Naldo Naldi hastiludium

Hastiludium vel carmen de ludicro
hastatorum equitum cetramine
ad Iulianum Medicen iuvenem clarissimum

 

Semper ut ante mihi meritis pro grandibus in nos,

Musa domus Medicae, dederas cecinisse paranti

Auxilium, quotiens volui memorare parentem

Florentis patriae Cosmum natosque parentis

5

Consimiles, quotiens aut sum Laurentia facta

Ausus vel tenui quondam describere versu,

Sic rogo nunc itidem spires mihi, Diva, petenti

Rursus opem, Ianus dum quae gerit ipse canemus.

Est locus Etrusca penitus campestris in urbe:

10

Hic, ubi se tollit templum sublime columnis,

Inque Crucis nomen celeberrima sacra coluntur,

Ante gradus templi spatio patet area quadro,

Quam circum variaeque domus variique Penates

Tyrrhenis constant: huc se, cum ludicra Lydi

15

Exercere volunt acris certamina Martis,

Consuevere quidem nitidis conferre sub armis:

Nam datur ad ludos illic locus amplus habendos

Ingentis caveae, tignis quam saepta subactis

In terram faciunt tabulis contexta refixis,

20

Forte tridentatis ne Mars dum fervet in hastis

Civis ab impulsu quisquam laedatur equorum.

Praeterea nobis quoniam repetatur origo

Militibus Sullae deducta ferocibus olim,

Mos nostra ut veterum servetur in urbe Quiritum,

25

Omnibus inde viris spectare volentibus acrem

Hastatorum equitum pugnam, tabulata parantur

In declive quidem, Romani more theatri,

Ad caveam, possit populus quo rite tueri

Proelia, quae Tusci (tanta est sibi gloria curae)

30

Pro pulchro inter se cives meditantur honore.

Iamque dies aderat ludis celebrandus, et amplum

Luce sua Phoebus radiisque retexerat orbem;

Iamque gradus magni, iam longa sedilia circi

Complerat populus Florens, iam venerat illuc

35

Spectandi studio plebs innuptaeque puellae,

Matres atque nurus, pueri et longo ordine Tusci

Convenere patres et Florentina iuventus;

Necnon et multi, tantae quos gloria pugnae

Famaque finitimos cierat, venere frequentes.

40

Iamque magistratus Sullana primus in urbe,

Atque novem, condit Tuscis qui iura, viratus

Fascibus imperii pompaque insignis honesta

Huc se contulerat, circo mediumque locarat

Protinus a podio spectaret ut ille feroces

45

Tusci quanta cient belli simulacra sub armis,

Cum gemini in campum fratres venere priores,

Ambo virginea facieque comaque decori

Prorsus Apollinea, paribus qui viribus ambo

Ceu duo torrentes olim pluvialibus undis,

50

Cum tumidi recidunt subito de montibus altis:

Ruberti genus egregium, qui castra Leonis

Dum sequitur Lydi, Florentia lilia quondam

Rebus ut egregie gestis tulit acer honores.

Protinus insequitur clara de stirpe nepotum

55

Quem Gonzaga domus genuit, Ridolfus, in auro

Effulgens, magna iuvenum comitante caterva,

Qui licet insignis forma micet unus in omnes,

Ludicra non tamen huic vires in bella ruenti

Defuerant homini, palmam nisi livida saepe

60

Quae solet esse viris, certent quo fortius illi,

Fortibus optatam fors tunc inimica negasset;

Nam, decus ut summum generis patriumque nitorem

Obmittam, et varias auri sub tegmine vestes,

Consilium fuerat non se dare velle quieti

65

Optatae, nullos aut evitare labores,

Ni prius inde sibi per te, Fortuna, liceret

E binis aliquam pugnando attingere palmam;

Sed nihil invitis fatis sperabitur ulli.

Tertius ingrediens aciem campumque patentem

70

Stupha venit, gemina pariter cui surgit ab aure

Ala, sed in morem cristae. caput infula summum

Ferrea circumdat, penitus quae fronte sub ipsa

Prominet, et forma paulum se attollit acuta;

Caelatusque draco galeam conumque tegebat

75

Aureus, et geminas late qui panderet alas,

Flaret et horribiles ab aperto gutture flammas.

Hoc tu si videas habitu prodire sub armis

Egregium nitidis iuvenem, videaris ab alto

Cernere Gradivum quotiens descendit Olympo

80

In terras! Stupham bisseni rite secuti

Sunt iuvenes: alis fuerat cristatus utrimque

Quilibet illorum, vestesque indutus easdem,

Quas olim duros tunc cum ferus ibat in hostes

Armatus rerum populus Romanus habebat.

85

Est operae pretium, virides ut cuique colores

Squameus incendit partes variatque per omnes

Splendor, et ut vestis radianti fulgeat auro

Prorsus, et appositis veluti riget ordine gemmis,

Cernere, ut ex humeris geminas dependet in alas.

90

Nec mora; subsequitur fraterna Bosculus arte

Confisus magis et monitis in bella severis

Ludicra quam comitum pompa vestisque nitore.

Proximus huic graditur iuvenis Soderinus in omnes

Et formae meritis et nobilitatis avorum

95

Et formae meritis et nobilitatis avorum

Effulgens, cui se Venus aurea protinus uni

Obtulit, atque suos nascenti afflavit honores.

Quid referam varias baccis auroque nitenti

Vestibus intextas formas, quibus ordine longo

100

Ornati iuvenes Paulum comitantur euntem?

Quantus et alipedum qualisve ornatus equorum

Exstiterit Phrygia quae textae ex arte figurae,

Vix meminisse queam; sed, si, Cytherea, canentem

Iuveris, expediam veluti tuus acer alumnus,

105

Vectus equo celeri et pulchris spectabilis armis,

Prodiit insultans in apertos undique campos.

Namque premens nigrum baccato murice crinem

Ridenti facie, ridenti gratus et ore,

Atque tui monitis Gradivi edoctus amicis,

110

Huc venit, alma Venus, cum te deus ille libenter

Excolat, atque tuis quae sint placitura facessat.

Non te transierim, numeros memoranda per omnes,

Nerlia progenies, pugnam subitura ferocem

Post hunc, utque nova fueris pietate tuorum

115

Octo quidem fratrum cultus, carive parentis,

Ad ludos Martis cum te, Benedicte, futuros

Quilibet ex illis fuerit comitatus ovantem.

Dicere quis celerum vestes modo possit equorum

Argento illusas nitidisque ex arte lapillis?

120

Quis summum clipei possit memorare nitorem?

Defuit haud pugnae scutulatis vestibus ille

Insignis gemmis fulvoque ardentibus auro,

Quem Morella domus genuit, cui deinde sub hastis

Praecedunt comites ingentibus ordine longo

125

Bisseni, similem vestem similesque galeros

Gestantes, flavus quibus est color omnibus idem.

Post hos invictas vires animosque feroces

Pictius ostentans monstrat, validosque lacertos,

Non secus ac leo, cum Getula e gente superbus

130

Perque greges fertur perque agmina densa ferarum.

Nam licet ornatus iuveni satis esset honestus

Pugnanti, fulvo vestisque nitesceret auro,

Non tamen hoc fretus, sed duri Martis amore

Succensus potius, quanam ratione per artem

135

Sumeret intra se pulchros agitabat honores.

Hinc hastas virides et forti robore lectas

Accipit, ille quibus sese ferat acer in hostes,

Quos ita confodiens duro ferus ille tridenti

Territet, ut palmam liceat sibi ferre secundam.

140

At Petrus Albertus caveam se iactat in omnem

Quam multos equites ducens, neque cedit honori

Illorum, primis qui iam venere sub armis.

Nam quibus ut taceam scutulatis venerit ille

Ornatus, socios quos duxerit ille feroces,

145

Tot iuvenes ierant depictis vestibus auro

Purpureisque notis, regalis ut ordinis omnes

Esse putes. illis igitur comitantibus, ipsam

Ingrediens aciem, regum ostentabat honores;

Sed fors laeta parum tristi supereminet umbra.

150

Necnon et pugnam subiens Mancinus eandem

Martis in hastiles ludos se rite parabat,

Cui neque iam vestes auri sub tegmine desunt

Intextae. peditum vestigia pone sequentum

Copia magna fuit: quin ludicra castra petentem,

155

Qui ferrent hastas equitum novus ordo tridentes

Praecedebat ovans, habitu similique decore.

Petre, quis indictum te, Guicciardine, relinquat?

Quae tua cura fuit, ne te superaverit ullus

Aut peditum numero, aut equitum subeunte caterva?

160

Vidimus haerentes lateri volitare ministros

Complures, celebras cum Martia castra, feroces

Laeserit ad pugnas ne quis te casus euntem.

Quid dicam comites hastilia longa gerentes,

Aut quid sericeas vestes nitidosque galeros?

165

Est mora supremam quam sint haec structa per artem

Dicere, sed, quamquam pulcherrima quaeque fuerunt,

Omnia, quae ludis geris ornamenta futuris,

Pulchrius inde tamen quam te nil vidimus usquam,

Cum tu vectus equo, mira quem texerat arte

170

Caelatum argentum, et nitidis conspectus in armis,

In te, Petre, unum converteris ora videntum.

Hos super advenit Medica de stirpe creatus,

Agmen agens equitum Ianus longasque phalanges;

Namque novem primi, qui tum simul aere canoro

175

Atque tuba veterem Misenum evincere possent,

Aera mulcentes liquidis clangoribus altum,

Vestibus effulgent in versicoloribus omnes.

Hinc bene quo possis victricia dicere signa

Pallada conspicies spectantem in lumina solis,

180

Atque hastam manibus scutumque insigne gerentem

Gorgonis anguiferae, pedibus quae diva pudicis

Calcat, iter faciens, tremulas castissima flammas.

Hic tu non tenerum quicquam neque molle videbis,

Sed Veneris natum manibus post terga revinctis,

185

Haerentem trunco teretis, ni fallor, olivae

Viribus effractum victricis in omnia divae.

Armigeri galeas gestantes rite sequuntur

Hinc duo, quas capiti induerent, quos Ianus in arma

Accensos Medices insani Martis amore.

190

Auspiciis equites paribus, nova castra petentes

Velatos priscis Medicum rationibus ambos

Struxerat, ut secum certamina tanta subirent.

Quid referam lectos de nobilitate suprema

Hastatos iuvenes nil magnae laudis egentes?

195

Quid genus illorum diversaque nomina ponam?

Primus ibi in tanto prodiit Nicolaus honore,

Quem Rabatta domus genuit; cui nomine surgit

Par quoque sed forma longe praestantior ipsa

Pactius; inde subit iuvenis Martellus in omnes

200

Effulgens; post hunc sequitur Zenobius, altum

Cui genus, et generis cui Berlingherius auctor;

Hinc venit egregia genitus de stirpe Caponum

Ginus, avis atavisque potens: quantum instar in ipso

Maiorum, priscos imitando quantus et ardor!

205

Proripit inde locum Thomas Federicus; at ipsum

Subsequitur Marcus pariter Vespuccius ille,

Ordine cui Petrus pater est insignis equestri;

Post hunc Bertuldi genus alto a sanguine ducens

Corsini graditur, Corsina e gente Philippus;

210

Nonus at insequitur Michael Nicolinus, et altos

Ostentans humeros, patrui quem nomen Othonis

Efficit insignem; decimus Leonardus inhaeret

Frescobaldus ovans hastae, vibratque trementem;

Cernitur hastiferos post hunc Petrus inter honestos

215

Antoni genus egregium; loca rite suprema

Salviatus tandem suscepit in ordine tanto.

His ferrugineo vestis madefacta colore

Omnibus una fuit, ritus imitata per artem

Gallorum, densisque pari super ordine baccis

220

Depicta et pariter simili contexta decore.

Hic fractos arcus, hic fracta Cupidinis arma

Vndique conspicies pharetras celeresque sagittas,

Ne queat ille puer, veluti solet ire per omnes

Mortales, facibus Medices violare pudicos.

225

Vidimus hos etiam capiti gestare galeros

Fulgentes baccis longe tam grandibus omnes

Lydorum summos ut quisque aequaret honores.

Inde pari numero duodeni cuique parati

Inspectantur equi, candor quibus omnibus idem,

230

Gallorum phaleris sed quisque instratus eisdem

Et fuit et pariter fulvo spectabilis auro.

Necnon hinc habitu Medices ornatus eodem

Petrus adest, puerum patri quem mater ab alta

Vrbe Remi veniens sub luminis edidit oras.

235

Hos tres arte leves tibias inflare periti,

Atque vir intorto pariter qui concinat aere

Subsequitur. puer hinc aurato comptus amictu,

Cui foret intextus falco, foret aureus ardor,

Considet acer equo, similem qui forte gerebat

240

Ornatum dorso; centeni ac luminis Argi

Pennarum variis quae picta coloribus esset

Fert hastam manibus teretem. cui proximus alter

Rursus equo vehitur, necnon puer armiger idem

In ferruginea conspectus veste per artem

245

Cui maneant Phrygiam variis simulacra figuris

Texta super tergum: nam quo victricia certe

Dicere signa queas, pharetras celeresque sagittas

Et fractos arcus et fracta Cupidinis arma

Vndique conspicias in equi contexta decorem.

250

Hic igitur saevum pharetratae matris alumnum

Haerentem trunco et manibus post terga ligatis,

Vestibus amotis, nudumque gerebat Amorem

Ad conum Medicis, quem dum comitatur euntem

Saepius in vulgus, clara magis omnibus unum

255

Victorem Pallas praedixit voce futurum:

Et dubitem numeris Medicen gravioribus ipsum,

Si modo Musa sinat, Latias ego ferre per urbes?

Tertius insequitur iuvenis, cui fulget amictus

Purpureus, splendensque iubas attingit equinas

260

Orbe quidem solis radianti; terga sed idem

Sol superingrediens radiis illustrat acutis,

E baccis textos ut quos maioribus omnes

Auratus partes sol diffundebat in imas;

Herba sed inferior contexta in parte suprema

265

Exstitit, ad rapidum quae volvitur undique solem.

Ordine dehinc veniens superest puer armiger is, quem

Portat equus sonipes, primum cui colla Medusae

Frons tegit anguiferae, cui rursus obesaque terga

Altera frons operit, summam caelata per artem.

270

Ille super galeam similes indutus amictus

Gestat olorinas pennas, quibus optimus augur

Edocet ut sacri iam sint sua facta poetae

Dicturi, Medices, totum celebranda per orbem.

Post, habitu Gallo compti, quis murice tincta

275

Interior vestis Tyrio fuit, insuper auro

Quos tegit, et flamma vestis radiata nitenti,

Arte quidem summa Corybantia tympana pulsant,

Tympana, quae Phrygia Berecyntia mater in Ida

Pulsari voluit, ne quis vagitus ad auras

280

De Iove sublatus patrias penetraret in aures.

Post illos Medices divino Ianus honore

Tandem progreditur peditum subeunte phalange;

Attonitis inhians animis, stupet omnis in illo

Sullanus, stupet et si quis spectator ab oris

285

Huc tulit extremis sese: namque ire videbat

Egregium meritis iuvenem nova castra petentem

Protinus ad pugnas animis et mente paratum,

Vt sibi vel liceat vincendo attingere palmam,

Eligat aut pulchrae certando occumbere morti.

290

Hic, Erato, tribuas, aut tu mihi, pulcher Apollo,

Rursus opem, spirans, Medices quibus ille sub armis

Venerit, aut quales gemmis auroque rigentes

Gesserit huc vestes. quis enim tot magna referre,

Musa, queat sine te, vel tu nisi, pulcher Apollo,

295

Iuveris auxilio? quem dives Apulia misit,

Vectus equo, duros cui quod ferus iret in hostes

Vrso nomen erat, Medices fulgentibus armis

Se tulit in medium. tantis adamantibus illi

Fulgebat textum scutum, tantisque lapillis,

300

Vt quicquid reges Persae tenuisse feruntur

Congessisse putes, maris aut quaecunque sub ima

Parte quidem gemmas inter pretiosa nitentes

Bacca latet, quicquid partes attingit Eoas.

Forsitan inquiras habitum, quo Ianus in arma

305

Prodierit Medices: subnigro murice tincta

Gallica vestis erat, tam claro adamante corusca,

Tam nitidis late, tam grandibus undique baccis,

Fulgorem ut nulli possent tolerare videntum.

Inde teres capiti confecta ex arte corona,

310

E florum variis quae picta coloribus esset,

Rite premit crinem fulgenti ornata pyropo

Dumtaxat, sed qui splendens superare micantes

Flammas luce sua et fulgentia sidera posset.

Ast equus in tergo velamina texta per artem

315

Fert, picturatam vestem, cui fimbria late

Argento e solido dat tintinnabula circum.

Hinc paulo supra vesti quoque truncus inhaeret

Contextus baccis longe gravioribus, e se

Ardentes liquidum qui spargat in aera flammas;

320

At, qua parte humeros contingit obesaque terga,

Bina simul magni serpentis iungitur ala

Vsque patens late partes quae tendit in ambas

Cum baccata nimis, tum qua nota cernitur alae

Nigrior; hac splendor summus quoque parte resultat,

325

In gyrum positis oriens longo ordine gemmis.

Qui comites hominis vestigia pone sequuntur

A tergo, qualesque viri, quantusque per illos

It favor in Medicen? quis ei prior astat eunti?

Quis nitor est oculis? aut quae reverentia vultus?

330

Huc geminas, huc flecte acies, spectator, ut acri

Cernas arte virum, patrias qui temperat urbes,

Sullanasque domos Sullanaque moenia servat.

Hic novus, ut spectas, hic est Laurentius heros,

Cuius et ingenio, cuius virtute suprema

335

Condita iam Latiis nunc aurea saecla dabuntur.

Hoc duce non hostes metuat Florentia duros,

Hoc duce sed populis condens pia iura per orbem

Proferat imperium. victor modo frater honores

Hoc duce suscipiat, ni me Tritonia Pallas

340

Et nimbo fulgens divino et Gorgone saeva

Decipit. hanc vidi fidam certantis ad aurem

Dicere: "Si primam cupias attingere palmam

Consiliis pare, quae nunc Laurentius acres

En dabit in pugnas frater tibi, Iane, ruenti".

345

Dixerat, et specula signum dedit acris ab alta

Pugnandi, et validam Medicen direxit in hastam,

Quo ruat adversos pugnam subiturus in hostes

Doctior; at contum Medices consurgit in ipsum,

Inque caput frangens hostis qui a fronte ruebat,

350

Proicit insultans; ferit aurea sidera clamor

Plaudentum atque uno Medici simul ore faventum.

Tunc vero ingeminans ictus, aliasque resumens

Hinc hastas iterum atque iterum defertur in agmen.

Nec dea certanti procul abfuit; inde per artem

355

Admonet egregiam fratrem Laurentius, ut se

Et gerat et pugnae possit superare labores.

Parte alia gravibus consurgens Pictius armis,

Protinus arte petens quicunque fit obvius illi,

Rarior in iactu sed durior ictibus astat.

360

At Petrus hinc, pugnam fatis ingressus iniquis,

Defertur medios tamquam ruiturus in hostes,

Vt qui vel suavem, dum Martis castra suburget,

Insigni cuperet vitam pro laude pacisci.

Inde ferox iuvenis cum sese in bella parasset

365

Ludicra nec Martis casus horreret acerbos,

Concidit in mediam longe miserandus harenam

Nam dum fortis equi subitis calcaribus alvum

Confodit et nimium cursuque ictuque fatigat,

En, eques invidia motus seu forte ruebat,

370

Tristia seu miseri iuvenis sic fata ferebant,

Invectus contra, cervicem fixit equinam

Cuspide ferrata: quo vulnere sanguis adactus

Spargitur et totam circi maculavit harenam.

Adcurrunt subito famuli celeresque ministri,

375

Certatim Petrumque simul nituntur ab ima

Tollere humo; sed equus graviter confossus inhaeret

Mole sua gravior, tum vulnere tardus hianti.

Heu, quos hic gemitus, quantosque per aera gyros

Edidit in cassum moriens ubi colla lupatis

380

Solverat, et loris passim datur ire solutis!

Non secus ac sicca in testa cum forte videmus

Defecisse oleum atque semel concrescere flammam

Ingentem et subito casu simul inde minutam

Exstingui penitus tenuesque recedere in auras.

385

Nam grave cum mediam cuspis penetrasset acuta

Cervicem, duroque haesisset in ossa tridenti,

Vidi ego dum saevum cupit excussisse dolorem

Saepius edentem miseros tot aequore saltus,

Post, ubi iam campum satis est bacchatus in omnem,

390

Concidere et validas cum sanguine fundere vires.

Nerlius hinc iuvenis, quamvis sit corpore parvus,

Mente valens tamen, hastatos se iactat in omnes

Saepius hinc habitu nitidisque ferocior armis

Stupha subit, cui tunc ni fors inimica fuisset

395

In finem coeptam potuit traducere pugnam:

Namque bonus bello teretem dum suscipit hastam

Arte ruens validum contra subiturus in hostem,

Obvius, ecce, gravi petis hunc, Soderine, tridenti

Vsque adeo feriens ut iam nec proderit illi

400

Quam capiti induerat galeam, septemplice ferro

Quae fuit, et chalybis conflata e robore duri,

Quominus hanc equitans Stupham dum surgis in acrem

Viribus indomitis conto terebraris acuto;

Vnde fit ut capitis validis detectus ab armis

405

Non vires solitas queat exercere, nec ipsum

Possit in extremum fortis durare tenorem

Stupha, nec ut statuit pugnae tolerare labores.

Inde micans auro et Tyrio conspectus in ostro,

Mantua quem genuit, paret cui Mantua regi,

410

Crebrior agmen agit conto culpatque morantes.

Ast Morellus equum domitans certamen ad ipsum

Saepe redit pulchrumque mori putat esse sub armis.

Ergo ubi per pugnam coepit saevire ferocem

Mars gravis, et teretes violentior exit in hastas,

415

Franguntur conti ingentes, franguntur et ipsa

Scuta virum: galeae valido curvantur ab ictu,

Atque acres sternuntur equi: furit aequore campi

Mars ferus aeratos acuens in bella tridentes.

Nec mora nec requies, dum quem praedixerat olim

420

Affore victorem Pallas magis omnibus unum,

Insignem Ianus victricia signa reportat.

Pictius inde capit palmam sibi forte secundam,

Cui satis in pugnam Mavors favisset eunti.

Et iam finis erat, Medices cum Ianus et omni

425

Susceptum caveae consensu ingentis honorem

Sustulit, et Medices auxit virtute triumphos.