Naldo Naldi Volaterrais 1
Other sections


Ad illustrissimum Ducem Federicum Vrbinatem

 

Quam bonus et bello fuerit Federicus et armis

Vrbinas clarus, quamvis describere quisquam

Non queat insigni divinus carmine vates,

Haud tamen obmittam - faveat modo Phoebus Apollo -

5

Quae Volaterranam nuper bene gessit ad urbem

Dicere: nam quis eris, valeat qui cuncta referre

Facta viri, aut tantum possit qui ferre laborem?

Quo magis, o Divae, precor, aspirate canenti

E multis aliquam partem quae gesserit heros!

10

Omnia namque meis complecti versibus acta

Nec volo nec possum: sed, si mihi dicere carmen

Vos piget, at, Musae, cultori dicite vestro:

Dignatus summo nam vos Federicus honore

Vsque suas vobis sedes iubet esse patentes.

15

Est urbs, Etruscis quae pulchrior exstat in oris,

Sullanus primae cui miles originis auctor

Quamque tenent orti Romano a sanguine Patres.

Ex re nomen habet: nam cum modo floreat illa,

Felix prole virum atque opibus ditata supremis,

20

Omnibus est proprio Florentia nomine dicta,

Arnus quam medius vitreis interluit undis,

Ex illa pariter qui manat origine qua tu

Tybri, fluis, mansit cui iam vetus Albula nomen.

Talibus hanc igitur prisci posuisse feruntur

25

Romulidae fatis, ut, cum volventibus annis

Progenies Medicum moderandi frena Leonis

Sumeret Etrusci, seu cum caput urbis honestum

Illa quidem fieret patrio cupiente Senatu,

Tunc fore ne quis eam valeat laesisse tyrannus,

30

Audeat aut Tuscos armis violare Penates,

Ast, ubi venissent haec tempora, cum novus acri

Consilio patriam regeret sapientior urbem

Vsque Petri Medicis natus, Florentia late

Proferat imperium et populis dominetur abactis,

35

Protinus et multos quos possidet illa per annos

Proroget ulterius fines, si Iuppiter altus

Id sinat aut stabili firment si numina Parcae!

Nec dubiis ea signa dedit Laurentius heros

Adventasse dies quibus aurea saecula condat:

40

Nam queat ut melius patrios bonus ille Penates

Reddere felices, primum virtutibus ut sit

Curat in urbe locus, vitiis procul inde fugatis.

Sic, patria veluti templis in sede dicatis,

Praecipue Virtus colitur fulgentibus armis

45

Et Pax et socios Victoria parta per agros.

Talia dum Medici fatorum e sorte geruntur,

Invidia infelix, certamine victa supremo

De te, Laurenti, Sullana cessit ab urbe,

Inde quidem duplici graviter confecta dolore,

50

Et quod victori parere coacta fuisset

Et quod laetantem populum liquisset Etruscum.

Est locus inferni qui fert Acherontis ad undas,

Arboribus vacuus, tum sulfure plenus adusto,

Qui vomit ardentes infestus ad aethera flammas,

55

Nec procul urbe manens illa quam montibus altis

Conditor Etruscis Lydus posuisset in oris.

Huc iter arripiens, fuscis se contulit alis;

Invisit nigrosque lacus Stygiamque paludem,

Expetat horribiles Plutonis ut inde puellas,

60

E quibus hanc, reliquis quae saevior una duabus,

Talibus exacuit stimulans Dea livida dictis:

"Hanc Mihi da veniam, Cocytia virgo, roganti

Mortalis quisquam ne temnere numina nostra

Audeat atque tuos pariter ridere furores.

65

Effice ne cives concordi pace fruantur

Vsque Fluentini, sed tristibus undique pugnis

Inter se certent: odiis fera corda tumescant,

Vt pater, ut populus rabidas consurgat in iras.

Nam genus hoc Medicum (tanta est fiducia facti)

70

Saepius inde tuas iactat pepulisse sorores

Teque simul, cuperes cum tu nova condere bella

Inter Sullanas agitanda furoribus urbes.

Quin et Mercurii telis et Gorgone saeva

Palladis armatus nuper velut agmine facto

75

Me Tusca Medices Laurentius expulit urbe!

Quod te per Furiasque rogo nomenque Sororum

Tartareosque lacus, Stygiae per stagna paludis,

Lurida perque Canem Plutonis regna tenentem,

Si quando gessi morem tibi, Diva venenis

80

Inficiens mala corda meis, quae deinde furori

Sunt magis apta tuo atque atris magis apta colubris,

Hanc mihi des operam, ne gloria nostra feratur

Fracta nimis, Medici penitus superata quod uni

Hostiles cogar vel inulta relinquere sedes.

85

Quod si fata obstant nostris conatibus, aut haec

Irrita vota facit nobis Saturnia Iuno,

Nec fas Sullanos ulli violare Penates,

At licet horribili populos, sata nocte, propinquos

Protinus exagites Furiali accincta flagello.

90

Et Volaterranos accendere Marte feroces

Iam licet et Furiis socialia rumpere iura,

Tu modo, saeva, tuis erectos crinibus angues

Verberibus stimules: nam tu tibi mille nocendi

Sumis, acerba, modos, artes tibi mille supersunt

95

Tu quibus in fraudem contra sua viscera patres

Infestos natis rapias, modo tristia bella

Quae, Dea, corde geris populis inferre superbis

Ne dubites saevasque faces iactare per alta

Atria perque domos et culmina sacra deorum,

100

Donec in id veniant raptis ut protinus armis

Defecisse velint violataque foedera rumpant."

Talibus Invidiae dictis, consurgit Erinnys,

Horribiles tollens oculos, atque ora resolvit:

"Quam mihi sit gratum de me quodcunque petisti

105

Hinc tu nosse potes: tenebris et nocte profunda

Cum sata sim, superas patiar tamen ire per auras

Luminis invisi - tanta est iniuria facti

Tu velut enarras quae nos grave tangit utrasque!

Ibimus hinc igitur Tyrrheni ad moenia Lydi,

110

Ac Volaterranos bis iam mea vota secutos

Aeternis versabo odiis, et foedera rumpam

Quae sibi Sullanis constant cum civibus, omni

Religione patrum multos sancita per annos.

Sic nos perpetuam pacem turbabimus urbe

115

Quae viget in Tusca; prohibent nam cetera Parcae

Quae petis ut faciam: nam, dum moderanda Leonis

Frena quidem Tusci Medicum domus una tenebit,

Desperanda gravi tibi sit discordia motu.

Ast erit hoc aliquid nobis turbasse quietem

120

Hostibus invisis longam, dum bella repente

Inde Fluentinus populus geret acer in illos

Qui temnent pia iura viros, ne nostra feratur

Fama levis, praeter solitum si cesserit uni

Sic impune viro tam magna potentia nostra."

125

Haec ubi dicta dedit, squamosi pelle draconis

Currum dira tegit pro pulchris illa tapetis

Frondeque pro festa volucrum dea saeva rotarum

Involvit radios nigris funesta colubris,

Vt caput innumerum quendam velut ordine facto

130

Omnibus exstaret - spectacula grata furenti

Dumtaxat Divae, reliquis horrenda, vel ipsi

Tartareas poenis animas qui torquet acerbis.

Hunc Dea conscendens, surgentibus undique monstris

Per caput infestum nigroque infecta veneno

135

Pectora, cum rabidos gerat haec pro crinibus angues,

Protinus Invidiam dira comitante caterva

Ad se corripuit tristique in sede locavit.

Omnibus inde quidem Fraus innectenda volentem

Prosequitur dominam, Scelus, et Discordia demens

140

Et Bellona furens, et Crimina noxia currum

Et Dolor infelix atque aspera Bella sequuntur.

Nec mora: digreditur diris comitata ministris,

Ora modis cui tot surgunt horrentia miris

Vt, cum per manes iter efficit illa profundos,

145

Avertat vultum facies tremefacta Sororum

Atque Charon tristi demittat lumina vultu.

Ast, ubi perveniunt illuc, Dea livida sedes

Vnde prius Ditis sese demisit ad imas,

Tollunt se celeres per apertos semper hiatus

150

Noctes atque dies. tum visae lucis Erinnys

Ingemit aspectum graviter visamque perodit.

Nec tamen abstinuit (tanta est sibi cura nocendi)

Quominus invisas tristissima Diva per auras

Sese proripiat Tyrrheni ad moenia Lydi,

155

Quominus et populum nigris suffecta venenis

Cogat in horrendos actum gravis ira furores.

Et iam summa tenet vestigia tristis Erinnys

Vrbis et eductas attingit montibus arces

Cum, sibi conveniens tempus bene nacta nocendi,

160

Ingreditur Lydos hac tempestate Penates

Qua Volaterrana disceptaretur in urbe

Cuinam praecipue prospectis legibus ipsa

Effodienda forent aluminis inde metalla.

Sic totam cum rem curamque Benuccius auctor

165

Sumpsisset primus iussu populique favore,

Cum quoque legitime quosdam de gente Senensi

Deque Fluentina socios ascisset honestos,

E Volaterranae nimirum civibus urbis

Eligit inde duos, quorum si nomina quaeras,

170

Ingheramus erat Paulus nec defuit alter

Qui Riccobalda genitus de stirpe fuisset.

Haec ubi facta videt primum Furialis Erichtho,

Infernis habitum nuper quem gessit ab oris

Exuit horribilem nimium; fit limina templi

175

Libertatis anus quae servat: corpore vestes

Accipit eiusdem, vultus imitata seniles,

Et sua sacratis circumdat tempora vittis.

Quin etiam comitem iuxta quae forte sedebat

Admonet ut faciem sumat vultumque virilem

180

Scribaque de multis unus quoque fiat, ut omnes

Hunc, bene dum memorat quae sint facienda, sequantur.

Paruit illa Deae, faciem mentita virilem,

Et sese scribas miscet ruitura per omnes:

"Quae vos, o fratres," inquit, "dementia cepit?

185

An sinitis Paulum, qui vestri nominis hostis

Perpetuus vobis pulchros invidit honores,

Suscepisse locum fodiendi aluminis ullum?

Anne suas ut opes, quarum sibi copia summa est,

Augeat et vobis insultet victor abactis?"

190

Haec ait, atque suum spiravit in ossa venenum

Invidia, et tristi replevit pectora tabo,

Vt Paulo cuperent, odio dum quisque tenetur,

Intendisse dolos; auxit Contugius acer

Iure magistratus, nuper quem forte gerebat,

195

Crimen, et infensus Paulo quia protinus esset

Et quia seditio semper sibi grata fuisset.

Parte alia, subito consurgens vertice cano,

Quae Libertatis vittas sumpsisset Erinnys

Irruit, atque viros populus quos addidit acer

200

Bissenos illis ducta qui sorte priores

Vrbis iura tenent, quibus est data summa potestas

Quae tractanda forent agerent, male versat, et omnes

Acribus impellit verbis ut rite tueri

Libera iura velint, ut qui parere negarint

205

Illorum monitis hostes habeantur acerbi

Et procul a patria longas pellantur in oras.

Nam "Modo quae fiunt," ait, "huc spectare videntur

Vt, Volaterranae fuerat quae protinus urbi

Libertas curae, penitus sua iura remittat,

210

Dum lucri specie Paulus favet hostibus, aut is

Quem Riccobaldo fertis de sanguine cretum,

Heu, magnis spolient cum vectigalibus urbem

Effossis patriam non aequa sorte metallis.

Quin etiam, ut quo sint animo, qua mente futuri

215

In vos nimirum per me iam nosse queatis:

Ex omni numero qui conduxisse feruntur

Purgandum alumen (prius idem haesere volentes

Sullanis patribus quibus est ita magna libido

Regnandi) exoptant ut copia nulla supersit

220

Qua longa vobis e servitute redemptis

Ad libertatem liceat remeare vetustam;

Sed sine divitiis ullis ullisque per artem

Collectis opibus vestris e finibus, acri

Pressos pauperie neu vos amor ullus avitae

225

Virtutis teneat neu libertatis honores,

Vt prisci quondam vos nunc sperare queatis.

Quare agite, et vestris iam iam decernite verbis,

Sedibus expulsis ut conductoribus, ad vos

Haec loca nunc redeant quibus est aluminis ingens

230

Copia, qua vestri valeant ditescere cives

Quave queant acres animos attollere in hostes."

Dixerat, atque gravi saevissima corda furore

Complevit se dissimulans Cocytia virgo;

Nam, confessa Deam si se manifesta fuisset

235

Horribilem, fugerent horrentia colla tumentem

Sic, quibus a populo fuerat concessa potestas

Vt facerent placidam spectent quaecumque quietem,

Civis quisque, nefas ausus committere tantum,

Decernit subito per vim quotcunque fuissent

240

Qui curam caperent fodiendi alumnis ullam

Pellantur, durisque furens agrestibus arma

Porrigit atque viros quibus haec loca iure fuissent

Iam conducta prius rabide propulsat, et omnes

Durius inde domos quas hic conductor in oris

245

Struxerat ut possent operam impendere labori

Et quibus illud opus certe data cura fuisset

Commodius facerent sub tectis, summus ab alto

Cum miscet rabido tristes Aquilone procellas

Iuppiter, heu, credens disiectis omnibus ille

250

In ius inde suum quae iam sibi dempta fuisset

Inque potestatem populi loca cuncta redirent. -

Demens, qui gravibus Furiis agitatus et ira

Non tum vidisset tantorum causa malorum

Haec ut prima fuit, patriae velut urbis et illinc

255

Fluxerit exitium, cum qui mandante Senatu

Rite Fluentino Lydas venisset in oras

Apparitorem subito pepulisset ut hostem

Impetus ille ferox, cuius Contugius auctor

Exstitit, usque adeo furialia verba locutus

260

Vt neque per scelus Etrusco custode repulso

Parceret aut duris verbis aut vocibus ullis

In graviter laesos populi Florentis honores.

Haec Volaterrana dum tractarentur in urbe

Atque odiis varie concertaretur iniquis

265

Civibus inter se, cum iam fera pectora Livor,

Tristibus acta malis, intra sua iura teneret,

Cum gravis imperium raperet Discordia, Lydos

Incipiens cives agitare furentibus armis,

Visa quidem multis iam tum nova signa fuerunt

270

Vrbs quibus illa foret tristem subitura ruinam:

Namque ferunt nocuo ductos de sidere, tristis

Quod Saturnus habet, diros arsisse cometas,

Ducentes longos crines cum luce maligna;

Quin, vox inde virum crudelia fata monentum

275

Exaudita fuit, caneret quae triste futurum

Exitium cuiquam Lydis ex urbibus, aut quae

Instantis fati tristes praediceret iras.

Nec qui caelestes cursus et sidera norunt

Defuerant homines, qui tristia verba referrent:

280

Aethera nimirum signis gravioribus altum

Portendisse nefas Tyrrhenis civibus ingens

Et caelum miseras civili sanguine caedes.

Quid referam vatum iam tum responsa piorum

Edita de templis? horrentia Marte feroci

285

Dum fore bella canunt, dumque ultima damna minantur

Exiit atque suum volvendis fluctibus alvum

Lydius, Etruscis oritur qui montibus, amnis

Per loca cuncta ruens Arnus camposque per omnes

Dum trahit avulsas ruptis radicibus alnos;

290

Quin, tremefacta gravi concussa est pondere tellus

Et simulacra deum templis sudasse feruntur.

Nec mirum: turbae tot sunt caedesque secutae

Hinc Volaterranos, tot sunt civilia bella

Hinc inter Lydas agitata Furoribus urbes:

295

Namque Fluentinis cum iam remeasset ab oris

Paulus et huic patriam socius repetisset eandem

Qui Riccobalda fuerat de gente creatus

Est habitus magis atque magis suspectus uterque

In populum, hostili quoniam de gente veniret,

300

Praesertim cum iam tutandi corporis alter

Armatos plures circum securus haberet,

Insultus credens his se vitare malignos.

Sed nihil adversis fas quemquam credere fatis:

Nam, quae visa fuit certae fore causa salutis,

305

Perdidit haec hominem, cum iam crevisset in illum

Invidiae stimulus: nam cum, comitantibus armis

Quorundam, Lydam iam tum remeasset ad urbem,

Creditus in patrios est arma parare Penates!

Hinc Furibunda cohors duros instigat agrestes,

310

Iamque faces atrae rapiuntur et impia saxa

Et quaecunque gravis raptim furor arma ministrat.

Postibus avulsis, emoto cardine, cunctus

Longa Fluentini praetoris in atria late

Irrumpit populus, civesque quot invenit acer

315

Obtruncat telis miseros; nec claustra, nec ipsa

Maiestas Tusci potuit veneranda Leonis

Defendisse satis, licet ii, velut esset asylum

Hic locus, huc, atra ceu tempestate columbae,

Fugissent populos insano Marte furentes.

320

Primus ibi ante omnes, graviter confossus ab uno,

Credita cui fuerat bene multa pecunia quondam,

Romaeus periit, ne quod dare forte tenetur

Debitor id solvat Furiis agitatus iniquis.

Nec satis hoc sceleris fuerit nisi rursus eundem

325

Perfidus hunc specula penitus turbaret ab alta!

Quin etiam, latebras Paulus cum forte petisset,

Conatus telis saevam depellere mortem

Saepius, heu, frustra, iaculis confixus acutis

Concidit, ac dulcem, fumo quoque pressus ab acri,

330

Ore vomens animam tenues migravit in auras.

Pro, scelus indignum! sunt qui saevire cadaver

Illius in miserum, necnon volvisse ferantur

Frigida cum pedibus calcarint membra perempti;

Addideruntque suis tristes odia aspera verbis:

335

"Sic eat hostiles animos quicunque sequatur,

Quique Fluentinum praefert in honore Senatum!"

At postquam furor est visus cessasse parumper,

Nonnihil ac plebi rabidae fera corda quierunt,

Demissum lapsus per funem dicitur unus,

340

Vnus qui Pauli fuerat de stirpe creatus,

Dum se praecipitem turri demittit ab alta,

Vitavisse vices duras populique furorem,

Te duce, Diva parens, laureto cuius in amplo

Picentis terrae celeberrima templa coluntur.

345

Ad quae cum sese voti reus ille tulisset,

Redderet ut Divae quae solvere dona pararat,

Non tamen exsilium valuit pietate malignum

Evitare, decem cum sic mandante viratu

A patria Tuscas fuerit detrusus in oras,

350

Atque alii plures, quos est mora longa referre;

Nam quicunque sua iusto tum voce favebat

Ac Florentium caste servavit honorem,

Exsulat a patria, varias depulsus in urbes.

Haec Volaterrano in populo dum forte geruntur,

355

Dum parat iniustus socialia rumpere iura,

Inferri fraudem Sullanis civibus ullam

Passa minus, variis Irim Saturnia pennis

Laeta Fluentinam caelo demisit ad urbem.

Illa Petri Medicis pulchram petit aurea virgo

360

Progeniem, Tuscum quae temperat arte Leonem.

Ast, ubi inauratos ingressa est Diva Penates,

Protulit haec roseo Thaumantias ore locuta:

"Quae te nunc, Medices, quae vestram diligit urbem,

De vobis summas quae gestat pectore curas,

365

Ad te praecipue me mittit regia Iuno,

Vt referam Furiis velut exagitatus amaris

Nunc Volaterranus tristes sub pectore versat,

Ecce, dolos, fraudes varias meditatus et artes:

Nam, quo decipiat vos nunc argutius omnes,

370

Mittere legatos finget, quibus ille superbus

Hos repetat cives vestra qui forte morantur

Vrbe suos, quamvis hos nec repetisse licebit;

Sed tamen efficiet: nam si responsa malignus

Aspera suscipiat (quae vos tamen esse daturos

375

Non dubitet, quoniam quae sint non iusta petantur),

Hinc ferat id graviter rabidas succensus in iras,

Hinc iustas odii causas sumpsisse nefandi

Censeat in vestros non aequa sorte Quirites.

Hinc sibi vel faciles ansas malus ille putabit

380

Oblatas, quibus a vobis (ita mitibus asper!)

Defecisse velit, socium aspernatus honorem.

Concitet hinc durum violato iure tumultum,

Hinc ruat in pugnas non aequo Marte feroces,

Hinc urbis claudat disrupto foedere portas.

385

Necnon Invidia, Furiis agitatus et atris,

Eviolare Lares vestros temptabit iniquus;

Sed frustra, Medices: nam te nunc maxima Iuno

Protegit, et Tuscos te consultore Quirites

Victores tandem faciet patriumque Senatum,

390

Praesertim populo si persuadebis Etrusco,

Clarior ut quo nunc nemo est nec maior in armis

Ipse ducem bello concordi voce Senatus

Et plebs constituat, rerumque impendat habenas

Vnus ut Vrbinas equites Federicus et acres

395

Ducat in arma viros: subito quibus hostis iniquus,

Cum ducis ingenio tum summis viribus actus,

Pendebit sceleris poenas superatus acerbas.

Nam, Florentinas illo ductante cohortes,

Est nihil in terris quod desperare queatis,

400

Sit licet id summum! quin maxima quaeque sub armis

Sunt vobis speranda Ducis virtute supremi!"

Dixerat, et variis depicta coloribus alas

Se tulit e medio tenuesque recessit in auras.

At Medices, quamquam memor est Iunonis amicae

405

Dictorum, licet haec acri sub corde volutat

Quae statuenda forent contra qui iura fidemque

Fregerit et patrios violarit fraude Penates,

Attamen, ingenio cum sit mitissimus ille,

Aequius esse ratus placidis prius omnia verbis

410

Pertemptanda sibi, quam perturbare quietem

Sullanam bello, nostra quicunque fuissent

Hactenus urbe gravi detenti crimine, laesam

Ob maiestatem populi laesumque Senatum,

Hos Volaterranos aedem moniturus ad unum

415

Convocat in sacram divae Florentis; et omnes

Huc ubi conveniunt, multorum stante corona

Talibus est placido Laurentius ore locutus:

"Huc, Volaterrani, mentes attollite vestras,

Et monitus audite meos! nunc pectore firmo

420

Sit vobis praesens animus, timor omnis abesto!

Hortor ut haec vestris graviter suadere velitis

Civibus ut nullas nimium properanter agant res,

Neve novi quicquam vestra patiantur in urbe

Moliri, quicquam neu nunc inquirere temptent

425

Amplius, haec populi quia sit clementia nostri,

Hunc apud ut veniam facilem sperare queatis,

Praesertim si curetis ne iura fidesque,

Quam servare decet sancte, violetur ab ullo,

Neve sit inconstans quisquam, qui fraude maligna

430

Legibus, ut fas est, iustis parere recuset.

Quae si feceritis vel praemia certa daturos

Haec Florentinos scitote, ut vestra sit olim

Sese Sullanis urbs defensura sub armis

Semper, et infesto securaque vivat ab hoste.

435

Nam dabit id populus vobis tum ductus amore

Vsque Fluentinus, tum quod non esse videtur

Aptior ex his finitimis modo gentibus ulla

Ad vestram validis tutandam viribus urbem,

Quam quae Sullanos habitat gens Tusca Penates.

440

Namque potentatus alios procul esse videtis,

In vos surgenti cuiquam ne bella tyranno

Pro vobis subito valeant inferre tuendis,

Auxilium vobis properanter opemque laturi.

Fac tamen ut possint afferre petentibus illi

445

Rursus opem vobis, non his tamen inde maneret

In vos idem amor, aut eadem foret inde voluntas

In vos quae nobis sociali iure fuisset,

Ante quidem multos iam continuata per annos;

At velut utilitas suscepti causa laboris

450

Esset et auxilii vobis quodcunque tulissent,

Illis utilitas finis sic ultimus esset,

Scilicet ut rebus vestris potirentur et acri

Vos servitutis sub conditione tenerent!"

Dixerat; ast illi verbis gravioribus acti

455

Concivem in patriam subito misere volentem,

Qui cives reliquos, patria simul urbe manentes

Atque domi, prudens hortetur voce benigna:

Huc aliquem celeres reliquorum nomine mittant

Ex his qui summosque gradus ibi forte tenerent

460

Quique magistratus curamque decemque viratus

Personam gererent, hanc ut legatus in urbem,

Romanus fuerat cui miles originis auctor,

Accedat mandata ferens, quibus ille potentes

Sullanos roget ut statuant praestare salutem

465

Ac Volaterrano veniam dare velle petenti.

Nec mora; missus adest ex eis Acontius unus,

Quos gravis Allecto nigris agitasse colubris

Dicitur imprimis. hic, cum responsa tulisset

Optima, Sullana nimirum ex urbe profectus,

470

Non tamen haec, patrias rediens ubi venit ad oras,

Integra pertulerat, falsis sed mixta per artem

Edidit (infelix!) Furiali percitus oestro.

Namque, ubi cognovit certam dare velle salutem

Iam Florentinos, modo quae sint iussa facessat

475

Ac Volaterranus veniam petat, improbus ille

Omnia permiscet, veritus ne pacis amatae

Sic cives patrios omnes amor unus haberet,

Hanc omni cuperent ut conditione tueri.

Ergo, ubi quae populus Sullanus pacta dedisset

480

Exposuit, veris commiscens falsa per artem,

"Talia confictis mentitus vocibus," inquit,

"Dat Florentinus pacem veniamque petenti

Nunc Volaterrano populo, si iussa facessat!"

Hoc ubi quod verum fuerat bene protulit ille,

485

Addidit et falsum, cum iam quae pacta tulisset

Diceret haec eadem fieri non posse priusquam

E Volaterranis duo, quos gravis eligat auctor

Sullanus populus quales videantur, eidem

Ad grave supplicium rapiantur caede nefanda!

490

Haec ubi dicta dedit verbis conficta malignis,

Quisque sibi timuit graviter (calor ossa reliquit)

Id sibi ne veniat quod dixerat ille futurum:

Tantus enim furor inde viros invaserat omnis

Vt minus audirent populi mandata ferenti

495

Optima Sullani: sic illi, tristibus acres

Acciti Furiis et numine tristis Erichthus,

Rem Volaterranam in peius rapuere labantem,

Quae fuerit collapsa prius cum nulla probarent

Pacta, Fluentinus quaecunque putasset habenda,

500

Vrbe sed a domina iam defecisse pararent:

Vt quos infelix miseros agitarat Erinnys!