Lucas Ripa Lodovico Pictorio salutem
Hactenus in teneris lusisti candide vates
Carmine saepe iuvans pectora nostra tuo.
Ingenii vires creverunt crevit et aetas;
Extulit ex humili nunc quoque Musa caput.
5
Eia age facta igitur regum celebranda ducumque.
Aggredere, ut magnus hinc tibi surgat honos.
Surget honos equidem nec praemia parva sequentur:
In pretio virtus semper ubique fuit.
Hoc ego consilium quod fida mente recludo
10
Sectarer, mihi si vena benigna foret.
Ast parte in laeva sanguis tepet, otia nec sunt
Qualia Virgilio Roma superba dedit.
Sed tu quem vatem celebrant epigrammata mille,
Grandia grandisono carmina funde pede.
15
Dices forte: alii nil concessere futuris
Vatibus; unde igitur fortia facta petam?
Mirabor si non dabitur tibi copia rerum
Maxima quas cantet Calliopea potens.
Campus erit quo currat equus qui dura lupatis
20
Praebuit ora tuis imperioque tuo.
Carmina plura darem sineret modo torrida febris,
Quam vocat assidue tertia quaeque dies. Vale.