Naldo Naldi eglogae 7

Testo base di riferimento: W. L. Grant, 1974

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti

Altre sezioni


Crisis

Ecloga VII in Cosmum Medicen

 

Forte sub umbrosa Crisis consederat ulmo,

Quo Meliboeus oves, hirtas quo saepe capellas

Duxerat Anthiphilus, Lydorum maximus, aestu

Dum Titan medio latum combureret orbem:

5

Alter in Antheam graviter correptus amore,

Amplexum carae cupiens Amaryllidis alter,

Argutas vario complebant carmine silvas.

At prior incipiens durum Meliboeus amorem

Sic dolet:

Meliboeus

                     Hoc miserum quid nunc, Amarylli, dolore

10

Afficis et precibus placidas non arrigis aures?

Te, simul haec pastum veniunt dumeta capellae,

Te, simul ad stabulum redeunt lucentibus astris,

Te sequor: argutae testes, Amaryllida, silvae

Sunt mihi; tu tamen haud nostri misereris amoris

15

Aut aeger quod dum montes et pascua lustro

Confectos macie mors iam mihi comprimit artus.

Anthiphilus

Si te per silvas longe fugit ipsa procacem,

Si vocem miseri non audit dura precantis,

Iure facit, quoniam castum tu spernis amorem.

20

An tu cum propriae non parcas, dire, parenti

Debeat illa tuis umquam confidere verbis?

Quin hos tam turpes etiam, Meliboee, sequentem

Concubitus Dryades cum te videre puellae,

Opposuere manus oculis spectantibus ambas.

Meliboeus

25

Scilicet Hippolytus castos tibi cedat honores,

Ac Diana suas cupiat tibi credere Nymphas:

Non ego te violas et candida lilia plenis

Ad placidam vidi calathis deferre puellam,

Custodem ut propriis te praeferat illa iuvencis?

Crisis

30

Quid sunt inter vos lites? quid saeva movetis

Iurgia? quid verbis gravibus contenditis ambo?

Durius, ah! vobis hoc nam certamen abesse

Convenit: et mites immitia ponere verba.

Carminibus vero si nunc certare canendis

35

Malitis, dominas si versu dicere vestras,

Dicite, sed positis omnino dicite verbis

Tristibus: agrestes placidi celebrate Camenas;

Post referet meritas victor me iudice palmas.

Quin age, tu, maior natu, Meliboee, priorque,

40

Incipe nunc; minor Anthiphilus te deinde sequetur.

Meliboeus

Pulchrior es nitido nobis, Amaryllis, olore,

Tu nive candidior, violis formosior ipsis;

Tu tantum roseas praestas candore puellas,

Purpureis quantum tollit se pinus in hortis.

45

Te sum non geminis agnis haedisque potitus,

Sed gregibus magnis, quos tibi donavimus olim;

Tu me si iubeas dulcem deponere vitam,

Meme non dubitem cunctis offerre periclis.

Ah, quotiens gelidas Alpes et flumina Rheni

50

Eridanique patris trasnavi protinus undas,

Pinguia ne desint Romanis pabula vaccis.

Quin etiam celeri longinquos classe Britannos

Dum subeo, caram cupiens ditare puellam,

Sunt prope submersae naves surgentibus Austris.

55

Me quoque pastorem Latium Germania vidit,

Conantem dominae saltus augere feraces.

Fertilis et post haec lustravi pascua Nili,

Muneribus dum victa meis precibusque coacta

Amplexu cupido me nunc facit illa beatum.

Anthiphilus

60

Ast ego si nigris Antheae captus ocellis

Atque gravi peream nimium succensus amore,

Non tamen ex illa quicquam nisi castus amavi.

Testes sunt gelidi fontes et flumina nobis,

Africus et Medicum gratus Terzolla Camenis,

65

Sunt virides lauri, quarum me densior umbra

Integit, et vario pulcherrima prata colore.

Nam formae meritis et sacri Anthea pudoris

Alma Pales manet illa mihi semperque manebit.

Haec ubi me vitulis praefecit amata tuendis

70

Custodem, dominae nusquam mandata fefelli.

Quod si forte suo tantum grex crevit ovili,

Vt quaerenda forent gregibus nova pascua Tuscis,

Non tamen aut aliis credenda armenta putavi,

Aut procul a patrio curavi emittere saltu;

75

Sed volui semper solitis includere saeptis,

Neu lupus insidians pecori neu pabula terrae

Immutata queant pascentes laedere foetus.

Pascua sed cum non satis haec Tyrrhena fuissent,

Complures misi diversas cautus in oras,

80

Vndique qui gregibus deferrent pabula nostris,

Qui possent saltus quod non producit Etruscus

Huc ad nos tandem longinquis mittere ab agris.

Haec ego curavi magno faciunda labore,

Vt valeant dominae per me pinguescere foetus;

85

Aspectu cuius nec nos subtraximus usquam,

Illius auderet ne quis violare pudorem,

Pro quo servando possim deponere vitam.

Nam neque sum facie tantum correptus honesta

Qua, formosa, rosas et candida lilia vincas,

90

Quantum purpureo me perdis, casta, pudore,

Quem dum servabis, nostrum servabis amorem.

Crisis

Este pares ergo cantandis versibus ambo!

Pace tua dicam; sed tu, Meliboee, videris

Turpius in dominam te nunc gessisse verendam

95

Dum cupis optatam demum vitiare puellam.

Magna licet blando capiatur amore voluptas

Labitur illa quidem celeri velocior Euro;

Anthiphilus vero, quoniam te castior ipso

Antheae voluit priscum servare pudorem,

100

Talia dona ferat (vitulum cui deinde nitentem

Protulit, haec dicens). merito te munera nostra

Insignem faciunt, o Tusci gloria saepti!

Dixit; in amplexum post haec Meliboeus amatae

Confugit, Anthiphilus dominae sua munera donat.