Lucas Ripa vates Lodovico Pictorio salutem
Quid dubitas, Lodovice, refer, pavidoque gelaris
Pectore, nec requies artubus ulla datur.
Non ego iampridem vidi quod carmine posses?
Ingenii vires non ego nosco tui?
5
Sed fortasse meum magni fecisse negabis,
Inditium imponat ne tibi Musa loquax.
Hoc Baptista meus, tuus hoc Baptista Guarinus
Viderit, eloquio carminibusque potens,
Cui dedit eximium decus ars celebrata legendi
10
Nota urbi et populis iam bene nota feris.
Fidus adest quem tu merito veneraris adoras
Castellus, celebrem quem medicina facit.
Nec nimis ingenue decorant hunc Palladis artes,
Et vatum quicquid tempora nostra colunt.
15
Abstrusas rerum causas disquirit et omnis
Socraticos nexus addocet usque bonus.
Sentit idem Carbo quem carum tanta facultas
Dicendi magnis regibus esse dedit.
Experiare licet graviorum pondera rerum
20
Carmine grandiloquo quae tua Musa canat.
Experiare licet, moneant modo lumina nostrae
Haec tua grata urbi consilioque iuvent. Vale.