinc; heu misero mater adempta mihi est!

Heu, dulces fratres, quae vos mihi dira peremit

      Sors, fratres! Cur me non tulit haec eadem?

35

At tu, cara parens, potuisti linquere natum?

      Cara parens, saltem me miserata redi.

Tu mihi divitiae, tu vitae summa voluptas,

      Mater, eras. Misero, heu!, mater adempta mihi.

Quid faciam posthac? Moriar. Quid morte beato,

40

      Sit nedum misero, gratius aut melius?

Virgo, vides quo me oblitum dolor altus agebat.

      Parce, oro, aut nostri tu miserere magis.

Namque tuas laudes dabitur mihi carmina longo

      Dicere fortassis candidiore die.