Naldo Naldi Volaterrais 4
Other sections


At summus noster summo mandante Senatu

Inde magistratus curat Federicus in urbem

Sullanam veniat, duce quo Victoria nobis

Se tulit ingenti Fortunae accita favore,

5

Protinus egregiae stent ut sua praemia laudi,

Et capiat meritos Vrbinas victor honores.

Iamque dies aderat, quo Florida tecta subiret

Accitus propere multis cum milibus heros,

Ducat ut aequalem meritis bonus ille triumphum,

10

Obvius ad portam civis cum quisque supremo

Vsque Duci veniens illum comitatur euntem

Huc ubi sumendo datus est locus amplus honori.

Vrbe quidem media solitus quo rite Senatus

Cogi, celsa nimis quadrato Curia saxo

15

Tollitur: hanc habitat Sullanae maximus urbis

Vsque magistratus, rerum dum tractat habenas

Dumque suis leges populis meditatur honestas.

Inde gradus terni subter radicibus exstant

Nascentis muri, quales habuisse theatrum

20

Fertur in urbe Remi quondam dum regna manebant,

Possit ut his gradibus sedeat quicunque videri

A populo, veluti cavea suspectet ab ima.

Hos de more gradus Etrusci vestibus ornant

Attalicis, quotiens quibus est data summa potestas

25

Quosque vocant dominos ineunt sua munera primi

Prima magistratus aut magnus cum petit urbem

Sullanam quisquam Tyrrhenaque moenia Princeps.

Huc ubi pervenit multis comitantibus heros

Atque triumphanti similis Federicus et omni

30

Consensu populi summo donandus honore,

Desilit acer equo dominisque fit obvius urbis.

Quos ubi complexus, miro succensus amore,

Ascenditque gradus sessumque receptus in unum,

Dum stupet admirans hominis tam grandia facta

35

Quilibet atque Ducem spectat dum miles honorem

Miratus summum, populi miratus et ora

Conversa ad podium, Princeps ubi forte sedebat

Admixtus dominis, tum facta silentia cunctis.

Scala magistratus iussu, quem protinus unum

40

Edocuit proprias sapiens Cyllenius artes,

Sic est de summis Federici laudibus orsus:

"O Dux, o decus Italiae, quo maior et armis

Nullus in Ausonia nec bello clarior alter,

Quo me dicendi, Princeps, tua maxima facta

45

Raptat amor? non haec humeris est sarcina nostris

Convectanda: gravi premerer sub pondere, sacrum

De te dicendi praestet nisi Musa favorem,

Conveniens gestis spiret nisi carmen Apollo,

Cum tu, sive regis divino numine Princeps

50

Teque domumque tuam, seu rem quae publica fertur,

Quicquid agas ita te rebus geris omnibus acer,

Nullus ut in Latio, penitus si cuncta revolvas,

Inventus fuerit te nunc sapientius uno

Qui se, quique domum, melius qui temperet urbem.

55

"Ast ego principium, tot nunc memorare volenti,

Vnde mihi sumam? sic urget copia rerum

Vt quod praecipue referam modo nescius errem:

Nam sic a puero te moribus imbuis aureis,

Socratis ostendit ratio velut optima nobis,

60

Vt nihil ad mentes quo pertinet arte levandas

Praeteriisse velis, Pietas hinc aurea certe

Erigoneque venit, lances quae temperat acri

Omnibus arte pares; post hanc tibi carior auro

Cana Fides alboque venit circumdata panno

65

Et quas praeterea nunc est mora longa referre.

Nam tu quam pius exstiteris, Dux optime rerum,

Deditus aut fueris quam religionis honori

Omnibus in rebus, Princeps venerande, gerendis,

Acta docet sancte semper tua vita, quod ullum

70

Temporis haud spatium praetermisisse videris,

Quin ut pontificis quidam de sorte sacerdos

Hymnis incumbas noctesque diesque canendis.

"Quid modo quam sancte statuas quoque rebus agendis

Principium referam, si, dum celebrantur in aris

75

Sacra Iovi supero, praesis tu primus honori

Divino, tantis animi conatibus, ut iam

Omnibus exemplar sis religionis honestum?

"Iustitiae quantum tribuas, Federice, decoris,

Abs te culta Fides quam sit, pater optime, norunt

80

Ius quibus edicens aequa sic lege ministras,

Mirentur patrs ut te, miretur ut omnis

Vsque tuus populus, gravitas que tanta gerendis,

Quae sit tanta tuis necnon constantia rebus,

Vix ego quam sanctis domus hinc tua tota piisque

85

Imperiis regitur possim memorare canendo.

"Moribus usque probis se plebs simul instruit omnis

Te duce, quamque suos caste colat illa Penates! iure quidem: nam tu, scelus admisisse nefandum

Qui cupiere, iubes patria procul urbe fugari,

Hos quia non secus ac saevam, Dux optime, pestem

90

Insequeris, scelerum vindex fraudisque repressor,

Ne quis ab ingeniis fraudem traxisse malignis

Possit, ut aspecta livorem ducit ab uva

Quae bona corruptas si tangit et uva propinquas,

Nullus ut omni parent qui legibus acres

95

FIaminiis numero nunc inveniatur in orbe,

Ecce, tuo, curis qui non se dedat honestis.

"Vsque adeo cives laudanda negotia curant,

Semper suntque bonis intenti rebus habendis,

Vt, licet ad votum segetes non rite ministrent

100

Arva sed interdum videatur abesse quod optet

Incola neve suis iam colligat usibus apta,

Attamen haec abs te regio cum legibus aequis,

Vrbinas Princeps, divina e sorte regatur,

Quo nec in Ausonia Dux est sapientior alter:

105

Ingens semper adest cunctarum copia rerum.

"Quid memorem summis quot tu virtutibus acer

Praemia summa paras, quot tu quicunque sequuntur

Pieridas dederis praestantia munera, Princeps,

Cum Florentini cives testentur honesti

110

A quibus est aliquid scriptum quod nomine dignum

Duxeris esse tuo? quis enim fuit urbis Etruscae

Ex his qui gravibus vigilata volumina curis

Inscripsere tibi cui non data dona supersint,

En, tua Castaliis semper celebranda Camenis?

115

"Quin etiam, si qui non aequa sorte fuerunt

Vrbibus expulsi patriis, non iure, sed acri

Fortunae invidia, miseros ita suscipis omnes

Sic opibusque tuis bonus est quicunque levatur

Vt regnum petiit quisquis, Federice, Laresque

120

Forte tuos, atra ceu tempestate superstes

Sentiat in portum se traduxisse quietum.

"At modo tu quanta sapiens pietate tueris

Vsque sacerdotes castos dum sacra ministrant

Omnibus est notum: sic tu praecepta Tonantis

125

Excolis, ac sanctos altari imponis honores.

Post, ubi templa deum perfectis ordine sacris,

Exis, teque domum recipis, Federice, Laresque

Invisisque tuos, veterum penetralia regum,

Das operam Musis longam, veneraris easdem,

130

Consulis atque Deas quae sint facienda, tuisque

Quae populis cunctis, quae civibus undique prosint:

Vt Numa Pompilius Musis Phoeboque sacratam

Fertur Aricinam vallem coluisse, Dearum.

Consilio nitens, ut, tamquam numen ab illis

135

Divinum rediens, leges meditatus honestas

Consulta Egeria, consultis rite Camenis,

Romanoque daret populo, monitisque severis

Devinctum sacra sub religione teneret.

"Hinc ergo historias nostri cumulatius omnes,

140

Versibus et quicquid prisci cecinere poetae,

Quicquid et in causis Cicero memorarit habendis,

Et quaecumque gravi dat Quintilianus ab arte.

Denique Socraticos hausisti ut pectore mores.

Verborum et varias didicisti quaslibet artes!

145

Noscendas rerum voluisti inquirere causas,

Et pretiosa novis impendere tempora curis,

Omnibus e summis rebus tibi ne quid abesset;

In quo magnorum, Princeps, exempla secutus

Diceris esse ducum: Macedum nam maximus armis

150

Qui fuit et latum domuit qui maximus orbem

Viribus indomitis, plures ut semper in annos

Fertur Aristotelem prudens habuisse magistrum

Ad cunctas rerum noscendas ordine causas,

Vt te, Panaeti, coluit praeque omnibus unum

155

Scipio Stoicidam, sic tu, Federice, supremos,

Ne quid ab illorum norma videaris abesse,

Suscipis, ecce, viros, qui, seu peregrinus ab urbe

Discedis quotiens venit haec tibi certa cupido,

Sive domi maneas te circumstante corona

160

Horum qui Musas Graias didicere per artem

Quique viri Latias multum coluere Camenas,

Quocunque incedis semper comitentur euntem,

Vt tibi non desit qui possit in omnia tecum

Disseruisse quidem graviter, proque omnibus acer

165

Vox per ut armorum sonitus audita frequentes

Saepe sit illorum qui Phoebo digna loquuntur.

Quae licet ut facias ductus virtutis amore,

Sola tibi summae quia sit sapientia curae,

Attamen assequeris (velut ipse potentior armis

170

Omnibus es reliquis et forti robore, Princeps,

Artibus ingenuis superes sic quemque tuorum),

Munus Aristoteles quod Principis esse fatetur

Vel proprium, patrios qui temperat arte Penates.

Otia dum sequeris, Princeps, placidamve quietem,

175

Attamen, agnosses cum tu quae gloria iustae

Militiae maneat cunctos qui fortibus acres

Defendunt urbes, defendunt regna sub armis,

Illi te totum sapiens, Federice, dedisti

Viribus indomitis. nam te Natura creatrix

180

Pacis uti studiis, armis sic protulit aptum,

Sit nihil ut docta quod quisquam possit ab arte

Discere seu longo valeat sibi sumere ab usu

Quin id perfectum longe videamus et in te

Exactum: tantae laus et tibi gloria curae!

185

"Sigismundus enim testis Malatesta futurus

Maximus est, quocum certamina summa fuerunt

Ante tibi: quis enim Fora vir Sempronia nescit

Abs te sint quanta penitus virtute recepta?

Nam graviter sic vos inimicus adegerat ardor

190

Alter ut aut esset vestrum periturus in armis,

Se daret aut alter victori ut victus acerbo;

Sed cum praepetibus Victoria venerit alis

Teque Ducem vultu spectarit amica sereno,

Sic memorant illa te usum clementer in hostem

195

Vt nil praeterquam victoris nomen habere

Malueris, Princeps, cum tu non aspera bello

Egeris, at fueris mitissima quaeque secutus;

Hostis enim natos, cum se tibi forte dedissent,

Pluribus es verbis ita consolatus utrosque

200

Iusseris hos ut spe posthac meliore futuros

Semper et egregio donatos munere missos

Feceris atque tamen promissis ante levatos

Pluribus, ut certam spectaret uterque salutem.

"Non ego quam praestans animi, Federice, fuisti

205

Transierim, cum tu Florentia moenia fortis

Illo tutatus sis tempore, maximus ex quo

Hic, cuius monitis parebat Apulia quondam,

Invasit nostros multis cum milibus agros:

Extemplo nam tu deducto milite velox

210

Finibus e vestris nostras venturus in oras

Auxilium nobis festinus opemque tulisti,

Cui grave consilium fuit et prudentia rerum

Tam gravis in cunctis graviori ex arte gerendis

Vt, velut Hannibalem Fabius contriverat hostem

215

Cunctando, patrios veluti servasse Penates

Dicitur, Vrbinas pariter sic hostis acerbi

Diceris insultus in nos pressisse nefandos

Cunctando Tuscosque Lares servasse per artem.

"Acres obmitto iam tunc apud oppida pugnas

220

Aemiliae, Princeps, ubi claruit optima virtus

Cum tua tum gentisque tuae pugnantis in hostem

Acrius. ast animi qualis praesentia, quantus

Exstitit atque vigor, quam forti pectore cum tu

Ariminum e longa sic obsidione reducis

225

In libertatem veterem statumve priorem

Vt, raptis signis et pluribus undique captis

Militibus, castris aderant quaecumque sub ipsis

Impedimenta tuis fuerint direpta maniplis!

"Quin et Alexander Dux Sfortia maximus olim,

230

Cuius tot bellis fuerit bene cognita virtus,

Nec non Vrsinus, vir praestantissimus inter

Ductores primos equitum, dum Martia fortes

Obniti contra pugnando munera curant,

Vulneribus crudis graviter confossus uterque

235

Optatam petiit fugiens sibi quisque salutem.

"Qua vi nunc Fanum memorem expugnaveris urbem,

Qua virtute Novas Palmas, aut ampla tulisti

Saepius hostili superata ex urbe trophaea?

"Vna satis dederit modo cum Victoria nobis

240

Per te parta quidem signi quam maxima virtus

Sit tua, quam cunctis celebranda annalibus olim,

Iam decoris iungis modo vir tibi maxime tantum

Dum Volaterranas expugnas viribus arces,

Vt dubitet nullus quam sit tua gloria summa,

245

Quam veterum nullis ea sit cessura triumphis,

Te quod in hostili sic obsidione gerentem

Vidimus, in cunctis vir praestantissime rebus,

Omnibus ut late pateat quid denique possis,

Vrbes sive cupis bonus obsedisse sub armis,

250

Seu cupis obsessas duro defendere ab hoste.

"Quis vir namque fuit qui te caruisse putarit

Consilio, Princeps, acri, cum mente volutas

Eventus varios varia quoque sorte futuros?

Quis vir ut efficeres aliquid maturius ex te

255

Optavit, gravibus dum <tu> geris omnia curis?

"Laudibus egregiis Fabium velut ante vetustas

Atque duos eadem spectavit ut ante Catones,

Vt mirata tuos, Sertori, maxima rerum

Astus Roma fuit, saevos dum proteris hostes

260

Acri non minus ingenio quam viribus, utque

Omnibus est Poenis summo dignatus honore

Hannibal, Italiam qui iam (licet usque ruenti

Obvius huic fieret validis exercitus armis

Romanus), plures totiens vexavit in annos,

265

Vt Mithridates Ponto laudatur ab omni,

In bellis astu ducibus quod utrisque gerendis

Maximus exstiterat, sic tu, Federice, supremis

Tolleris in caelum nimirum laudibus, inde

Nil quia versutum fuerit meditatus uterque,

270

Nil vafrum, quod te, Princeps fortissime rerum,

Fugerit, hostilem superas dum viribus urbem.

Nam neque Fortunae fidens, temeraria cum sit,

Hac sed summa tibi quae sit sapientia fretus,

Omnia semper agis tibi quae facienda supersint!

275

"Quid referam certa videas ut mente futura

Quae nos fata manent, nec tam praesentibus acer

In bellis quam cum populis mirantibus olim

Strenuus obsessam circumdas milite forti

Ariminum validasque regis virtute cohortes?

280

Namque ferunt triduo prius edixisse quod omni

Instabat genti quae te fuit usque secuta

Rite bonum, ac vere te verba fuisse locutum,

Scilicet ut celeres esset ventura per auras

Flatibus et vobis aspiratura secundis

285

Protinus auratis Victoria promptior alis.

Ne tamen haec quam sit sententia vera negarit

Quisquam, sum testis certissimus usque futurus

Hanc ego qui legi quae nuper epistula de te

Ad nos missa fuit, tanti praenuntia veri.

290

"At Volaterranas, vir, nunc apud, optime, turres

Congressu geritur dum res gravis undique primo,

Quod tibi consilium, quae mens fuit inde futuri

Praescia, quamque novis penitus celebranda poetis!

Ingenti nam dum formidine quisque tenetur

295

Difficilem ob collem et montis loca propter iniqua,

Ardua, praesertim cum lignea turris ad auras

Desuper acta tuis castris instaret et acres

Omnibus incuteret noctesque diesque timores,

Solus fatidicis afflatus numine verbis

300

Divino, Princeps, summi capita aspera montis

Te superaturum praedicis et artibus eisdem

Expugnaturum turrim, quae surgit in astra,

Lignis et gravibus nimium contexta catenis,

Vt Deus hanc ipsam tibi nunc videatur Apollo,

305

De Iove quam summo sumpsit, praeque omnibus, artem

Fatidicam, veluti quondam tibi multa dedisse

Dicitur egregia et meritis cumulata supremis,

Hanc, Federice, tibi penitus tribuisse benignus,

Cum tu fatali quaecunque e sorte trahantur

310

Non aliter moneas solitus quam tempore prisco

Phoebus erat quotiens fuerat responsa daturus.

"Quin idem, fati tamquam certissimus augur,

Ante urbem captam dixisti saepe futuros

Eventus nobis, quod tanto maius habendum

315

Omnibus est, quanto reliqui minus esse putandum

Crediderant homines: nam cum foret omnibus una

Tempore nobilior quas Lydius accipit orbis

Vrbs Volaterrarum (fortissima moenia cuius

Qui coluere viri quondam, nisi fallor, honesti

320

Municipes fuerant Romano a sanguine creti),

In summo posuisse suas sic vertice sedes

Dicitur ut montes aditus minus esset in altos.

Attamen ipsa Ducis penitus fortuna supremi,

Cui quoque summa foret sapientia iuncta per artem,

325

Causa fuit subito ut colles superentur iniqui

Difficilesque situs summique cacumina montis.

"Res erit haec igitur cunctis memorabilis, et quam

Posteritas annos semper miretur in omnes

Cuique fidem possint vix ullam adhibere minores,

330

Cum tandem spatio viginti et quinque dierum

(Namque tot intersunt ex quo disiecta ruisset

Lignea turris et est Tuscis urbs capta colonis)

Posterus accipiet cunctisque probantibus arces

Vi Volaterranas in ius, dum iura refringunt,

335

Inque potestatem nostram venisse subactas,

Hae quia sic animis in nos ferrentur iniquis

Casibus ut tantis vel summa pericula longum

Vitarit populus per te Sullanus in aevum.

"Nec Florentini, modo vestra pecunia vobis,

340

Cives, causa fuit, non ipse exercitus armis

Fortibus instructus, vos ut Victoria tandem

Expeteret, quoniam fuit exsuperanda supremi

Difficilis natura loci, quae vinceret omnes

Vna quidem vires vestras: sed maxima virtus

345

Et Ducis imperium sollers, labor undique summus

Noctes atque dies minus interruptus, et acris

Denique cura fuit qua vos victricibus armis

Maxima ferretis superato ex hoste trophaea.

"Caesar enim veluti Romanas Iulius olim

350

Maximus et spoliis veluti Marcellus opimis

Quo voluit duxit turmas, Thebanus ut acer

Epaminonda suas ductavit saepe phalanges

Quo verbis placidis verbisque minacibus ullis

Haud potuisse ferunt prius has ductare, sed acri

355

Exemplo, gravibus dum se obiectare periclis

Non renuunt illi, sic te, Federice, secutas

Ducis eo structas Gradivi ex ordine gentes,

Dum grave nil refugis, dum nulla pericula vitas,

Vt nos e summo deduxeris usque periclo,

360

Cum nihil exsistat quod iani timuisse queamus.

"Est ita nam duce te penitus stabilita per omnes

Res modo nostra gradus, ut nunc ea cura supersit

- simplex illa - mihi grates qua solvere dignas

Et possim et meritos tibi qua referamus honores,

365

Quos tamen ante Deo summos debere fatemur.

Hinc tibi, summe Ducum, quem Iuppiter optimus unum

Rebus in his primum te iusserit esse ministrum

Vsque suum, Princeps, igitur tibi gratia tanta

Per nos quanta potest agitur; debemus eandem!

370

Nam modo qui possum grates, Federice, merenti

Nunc tibi pro tanta dignas virtute referre?

Cum modo non eadem quae quondam praemia dentur

Invictis ducibus sed sit mutata per omnes

Haec ratio populos, quae muneris ante fuisset

375

Observata viris tradendi fortibus olim;

Huius apud priscos nec iam modus exstitit unus,

Sed fuit et varius, quo praemia certa dabantur

Pro meritis: hinc usque sacros duxere triumphos

Victores, quorum Bacchus fuit ante repertor;

380

Hinc populus multos vidit Romanus ovantes,

Postumius quibus ante fuit certissimus auctor

Tubertus, victis cum fortior ille Sabinis

Vectus equo rediens patriam venisset in urbem;

Mirteus hinc honor effulsit; tua laurea, Phoebe,

385

Est data victori Crasso prius omnibus ipsi,

Cum laetus Romam servis remeasset abactis.

"Quid memorem structas ingenti ex aere columnas?

Quid tabulas, quid signa feram statuasque per artem

Erectas, ducibus certissima praemia summis?

390

Quid ponam sculptos insigni ex arte Colossos?

Namque dies me deficiat si cuncta reponam,

Est quibus ampla ducum virtus ornata priorum.

"Temporibus nostris ratio mutata sed omnis

Est veterum, variosque modos sibi repperit usus

395

Noster in ornandis ducibus, quos cum velit in te,

En, Florentinus servare, iubente Senatu

Quae populus sanxit, statuit dare certa merenti

Praemia, quo pateat cunctis quae mens animusque

Sit suus, en, in te tam maxima facta gerentem.

400

"Ergo, cum populus longe meminisset Etruscus

Quae duce Gradivo pulcherrima gesseris olim,

Strenuus es postquam tu Martia castra secutus,

Protinus hac meritum galea te donat equestri

Vexilloque super variam cui rubra per artem

405

Lilia funduntur spatio contexta sub albo,

Omnibus aeternos pateat quo semper in annos

Ingenti velut ipse tuo, Dux magne, periclo,

Dum te nec propriae ratio tenet ulla salutis,

Traxeris e summis paulo nos ante periclis,

410

Armatus cives etiam tutatus inermes.

Rursus, cum pacem tranquillaque tempora nobis

Sic dederis Latiis ut iam videare daturus

Haec eadem, nedum Sullanis civibus, omnes

Concordes animis faciendum duximus, ut te

415

Civilem ad statum nunc invitemus et ipsas

Civilesque magis curas studiumve quietum.

Nam scio non minus ex acri nos esse laturos

Consilio fructus, hac sis quod in urbe daturus

Tranquilla, quam militiae suscepimus olim:

420

Quod tamen ut possis melius fecisse tuoque

Consilio nostrum valeas ornare Senatum,

Quas habites aedes semper tibi rite dabuntur.

"Haec non esse satis, Princeps, te digna putamus

Praemia, virtuti nec convenientia tantae;

425

Sed nihil est habeat quod nunc Florentia maius

Aut praestare queat quod nunc tibi summa merenti,

Quam modo quod cunctos urbs haec tibi donat in annos:

Intima corda quidem primum tibi tradimus ergo,

Inde voluntates, animos, mentesque paratas

430

Omnia ferre tibi dum spiritus hos regit artus

Dumque muris stabunt Florentia moenia celsis!

Sic amor invitat nos ut faciamus et urget

Tam novus ut queat hunc nullus minuisse virorum

In te, non fatum, non invidiosa vetustas.

435

Haec oculis, Princeps, si spectaremus, ut ipso

Cernimus haec animo, velut haec quoque mente videmus,

Non foret hic opus ut signis quodcunque lateret

Pectore sub nostro nunc monstraremus et arte,

Dum natura viam latebras aperiret in omnes,

440

Tradita neve mihi provincia tanta fuisset

Vt planum facerem tegitur quod mente sub ima,

Sic ingens, nihil ut tandem cumulatius exstet,

Vsque adeo verbis ut si memorare velimus

Quod latet intra nos manet aut quod mente repostum,

445

Dicendi tantos nequeamus ferre labores."

Dixerat; at, postquam finem dedit ore loquendi

Scala, magistratus gradibus quem summus ab altis

Iusserat egregias Federici edicere laudes,

Insequitur plaususque virum clangorque tubarum.

450

Consurgunt domini, simul et Sullana iuventus

Sullanique patres, ac te comitantut euntem

Ad portas urbis, populi subeunte corona,

Vndique perque vias dum corruit ille patentes

Visendi studio: tanti facit ampla merentem

455

Te bonus ille, viros tantum veneratur in omnes.

Hinc iter emensum patrius te suscipit orbis,

Hinc Lucullani capiunt, Federice, Penates,

Quos struis ut quondam populus Romanus in urbe,

Dum Fortuna fuit, struxisse Palatia fertur.

460

Invises Musas illic veneratus amicas

Laudibus innumeris graviter tua facta canentes,

Vt decet has quibus et sedes, vir summe, dedisti

Sedibus in patriis, decoris tibi ne quid abesset.

Illic ut Latii quondam cecinere poetae

465

Caesaris acta ducis, postquam domitaverat orbem,

Sic te divino celebrabunt carmine vates,

En, Florentini; nomen laudesque tuasque

Protinus insigni referent, Federice, Camena.

Tu tamen, Vrbinas, opera inter talia, Princeps,

470

Hortatus reliquos scribes tua maxima facta,

Facta cothurnato penitus referenda Maroni!

Rebus enim ut summis quas gesserat addidit amplas

Ingenii dotes Caesar scripsitque quod olim

Fecerat, egregia dicendi edoctus ab arte,

475

Sic tu, cum rebus quas gesseris optimus armis

Addideris studium quo sis meliora secutus

Otia, nec desit tibi quod Natura creatrix

Tradidit ingenium quo Dux modo summe per artem

Summa notare queas, referes tua gesta triumphis

480

Digna novis, nulli cedens in honore priorum.