Naldo Naldi Volaterrais 2
Other sections


Interea versis aperitur maxima centum

Vndique cardinibus stellantis regia caeli;

Huc Pater ad sese superos ubi forte vocavit

Iuppiter, in solio medius consedit eburno:

5

Namque dies aderat - celeberrimus ille dierum -

Quo Deus aetheream in sedem dira bella moventes

Terrigenas nitido detrusit ab axe Gigantes

Fulmineque impositum deiecit Pelion Ossae.

Victor enim dapibus mensas onerabat opimis

10

Omnibus accitis ad se de more quotannis

Vt festos agerentque dies canerentque Tonanti

Victori laudes summas Cyllenia proles

Delius ac vates divini carminis auctor,

Inque vicem citharas modulatus uterque canoras.

15

Atque ipsum, laetos agitat dum pectore motus,

Dum Florentinas prospectat desuper urbes,

Talibus alma Iovem Venus est affata supremum:

"Audieram, manibus Sullanis moenibus olim

Fundamenta dei Martis cum iacta fuissent,

20

Protinus in fastis volventibus affore tempus,

Quo, cum Tyrrhenos Medices Laurentius acri

Vsque gubernaret, veluti facit, arte Quirites,

Debeat inde suos in longum extendere fines

Rite Fluentinus, priscos imitatus honores

25

Stirpis, et egregius Romani nominis heres,

Nullus ut extremis populus sit partibus orbis,

Si modo fata sinant, Tyrrheni iussa Senatus

Temnere qui cupiat, Sullanae gentis et ipsum

Audeat imperium qui detrectare sub armis.

30

At modo, summe Pater, contra tua fata ruentes

Cum Volaterrani non aequa sorte ferantur,

Scire velim causam tanti venit unde furoris.

An quisquam est hominum qui temnere iussa Tonantis

Audeat, aut temptet Superum se opponere Fatis?

35

Certe ego, sollicita primordia mente volutans

Florentinae urbis, qua conditione fuissent

Te duce facta, Pater, quam forti sidere Martis

Constabilita mei, nullos secura tyrannos

Suspectos habui, ne moenia laederet ullus

40

Florentis patriae, licet hic gravioribus acer

Viribus irrueret Tuscam non aequus in urbem.

Adde quod ingentem necnon spem, summe, dedisti,

Iuppiter, haec Lydis foret ut caput urbibus olim,

Tempore quo recti Medices Laurentius auctor

45

Sullanas regeret propriis virtutibus arces.

Nunc Volaterranos cum iam furialibus armis

Accingi videam contra socialia iura,

Inque Fluentinos graviter prorumpere cives,

Quos veluti caros decuit coluisse parentes,

50

Quis te proposito potuit removere priori?

An tua, summe Pater, sunt haec promissa fidesque

Quae rata per Stygiae iuraris stagna paludis

Confore? sicque Patrem rerum violare tenorem

Te decet ecce tuum, aut sic tua vertere fata?"

55

Haec ubi dicta dedit, rosea cervice refulsit;

At Deus omnipotens, vultu quo nubila caelo

Depellit genitor tempestatesque serenat,

Attigit ore genas natae, dehinc talia fatur:

"Ne dubita, stabili quoniam nec ab ordine cedunt

60

Nunc mea fata, Venus: Medicum domus una manebit

Vrbibus usque caput Tuscis, velut ante fuisset!

Ex quo divinus moderandi frena Leonis

Suscepit Cosmus Patriae Pater optimus olim,

Audebit nullus posthac - mihi crede - tyrannus

65

Eviolare domos Tuscas: sic vertitur ordo

Fatorum, ternae statuunt sic fila Sorores;

Quin etiam fines patriae Laurentius acer

Proferet in longum, duce te, duce Marte feroci,

Cuius et auspiciis Florentia moenia constant.

70

Tunc Etrusca quibus se tollet gloria rebus,

Aut quibus imperiis, Petri cum maximus olim

Natorum patrios tutatus ab hoste Penates

Inde Fluentinam victor remeabit ad urbem!

Nam Volaterrani quod tantum audere videntur

75

In Florentinum, priscos augebit honores:

Sullanis veniet cumulatior inde potestas!

Namque ubi iam populis bellandi finis utrisque

Extremus dabitur, cunctos Leo victor in annos

Tyrrhenus tandem victae dominabitur urbi,

80

Cuncta sub imperium redigens loca, saevior hostis

Iampridem propria quae sub ditione teneret,

Aut sibi quae quondam semper possessa fuissent."

Sic ait; inde suo genitor de vertice natam.

Advocat, atque "Leves talaribus indue pennas,"

85

Inquit, "et Vrbini summos pete, Diva, Penates,

Atque haec fer celeres, iubeo, mea dicta per auras:

Dic paret ut sese fortis Federicus ad arma

In Volaterranos, penitus qui fraude maligna

Defecisse volunt sociali foedere rupto

90

A Florentino populo, quique impia saevi

Sollicitant varios iam nunc in proelia reges.

Ergo nefas tantum quo possint pellere cives

Sullani, quorum me nunc tenet optima cura,

Ductorem belli facient populusque Paterque

95

Huncque volent tantis rebus caput esse supremum.

Iam sibi legatos Sullana ex urbe profectos

Affore commemora, qui maxima munera portent,

Argentique ferant qui magnum pondus et auri.

Ast hunc, ne qua tamen remoretur causa volentem,

100

Dic modo se properet tantis bonus addere rebus,

Vt, cum legati venient mandata ferentes,

Instructas acies quam primum in proelia ducat,

Vnde Fluentinam victor Federicus ad urbem

Ingenti partos referat virtute triumphos:

105

Venit enim tempus quo Florida moenia crescant,

Crescat et imperium populi Florentis in oras

Extremas, Medices cum nunc Laurentius heros

Temperet Etruscos propria virtute Quirites."

Dixerat; at Pallas, summi mandata Tonantis

110

Vt faciat, tenues fertur dilapsa per auras,

Non aliter quam cum caeli de vertice summo

Defert praepetibus sese Iovis armiger alis,

Optavit quotiens humiles attingere terras.

Et iam dicta refert summi Dea summa Parentis,

115

Protinus ac rebus iam se parat inde futuris

Ille, iubente Dea ne quid remoretur euntem,

Cum se legati Federici ad limina regis

Sublimes in equisque ferunt, ac munera summo

Summa Duci portant, Tusco mandante Senatu

120

Ac Florentino populo: nam iunctus uterque,

Temporibus dubiis cum tantum instare pericli

Cerneret atque ducem bello cum quaereret acrem,

Misit ad Vrbini Dominum, quem norat in armis

Esse velut fortem quendam de civibus unum,

125

Protulit in Latio quondam quos Roma triumphans.

Ergo ubi conspectum Federici regis et ora

Legati subeunt, solio dum sedit avito,

Sic eques est placido Boniannius ore locutus:

"O decus egregium, quo non est maior in armis

130

Finibus Ausoniis, cui bello vivida virtus

Cuique fides cunctos olim servata per annos

In genus omne fuit, quamvis foret hostis acerbus

Is cui servares, ad te nos mittit euntes,

En, Florentinus subito populusque Paterque,

135

Viribus usque tuis confisus uterque supremis.

Nam Volaterrani, quos est tutatus in annos

Iam Leo complures veluti pater omnibus esset,

Surgere cum fuerint contra socialia iura

Ausi, quique nefas adeo committere dirum,

140

Decrevit patriae iam nunc habeantur ut hostes,

Audeat e nostris ne quis se attollere contra

Sullanos cives, ut qui peccasse feruntur

In nos dent poenas sceleris gravioris acerbas.

Cum summis igitur iam nunc virtutibus unum

145

Viderit insignem te Florentinus et armis

Fortibus eductum, cum nec superabilis ulli

Ex illis fueris quos nostri temporis aetas

Protulit egregios in Martia bella, nec ullus

Omnibus e ducibus te sit praestantior aut te

150

Dux modo sit melior ductandis milibus alter

Aut nunc auctorem sibi quem magis ipse requirat

Miles et imperio parere libentius optet,

Cum tibi praeterea aspiret Fortuna benigno

Afflatu, seu vis obsessas hostibus urbes

155

In libertatem fortis traducere primam,

Seu rursus cupias aliquos obsidere fines,

Sperat ut egregie possit depellere motus

Protinus hostiles per te, modo ductor in ipsam

Strenuus hinc aciem statuas prodire, feroces

160

Tu modo quosque viros tam iusta in proelia ducas.

Quo facere id possis, fulvi grave pondus et auri

Mittitur, en, ultro, ne commoda forte volentem

Te nunc deficiant, dum maxima facta parabis,

Est animus nobis duce te quia vincere gentem

165

Periuram bello, scelus admisisse nefandum

Hanc ut paeniteat. quod si, velut omnis et una

Sullanus sperat populus Florensque Senatus,

Feceris, haud dubita: nam praemia certa merenti

Stant tibi, crede mihi, stant et virtutis honori

170

Munera magna tuae, quo sis magis acer in hostes,

Te iuvet atque magis belli tolerasse labores."

Vix ea finierat, cum Dux quoque talia reddit:

"O utinam hae vires essent quibus arguor aut hoc

Robur et ingenii tantum foret, ut tibi possem

175

Nunc fecisse satis; sed quicquid corpore toto,

Quicquid mente queam, seu nunc quaecunque facultas

Mi datur effundam vestris pro casibus omnem

Ac si pro patria carisve parentibus essent

Bella gerenda mihi! nam sic Florentis amore

180

Ingenti capior populi, sic urget honesti

Me ratio, possim pro quo deponere vitam,

Viribus ut cunctis nunc sim satis omnia vestra

Facturus causa; nec me res ulla moratur

Quominus hostilem subito veniamus ad urbem

185

Militibus multis, ut iam sperare queamus

Iustitia freti causae Superumque favore.

Quin, breve per spatium nobis modo Iuppiter adsit,

Ad nos praepetibus victoria devolet alis!"

Sic ait; at pedites turmaeque parentur equorum

190

Imperat: hinc iter ingreditur properantius urbem

Ad Volaterranam; quo cum venisset, et acres

Iunxissetque suos nostris, quos Iacobus ante

Duxerat huc summo legati munere fungens,

Sic Ducis est homines diffusum nomen in omnes

195

Adventu subito, diros sic perculit hostes

Strenuus ac nitidis veniens Federicus in armis,

Vt quicunque viri fines coluere vetustos

Sese dedentes Federici viribus omnes

Porrigerent victasque manus venientibus ultro.

200

In castris haec dum fierent, Florentia summo

Optima consilio Patribus de more vocatis

Omnia consultat quae sint bona: namque repente,

Ne quibus interea desit mens provida rebus,

Mittitur inde Senas sapiens Donatus et arte

205

Doctus ea, qualem dederat Cyllenius olim

Nascenti, ut moneat cives ne ferre Senenses

Auxilium statuant hosti neu foedere iungant;

Ni faciant, populus videant ne forte laturus

Sit Florentinus graviter! dum talibus ille

210

Commemorat, pedites passim lateque vagantes

Invadunt agros, capiunt castella ruuntque

Hostilesque locos cunctas regionis et oras,

Vectantes raptas inimico a limite praedas.

At Volaterranus praetorem iniurius ipsum,

215

Quem Florentinus populus de more quotannis

Mittere consuerat quondam, iubet ire Priores

Protinus ad dominos, ne <in>custoditus honori

Prospiceret patrio, neve in Nova Castra veniret,

Esset si gravius quicquam meditatus in ipsum

220

Praetorem saevasque manus iniceret hostis.

Hinc: Volaterrani, pugnae bellique gerendi

Ignari licet usque forent, quia nullus in armis

Vsus erat, quamvis nulla experientia Martis

Aeris et ad bellum data copia parva fuisset,

225

Attamen elati, cum quicquid rustica proles

Seu vini seu quid frumenti legit ab agris

Huc tulerit velut ex undis compulsa marinis,

Sullano statuunt urbem defendere ab hoste:

Stulti! qui contra molem durare supremam

230

Aut se posse putent opibus contendere tantis!

Sed tamen efficiunt laeti satis, inde morantes,

Donec et auxilium vicina ex urbe veniret

Aut Florentinus solvendo exhaustus ab aere

Continuum belli nequeat sufferre tenorem.

235

Hinc igitur tenui dementes aere ministros

Belli conducunt pedites, quibus exstitit auctor

Cum Venetus quidam tum cui Matricius esset

Nomen: at, ii postquam fatis utrique malignis

Ingressi penitus portas urbemque fuere,

240

Laetitiam ingentem subitamque dedisse feruntur

Obsessi cives: miseri! quibus illa fuisset

Causa quidem gravior qua protinus inde periret

Iam Volaterranae libertas funditus urbis!

His ita confectis, Federicus ut acer in unum

245

Composita e gravibus quae constet epistula verbis

Misit, ut hunc ipsum placide bonus ille moneret

Ne velit, heu, miserum tantae se credere pugnae,

At, decet ut victos, positis miserabilis armis

Vt supplex tanti veniam petat ille furoris,

250

Sint quia se propter non acria bella gerenda.

"Ast, ut perpetua lenti dehinc pace fruamur,

Quam possint homines si suscepisse, priusquam

Bella nefanda gerant aut in nova proelia surgant,

Omnibus ex rebus nihil esse beatius usquam",

255

Inquit,"nec melius quod nos optare queamus";

Iis operam adiungitque suam - si sentiat hostis,

Si velit - ut medium se dux ferat inter utrosque

Ac Volaterranis placidam petat inde salutem

A Florentino, cui mens ita mitior exstat:

260

Ne dubitet veniam quin sit bonus ille daturus,

Dum Volaterranus Populi praecepta sequatur

Sullani semperque volens sua iussa facessat.

Scripserat haec Princeps; ast, ii cum protinus aures

Clausissent monitis, placidos properanter in hostes

265

Castra movet ducitque viros urbique propinquat.

Qua sol exoriens nitidas agit arte quadrigas,

Arduus est collis nullisque petentibus ipsum

Est aditu facilis, sed, cum prope tangeret urbis

Moenia cumque foret necnon ibi grandis aquarum

270

Copia, qua posset nimirum exercitus uti,

Est quoque principibus visus locus aptus ut illic

Castra locanda forent atque acies Sullana maneret.

Est ultra portam silicem quae vergit ad ortum

Ima petens vallis, duo quae complectitur in se

275

Stadia. cui valli dextra de parte per artem

Haec via strata subest, sacram quae duxit in aedem

Hanc, ubi divinus positis sibi Lazarus aris

Excolitur templis sacrata in sede locatis.

At laeva de parte quidem magis ima petentem

280

Spectabis vallem quae continuatur ab illa

Quae prior est. longe tamen ista profundior exstat

Vltima quae ducit fluvium declivis ad Heram.

Nec procul a templis, quae diximus ante, supersunt

Ii colles gemini, via quos iacet inter utrosque,

285

Quae quoque finitimas sinuoso tramite ducit

Inde Senas. iter hac cum suscepturus et ipsos

Cum superaturus colles exercitus esset,

Hunc Volaterranus, socio qui colle fuisset

Altior atque illic etiam quia rursus aquarum

290

Copia magna foret scatebris surgentibus, omnem

Occupat, et trabibus subito contexit acernis

Et tabulata parat, sollers unde acer in hostes

Saxa ruat tectusve queat pugnare sub armis.

Ast, ubi cognovit sapiens Federicus et ambo

295

Legati duro penitus quod fiat ab hoste,

Instituunt colles adoriri, ut strenuus acres

Virtutem miles sic experiatur in hostes:

Milibus hinc acie structa Dux imperat altum

Protinus ascendant montem; legit ipse cohortes

300

Quae primum colles invadant agmine denso;

Hinc brevibus sapiens cum fortia pectora verbis

Hortatus pugnas Dux erexisset in acres,

Vincendi late spe conclamatur ad arma;

Omnibus inde quidem vox ingeminata remugit:

305

Conabatur enim sollers Federicus ut illam

Turrim in praecipiti stantem quam struxerat hostis

Verteret ad terram praestanti robore, ne quis

Inde suos queat in castris laesisse morantes.

Ergo ubi coeperunt nostri conscendere montem,

310

Hostis, quo summam defenderet undique turrim,

Arma parat subito, concurrit et agmine denso

Ad loca quae fuerant graviori obiecta periclo.

Eminus incipitur telis celerique sagitta,

Remque gerunt hostes iaculandis undique saxis

315

E turri; contra, nostri quoque missile telum

Crebrius ingeminant, crepitans velut horrida grando

Cum ruit aetherio summi de vertice caeli

Densior in terras, quotiens Iovis ira minatur

Acrius in miseros homines, quo tempore frustra

320

Maturas viridis defendit pampinus uvas.

Iamque sub intextis tabulatis undique pugna

Acrior inseritur: volvuntur ab hoste superbo

Saxa super nostros; illi tamen acriter hastis

Oblongis ea ligna ruunt quibus improbus ante

325

Tegmen ad illatos ictus sibi fecerat hostis.

Nec mora, nec requies: trabibus dum structa revinctis

Moenia conscendit miles properanter, et alti

Verticis hortando reliquos tenet usque cacumen,

Cominus ad gladios ventum cum protinus esset,

330

Sic hostes subito rapuit metus acriter omnes,

Vt consternati fugerent, armisque potiti

Omnibus iis nostri fuerint quae turpiter illic

Liquerat aufugiens desertis collibus hostis.

Haec ubi confecit sapiens Federicus, ad urbem

335

Castra locat, partes munitque cohortibus illas

Et loca quae muris urbis magis apta fuissent

Primum expugnandis. reliquos, quotcunque fuerunt,

Mortales iubet ut colles exercitus imos

Obsideat nutusque suos ibi forte moretur

340

Exspectetque Ducis monitus in proelia dandos.

His rebus subito Sullana in tecta relatis,

Magna quidem populus suscepit gaudia Tuscus:

Mentibus arrectis hilaris quoque funditur in spem

Maiorem; ast aliique alios hortantur ut omnem

345

Dent operam, diri penitus tollantur ut hostes

Dentque graves poenas sceleris commissa luentes.

Hinc quoque festinant celeres tormentaque mittunt

Bellica, bombardam, gravior quae machina muros

Destruat urbanos deductaque moenia summis

350

Montibus et summas consternat desuper arces.

At Volaterranus, colles ubi perdidit altos,

Confractis animis post cives victus ab hoste

Complures captos, se moenia continet intra,

Hic ubi tristis agit Metus et Discordia demens

355

Vexat et infelix Furiali accincta flagello

Seditio miserosque rapit per compita cives,

Non secus ac pueris agitatur verbere turbo

Buxeus assiduo loris rapientibus illum

Per fora perque vias et compita longa ruentem.

360

Perfidus hinc hostis, graviori quisque dolore

Cum foret affectus rebus neque fideret ullis,

Infelix varias diversi ad principis aulas

Mittit legatos, eadem mandata ferentes.

Praecipue Venetos homines Calabrumque potentem

365

Constituunt hostes precibus contundere summis,

Dedentes urbem, si ferre ruentibus ullam

Vellet opem ut possent certam sperare salutem.

Qui simul audivit quae res foret ille petentes

Reppulit, et longos tanti fecisse per annos

370

Respondit Tuscos patres, ut quicquid in illos,

Praesertim a sociis, statuatur acerbius, id se

Ferre quidem gravius semper. nec plura locutus

Hos iubet e Calabro penitus discedere Regno.

Hoc ubi responsum Tuscam defertur ad urbem,

375

Scilicet ut gravibus rex Ferdinandus iniquos

Sectatus Lydos verbis (quia patribus hostes

Iam Florentinis facti neque iure fuissent)

Reppulit, et patrios iussit remeare Penates,

Acrius obfirmant animos ad proelia cives.

380

Rursus in hostiles Sullani<s> quilibet arces

Delecti pedites mittuntur ab Insubre magno

Protinus, auxilio nostris qui milibus essent

Sescenti numero, sed cuncti fortibus armis

Instructi. tantis se praestantissimus addit

385

Vrsinus comitem rebus, cum fortis equorum

Duceret et turmas in proelia Marte feroces,

Duceret et saevos huc qui pedes iret in hostes

Romano veniens ab agro Virgilius acer.

Viribus iis auctus cum tandem exercitus esset,

390

Dux belli subito, Gradivi edoctus ab arte,

Bombardis urbis muros ingentibus altos

Vsque adeo crebris diverberat ictibus acer,

Vt breve per spatium ruerit fortissimus heros

Moerorum partem vasto Federicus hiatu,

395

Cuius quanta Ducis fuerit prudentia, quantum

Ingenium certe licuit spectare volenti.

Illi fossa fuit, muros deducta sub ipsos

Vrbis et in spatium quae sic foret hausta profundum

Miles ut innocue sese transferre per illam

400

Cum velit ad muros obsessaque moenia posset,

Desuper hanc quoniam contextis cratibus omnem

Texerat ad crebros ictus et vimine denso

Arboris et varie coniectis undique ramis

In tabulatorum morem, ne saxa, nec ullum

405

Missile de summo noceat pugnantibus ipsis.

Hac igitur plures ad moenia parte subibant

Expugnanda viri, veluti ruit agmine denso

E tenebris veniens angusta per ora cavatis

Perque breves cuneos ingentem farris acervum

410

Vt superet secumque ferens formica reponat.

Haec ita cum fierent nostris, tamen acriter hostes

Viribus imparibus licet extra moenia quaedam

Proelia committunt: nam descendebat ab urbe

Tum pedes obsessa, porta quae ducit in oras

415

Huc iter ingressos per compita longa marinas:

Namque dolore gravi portis erumpere cives

Confecti statuunt miseri, quos principis acris

Auditum nomen subito retrahebat in urbem,

Tanta quod invicto Federici e pectore virtus

420

Surgeret ut contra subsistere viribus ullis

Posse negent, validis veniunt quicumque sub armis.

Nec tamen interea vexare frequentibus ille

Ictibus urbanas arces cessabat, ut actus

Maiorem secum murus trahat inde ruinam.

425

At Volaterrani reparandis moenibus instant

Ne disiecta ruant; sed, postquam certus ad aures

Nuntius auxilium veniens sibi forte negari

Rettulit a cunctis, Furiis agitantur, et omnes

Quique magistratum gererentque decemque viratum

430

Acrius incusant; levitatem plebis iniquae

Tum detestantur; rapuit quos ultio cives

In scelus hos verbis etiam exsecrantur acerbis.

Cuncta quidem cupide, nulla ratione, per ipsam

Namque gerebantur neglectis legibus urbem,

435

Vt sine legitimo servato more creandi

Hic modo praeriperet primas, licet ipse fuisset

Ordine plebeio natus, modo rursus et ille

Tractandas raperet populi non dignus habenas.

Namque magistratus quae protinus ante fuisset

440

Summa quidem nullis inerat reverentia primi,

Nec Volaterrana servatus in urbe priorum

Exstitit ullus honos. igitur, cum quisque salutem

Speraret nullam nec pestem evadere belli

Fideret, Etruscam legati rursus ad urbem

445

Quam primum celeres mittuntur, ut inde ferentes

Illa decem dederat sibi quae mandata viratus

Protinus exponant et Riccobaldus et alter

Cui Petrus exstiterat nomen. sed, moenia postquam

Ii Sullana viri tandem subiere, locuti

450

Ad Florentinos haec verba fuisse feruntur:

"Ad vos, o summi proceres, vestrosque voluti

Ecce pedes venimus, delicti supplice nostri

Voce quidem nobis pacem veniamque petentes,

In vos, at pulsi subito caecique furore,

455

Praesertim cum non odio dicamur acerbo

In vos, at pulsi subito caecique furore,

Deliquisse, Patres. nam vos cum semper in omnes

Nos animumque bonum quondam mentemque benignam

Gesseritis, patrum similes, cum parva minanti

460

Poena sit et patri nati pro crimine magno,

Oramus minima ut poena nunc esse velitis

Contenti, Patres, cum nostrum quisque paratus

Sit, modo si libeat vobis, sufferre labores

Ingentes - modo sit vobis ea certa voluntas

465

Quilibet ut pereant, sceleris commissa luentes -

Vel quascunque placet vobis persolvere poenas."

Haec ubi dicta, velut populus mandarat Etruscus,

Sic fuit egregio Laurentius ore locutus:

"Quanta fides fuerit nobis cum mente voluto,

470

Quam bonus aut animus quamque optima cuique voluntas

In vos, haud lacrimas valeo retinere cadentes,

Talia cum fuerint ut, mens nisi laeva fuisset,

Ni vos in peius tristis rapuisset Erinnys,

Optatam possent vobis praestare salutem.

475

At modo, cum tanto Florentis nomine laesa

Maiestas populi fuerit, vindicta nefandi

Publica delicti iam suscipienda videtur.

Nam, ratio nostri si nunc habeatur honoris,

Nil sit quod deceat populum promittere vobis

480

Ex his quae cupitis nostrum, nisi libera nobis

Moenia tradantur sine condicionibus ullis!

Quod si feceritis, poterunt suadere quod olim

Exstitit in vobis fidei quoque vestra futurum

Verba mihi ac solitum pariter dehinc velle tenorem

485

Continuare quidem, vobis dum iura supersi<n>t.

Haec Florentinus populus cum signa videbit,

In vos, ut semper fuerat clementior, idem

Exsistet veterem servans, nisi fallor, amorem.

Sic igitur vobis melius sperare potestis

490

Rursus et afflictis melius confidere rebus."