I mea mille precor per nuncia charta salutis
Sicut es incultis excipienda comis.
Non te qualis eas pudeat, si inculta quod ad te,
Dum bene pro domino suscipiare tuo.
5
Quaere quis est illi status atque ibi promptior insta:
Haec fuit arreptae dic tibi causa viae.
Dehinc scruteris habet quales ea curia mores
Et bene pro meritis qualis in urbe locus.
Discute et a nostris si discrepet actibus usus
10
Ille, vel huic quicquam quod similetur, habet.
Exulat hinc virtus et sancti fulgor honesti
Et nitor Astraeae virginis omnis abest.
Sub pede calcatis florent mendacia veris,
Fas iacet, exultat per fora nostra nefas.
15
Hic dolus in pretio est, prudentia vincitur astu,
Provehit auctores fictio blanda suos.
Mentimur dominis, nam si mentimur, amamur:
Aemula veraces non amat aula viros.
Assentatores lautis ex ordine mensis
20
Mos habet in primis discubuisse locis.
I modo, de multis non ulteriora rogato,
Nuncia plus aequo ne videare loquax.
At tua si patavum testentur metra Timavum,
Iure caballinis dic prohibemur aquis:
25
Non licet ut stolido fontes potentur Asello,
Vt sacros musae quos coluere deae.