Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 2
Other sections


1.

Nomina te quamvis defendere posse videntur,

      Quae veniunt numeris commemoranda tuis,

A te principibus quae sunt inscripta canendis

      Edita per titulos, parve libelle, suos,

5

Non tamen illa diu te, nunc mihi crede monenti,

      Mortis ab extrema pallere sorte queant.

Nam, cum nec Musae nec te tueatur Apollo

      Nec tua sint cedro carmina digna legi,

Illa cadent turpi tandem vitiata senecta,

10

      Vestiet aut illis pharmacopola piper.

Tu, nisi confugias Medicum bene cautus in arces,

      Est ubi certa salus praesidiumque bonis,

Huc igitur securus abi, securus ut hinc tu

      Audaces spernas in tua terga manus,

15

Nam, si, qui Lydas illinc, Laurentius, urbes

      Temperat et Tusci frena leonis habet,

Te, liber, ingenti Medicum dignatus honore

      Hospitio dignum censeat ille suo,

Per tibi Tyrrhenas urbes volitare licebit.

20

      Quo libet, et nullas extimuisse minas.

At, tua si Medices doctus leviora putabit

      Carmina nec numeris emodulata bonis,

Intrabis solitas latitans, heu, sprete, latebras,

      Illudat misero ne tibi vulgus iners.

 

2. ad Laurentium Medicen

Forsitan inquiras, cur haec tibi carmina mittam,

      Quae fuerint aliis edita nominibus.

Cum tibi debuerim potius tua mittere facta,

      Laurenti, numeris emodulata suis,

5

Hac ego praecipue moveor ratione, quod illa

      Non mihi sunt titulis visa aliena tuis,

Ad te non tantum quoniam spectare videntur,

      Quae tua sunt gravibus facta canenda modis,

Sed quoque, si qua prius nobis memorentur, ut haec sit

10

      Aptior in numeros nostra Camena tuos.

Hinc igitur, Medices, cum iam tua dicere facta

      Aggrederer levibus non referenda sonis,

Sum tamen haud numeris prius haec attingere nostris

      Ausus et in nostros illa referre modos.

15

Quam tibi praeludens regum memorarit honores

      Musa per illustres currere docta viros.

Ergo, ne tales dubita legisse libellos,

      Hi quia sunt titulis praevia turba tuis,

In quibus aspicies, quanti tua maxima facta

20

      Et quibus illa viris anteferenda putem,

Cum tibi non vulgus, - quid enim tibi convenit ille? -

      Cum tibi non humili condicione viri,

Sed tibi pontifices summi regesque ducesque

      Praeludant numeris carmina prima suis.

 

3. ad Aeneam Pium pontificem maximum

Si Pius Aeneas Phoebi deductus in antrum

      Laurigeras merito finxerat inde comas,

Te rogo, dum canimus, nemoris regina beati,

      Tam gravibus coeptis, Calliopea, fave.

5

Sed, me si tanto nondum dignaris honore,

      Necdum Pieridum tangere sacra velis,

Attamen id vestro placeat dare, Musa, poetae:

      Quis negat Aeneae carmina vestra Pio?

Quem simul ac genuit felix Victoria mater,

10

      Vt daret in lucem pignora tanta novam,

Tollere vos, Musae, subito statuistis, ut esset,

      Qui queat Aonios concinuisse modos,

Qui queat, id quotiens vati iubeatis, in omnes

      Carmen Apollinea grande referre lyra.

15

Nam, foret ingenio ne quis praestantior alter,

      Illius implestis pectora lacte sacro,

Illius in nitida Cirrhaei gurgitis unda

      Lavistis manibus membra tenella sacris,

Nomen et infanti primis posuistis ab annis,

20

      Quod dedit et Phrygio Graecia prisca duci.

Felix, o nimium felix, cui candida Musae

      Libarunt teneris oscula mille genis.

Ast, ubi crescenti venit quoque firmior aetas,

      Posset ut ingenio plurima nosse gravi,

25

Orphi Calliope dederat quod mater alumno,

      Hoc dedit et vati pulcher Apollo Pio.

Nanque, ubi te Phoebus iuvenem deduxit in antrum,

      Vnde solent vates incaluisse novi,

Hausisti tantum Phoebea ex rupe furoris,

30

      Divinus quantum sumpserat ante Maro.

Sic priscos docuit vates quaecunque vetustas,

      Omnia sunt celeri cognita mente tibi.

Hinc quoque vaticinans, quae mox ventura trahantur,

      Quam bona te maneant fata tuosque, canis.

35

Sum pius Aeneas, dixisti saepe, futurus,

      Sunt Iovis et manibus sceptra gerenda meis.

At tibi tot numeros divino ex ore canenti

      Ingeminat plausus quaeque Camena suos.

Hinc tibi, qua rigidas possis bene flectere quercus,

40

      Donavit doctam Calliopea lyram,

Qua nova tam suavi modularis carmina plectro

      Atque ita divinos concinis ore modos,

Orpheos ut matrem dilecti oblivia captent,

      Soletur tantu cum sua vota tuo.

45

Haec quoque sic monitis ad te precibusque pudicis

      Ornandum reliquas impulit una deas,

Vt te non aliter, quam si deus alter adesses,

      Praeficerent sacris, dive poeta, suis.

Nec socium Phoebus te dedignatus honestum est,

50

      Sed sibi te firma iunxit amicitia.

Ex hac cum dederit pariter te ferre coronam,

      Qua premit auricomum fronde virente caput,

Sumere cum citharam te sit quoque passus eandem,

      Qua solitus laudes concinuisse patri est,

55

Sic, dum Castalias doctus spatiaris ad undas

      Dumque frequens lymphis proluis ora sacris,

Iuppiter ipse diem ratus est venisse, nitentis

      Quo Pius acciperes sceptra tenenda poli.

E natis igitur vocat hunc, quem candida Maia

60

      Dicitur aethereo progenuisse Iovi,

Cui pater ut melius daret haec mandata ferenti

      Omnipotens, verbis talibus alloquitur:

I celer, i, doctas nostro pete nomine divas,

      I memor, i, Musis haec mea dicta refer.

65

Aeneam dic, nate, dedit cui Phoebus Apollo,

      Vt lavet Aonio, cum velit, amne caput,

Me cupere, ut nostris terrarum temperet orbem

      Legibus et nostras ut gerat arte vices.

Paruit ille Iovi subito nihil inde moratus,

70

      Quo minus inceptum prosequeretur iter.

Ergo citis velox pedibus talaria nectit,

      Quae celerem faciant aere per liquidum;

Tum capit et virgam in ventos capitique galerum,

      Solis ut ardores sentiat inde minus.

75

Iam iuga Parnasique tenet cernitque puellas

      Per nemus umbriferum ludere Pieridas,

Inter quas viridi nectens de fronde coronas

      Dat bene pro meritis Calliopea viris.

Nam tum forte suos umbrosa in valle sedebat

80

      Vndique collustrans diva benigna choros,

Cum deus adveniens, quae sint mandata tonantis,

      Grandibus explicuit grandia verba sonis:

Me pater omnipotens ad vos me mittit euntem,

      Pierides, summi maxima cura patris.

85

At vos altisoni ne temnite iussa tonantis,

      Laedant nec mentes sensa paterna pias.

Sic visum est superis, ut, qui iuga vestra frequantet,

      Qui colit umbriferum fronde virente nemus,

Si Iovis assumat capiti redimicula mitrae,

90

      Si Iovis accipiat sceptra tenenda manu,

Cui velut Aeneas nomen fuit ante, quod unus

      Laudibus innumeros vicerit ille viros,

Sic Pius in cunctis posthac vocitabitur oris,

      Culta quod huic pietas praecipue fuerit.

95

Quin dabit et pater, ut lauri diadema virentis

      Frondibus annexum tempora docta tegat.

Nanque suis ita vult sacris adhibere supremis

      Iuppiter Aeneam saecla futura Pium,

Servet ut Aonios, quibus hunc donastis, honores,

100

      Vos colat altrices semper, ut ante, bonas.

Sic ait. At verbis Aeneam affata benignis

      Talibus eloquitur Calliopea modis,

Audisti, Aeneas, quae sint nova iussa tonantis,

      Audisti, quo te fata benigna vocent.

105

I citus, i, summas igitur cape iussus habenas,

      I citus, i, supero nunc placiture Iovi.

Sed memor i nostri, nam, ni mea cura fuisset,

      Ni tibi ni summus noster adesset amor,

Non daret, ut regeres totum tibi, Iuppiter, orbem,

110

      Non daret auspiciis cuncta movenda tuis.

Vix ea finierat, subito cum candida nubes

      Praeripiens vates occulit una duos

Et magnis, quacunque venit, fulgoribus ardens

      Attrahit accensas per loca cuncta faces.

115

Post, ubi Romuleas subierunt nubila sedes,

      Debebant vati quas pia fata Pio,

Iuppiter intonuit laevum, quo maxima tellus,

      Quo media, pisces, contremuistis aqua.

Ast, simul ac tonitrus cecidit fragor ille supremi,

120

      Omnibus ac rediit, qui, vigor, ante fuit,

Quae, bona, Saturno quondam regnante fuissent,

      Senserunt Latii saecla redisse patres,

Te quali augurio, Romanae conditor urbis,

      Fulvae nutrierant ubera plena lupae.

125

Nam, velut expositum nutrix ex Thybridis alvo

      Sumpserat, innocuum ne gravet unda caput,

Sic lupa nunc eadem nutricis nomine laetum

      Protulit Aeneam Martia lacte suo;

Vt Remus in Latio Romanam condidit urbem,

130

      Imperium cuius Thrax subiturus erat,

Sic Pius Aeneas Tiberina in sede locatus,

      Ne modo victa ruas, Martia Roma, ***

Extremas quoniam Teucros detrudet in oras,

      Itala ne subeat tam grave terra iugum.

135

Mantua sic testis, quo flumine moverit omnes

      Ad pia pro Christo bella gerenda duces.

Candida cui ternae sic ducant fila sorores

      Sicque velint terras hunc habitare diu,

Vt modo, cum summos Teucra de gente triumphos

140

      In Capitolinam duxerit ille domum,

Orbis et in placida terrarum pace quiescet

      Et fiet bellis hinc scelerique modus.

 

4. ad Ludovicum patriarcham

Nunc mihi, Phoebe, novo iam carmine surgere tempus

      Iamque gravi faveas, pulcher Apollo, lyra.

Nunc vos, Pierides, vatum tutela piorum,

      Quas sacra Permessi fluminis unda lavat,

5

Nolitis, quaeso, tantis me linquere coeptis,

      Amplius aut ulla detinuisse mora,

Nam mihi non teneri nunc decantantur amores

      Nec venit in carmen fabula ficta meum,

Maxima cum tentem gracili modo ludere versu

10

      Facta quidem levibus non referenda modis,

In caelum gradibus, quibus hic ascendit, honestis

      A primo primus qui loca prima tenet

Vtque suam tenera studiis aetate iuventam

      Maluerit sapiens enituisse bonis.

15

Nam neque consilium levibus consumere tempus

      Rebus et in ludis consenuisse fuit,

Sed bona Aristotelis docti praecepta secutus

      Moribus imbuerat pectora sancta probis

Et, quae Socratici possunt afferre libelli,

20

      Ingenio didicit dogmata prisca gravi.

Insuper ambiguis aenigmata solvere doctus

      Vel summos acri vicerat arte viros.

Quid referam, post haec tali suffultus ut arte

      Noscendas rerum duxit adire vias?

25

Cum norit, quanta caelum ratione movetur,

      Cur venit in nitidis Lucifer almus equis,

Cur sol deficiat, lunae quae causa laborum,

      Cur variet lumen Cynthia pulchra suum,

Vnde Notus nigras inducat flamine nubes,

30

      Iris et in pluvias aera vertat aquas,

Vere novo potius vireat cur gramen in arvis

      Curve novas arbos proferat alta comas,

Quid rigidis aestu flavescat campus aristis,

      Sirius et radiis torreat arva malis,

35

Vnde trahit rubrum turgescens uva colorem,

      Munere quae nobis est data, Bacche, tuo,

Frondibus excussis autumni frigore primo

      Cur suus arboribus eripiatur honos,

Frigidus hibernos cur mittat Iuppiter imbres,

40

      Quo venit in fluvios fonte perennis aqua,

Humanas adeo terrent quae, fulmina, mentes,

      Cur Iovis e summo vertice torta ruant,

Quid rigeat medio concretus in aere nimbus,

      Vnde nives volitant diraque grando ruit

45

Et quaecunque potens mundo natura creavit,

      Quorum principium causaque operta latet.

Haec tibi iam dudum, princeps doctissime, summo

      Ingenio memori mente reposta manent.

Nec te poenituit tantum sumpsisse laborem,

50

      Talibus aut studiis invigilasse diu.

Nam tu pontificis felicia tempora nactus,

      Qualem rara virum saecula ferre solent,

Eugenio summo te praemia digna tulisti;

      Ingenti merces aequa labore fuit.

55

Nanque, ubi te vidit divina praeditus arte

      Viribus ingenii cuncta movere novis,

Dat Florentinae pastorem protinus urbi;

      Sic capis auspiciis omnia prima bonis.

Mox tamen agnoscens summae virtutis honori

60

      Non ea, quae caperes, dona fuisse satis

E sacro tandem te cardinis ordine primum

      Eligit - ah, meritis praemia quanta tuis -

Et simul imperii ducendas tradit habenas,

      Vt celeres flectas, quo libet, acer equos.

65

Hinc tu pace bonus, quid curia celsa beati

      Principis et quantum mens pia tractat opus,

Solus agis, solum te caetera turba tuetur,

      Pendet ab obsequio curia cuncta tuo.

Sic te felicem populi regesque vocabant,

70

      Qui posses tanto grata referre viro.

Et merito; quis enim Latiis fuit alter in oris,

      Plura domi gereret qui bene, plura foris?

Quae licet, ut fama est, latum vulgata per orbem

      Gesserit Eugenius maxima facta pater,

75

Nil sine te tamen est ausus tentare magistro,

      Nil sine te rapidis credere vela Notis.

Sic, quia te norat pariter vel pace vel armis

      Egregium, bellis te iubet esse ducem.

Tu modo, Calliope, teneri rege vatis habenas,

80

      Res venit auxilio nunc mihi digna tuo.

Piccininus enim cum Lydum forte leonem

      Speraret tacitis fallere posse dolis

Atque huc innumeras ductasset fraude cohortes,

      Quo Florentinos noverat isse duces,

85

Hic prius, ut decuit, precibus, dux magne, pudicis

      Christiferam vocitas in tua vota deam.

Inde, ruens Geticis solet ut Gradivus in arvis,

      Aggrederis signis agmina densa sacris.

Coeperat adventu cuius male territus hostis

90

      Turpiter indignae vertere terga fugae,

Hostili donec caesorum Anglaria vallis

      Respersam multo sanguine vidit humum.

Haec sed quanta tui fuerant monumenta decori?

      Sunt maiora, quibus tendere in astra iuvat.

95

Nam, summus dubio quae quondam tempore pastor

      Perdiderat fatis pascua multa malis,

Te duce sunt penitus cultori reddita primo

      Et data Piceno pristina iura solo.

Omnia sed postquam per te pacata fuerunt

100

      Grataque Christicolis pax venit orta viris,

Non dubitas acres Teucrorum visere turmas

      Vndisoni subiens saeva pericla maris.

Cycladas indomito transisti Marte per aequor

      Notaque fatidico litora sacra deo

105

Extremasque tuum nomen penetrarat in oras,

      Omnibus et magni causa timoris erat.

Caesareo pridem perculsa ut nomine tellus

      Barbara Romuleas horruit illa rates,

Sic ducis adventu nimirum territa sacri

110

      Vectos extimuit per freta longa viros.

Barbarus haud solitas ausus conscendere naves,

      Ne fieret summo praeda petita duci,

Nam, quicunque tuas offendens forte carinas

      Audaci voluit bella ciere manu,

115

Aut captus magni fuerat pars iusta triumphi

      Aut fuerat Christo victima facta deo.

Ast, ubi barbaricas iam cuncta per aequora classes

      Fudisti et longi dempta pericla sali,

Incolumis Romam divino numine victor

120

      Vexisti laeta parta tropaea rate.

Sic superes longos antiqui Nestoris annos,

      Sic dentur vitae candida fila tuae

Sicque caput triplici cingat tibi mitra corona,

      Sic subeas divi limina sacra Petri,

125

Vt nunc Roma virum prisca virtute fideque

      Consimilem ducibus te videt esse suis.

 

5. ad Ludovicum eundem

Huius, Musa, velim, qui cardinis ordine fulget

      Primus et a primo qui loca prima tenet,

Tu modo ne dubites summos intrare penates,

      Gressibus at properis tecta superba pete.

5

Denique tu tanti veniens in principis aulam,

      Ad magnos fueris cum revoluta pedes,

Dic, si, quo carum dilexerat ante parentem,

      Dignetur natum nunc in amore parem,

Me fore non alium, melius qui iussa facessat,

10

      Qui magis aut illi grata referre velit.

 

6. ad Nicolaum Scarampam

Est locus, haud procul Etrusca qui distat ab urbe,

      Relligione sacer, quem pia turba colit.

Hic viret horrenti lucus densissimus umbra,

      Plurima quem circum laurea silva tegit.

5

In medio tumuli vivo de caespite surgit

      Christiferae pendens ara dicata cruci.

Huc ego me meditans, ut fit, cum forte tulissem,

      Poneret ut curas mens ibi fessa graves,

Admonitus specie nemoris specieque sacelli,

10

      Quod mihi Cirrhaei numinis instar erat,

O mentem, dixi, nobis inspiret Apollo,

      Qua modo Scarampae carmina pauca canam,

Sed sibi par simili possint quae munere donum

      Reddere fatidico vaticinata sono.

15

Vix ea finieram, vix sum pia verba locutus,

      Vix pia sunt cupido vota peracta mihi,

Cum sacer hic tremuit tumulus flectensque cacumen

      Contigit herbosam vertice laurus humum

Adventante deo, Phoebus nam forte nitentes

20

      Haec mihi dicturus sistere iussit equos:

Sit licet hoc magnum, quod poscis, Nalde, nec ullum

Mortalem deceat seriem novisse futuri,

Abnegat id quoniam, latum qui sustinet orbem,

Vixque sinit natum rerum me noscere causas

25

Neve potest quisquam praeter me nosse deorum,

Vnde fit, ut solus valeam praedicere sortes

Instantis fati casusque referre futuros.

Attamen a nobis Scarampae carmina magno,

Quod petis, ut sacro possis rescribere vati,

30

Nunc optata feres, nunc evolvisse licebit,

Quod latet, et nostri diceris numinis augur.

At tu vera refer, ne quis te dicere falsum

Possit et in tanto mentitum pondere rerum.

Noras iam pridem, sacri quem cardinis ordo

35

Ornavit primum, cuius vulgata per orbem

Fama nitet, plures potuit qui solus in annos

Sustinuisse satis magnarum pondera rerum,

Maximus Eugenius Petri dum tractat habenas.

Hunc fore vaticinor, terna cui mitra corona

40

Debeat insignem meritis iam cingere frontem.

Vllo nec tantum sese iactabit alumno

Vrbs Patavi, magnum mea lux dum circuet orbem,

Egregios fuerit quamvis complexa nepotes.

Hic rem Romanam nec longo tempore primus

45

Componet Teucrosque ruet nova bella gerentes,

Vltima vel referens inimico ex hoste tropaea.

Ah, quantos planctus edet gens barbara, quantos

Victa dabit gemitus, undantes sanguine fossas

Cum cernet summumque immensae stragis acervum?

50

Tunc gemini fratres venient, duo fulmina belli,

Quos Scarampa domus genuit, quibus ille duobus

Committet belli primas; sic fidus uterque

Ductabit longas acies magnosque triumphos

Inde domum referet, sed tu, cui nomen in aevum

55

Traditur e Graio deductum nomine victor,

Primus eris, clarum cui dat victoria nomen,

Primus tu palmas referes, Nicolae, perennes

Pontifici summo, qui te, cum viderit unum,

Credere cui possit dubio res Marte gerendas,

60

Ductorem primum faciet primusque tuorum

Contundes populos insano Marte furentes.

Proxima post capiet frater loca, proximus illi

Continuo nitidis alacer fulgebit in armis.

Sic memores ambo priscae virtutis avorum

65

Insigni cupient vitam pro laude pacisci.

At tu, Nalde, novis venient cum tempora fatis,

Haec cum Parcarum iussu concessa gerantur,

Me duce concipies magnas in pectore curas,

Pontificis primas describes carmine laudes,

70

Vt latum Christi sub leges miserit orbem

Barbaricasque sacro delerit robore turmas.

Hinc Scarampa domus veniet tibi cura secunda

Et partos referes gemina virtute triumphos.

 

7. ad Nicolaum eundem

Haec cecinit Phoebus, quo non ut verior alter,

      Protinus eveniant sic sua dicta, precor.

Eveniat lux illa, iterum qua Roma per orbem

      Proferat imperium facta beata suum

5

Quaque tui sacrum triplici distincta corona

      Principis innectat candida victa caput,

Maximus et positis qua Romam victor ab armis

      Quattuor auratis ille vehatur equis,

Qua videam reges innexos colla catenis

10

      Sectari sacrum per loca cuncta ducem,

Qua te conspiciam laurum, Nicolae, gerentem

      Principis ad sanctos oscula ferre pedes.

 

8. contra Saturnum

Mentitur, quisquis priscorum tempora laudans

      Aurea Saturni regna fuisse putat.

Cur ego crediderim tellurem semine nullo

      Sponte sua fruges progenuisse novas?

5

Lacte quid irriguo manarint flumina primis

      Fontibus in longas per vada sicca vias?

Nanque sitim nulli licuit sedare volenti

      Inventum medio nectar habere solo,

Flava nec ilicibus fluxerunt mella benignis

10

      Nec liquor in duro cortice dulcis erat,

Omnia sed contra, quae ferrea protulit aetas,

      Tempore iam ex illo dira fuisse putem.

Frater in exitium fratris fera vincla paravit,

      Instruxit nati funera cruda pater,

15

Femina tum didicit castissima rumpere iura

      Alterius lectum scandere docta viri,

Tunc fures, tunc bella putem viguisse nefanda,

      Durius aut si quid ferreus orbis habet.

Nanque malis hominum si nunc laetatur ut hostis,

20

      Candidus aethereas dum tenet ille domos,

Hunc ego crediderim mortali in corpore clausum

      Humano generi consuluisse magis.

 

9. ad Sigismundum Stupham

Si vis propositum tibi continuare tenorem,

      Rebus et optatum, Stupha, adhibere modum,

Hoc facito in reliquis, sed vatibus, optima de te

      Dum referunt, semper credere cuncta velis.

5

Quod nisi tu facies, videas, mi Stupha, monemus,

      Ne deus irasci nunc tibi iure queat.

Nam bene fatidicis non credere cuncta poetis,

      Vatibus aut certam non adhibere fidem,

Non erit hoc hominis munus, Sismunde, modesti,

10

      Quem cupis, aut solitum, Stupha, tenere modum,

Sed magis in superos erit hoc peccare, sed illi,

      Qui replet et vates, credere nolle deo.

 

10. ad Bartholomaeum Scalam

Si quis, Scala, velit superum spectare penates,

      Si quis et aethereas in Iovis ire domos,

Fallitur ille quidem, nisi tu mediator amicus

      Protinus huic homini, Scala, futurus ades.

5

Nam modo, cum summo iam sidera vertice tangas,

      Cum tuus en humilem pes quoque tangat humum,

Scandere non caelum potis est, non alta tonantis

      Atria, ni gradibus nititur ille tuis.

 

11. in Raphaelem divum

Vt iuveni casto, Raphael divine, fuisti

      Obvius, ut dubiam disceret ire viam,

Hunc tibi sic populum facientem vota, precamur,

      Ad sanum pariter ducere, sancte, velis.

 

12. ad laurum eodem, quo natus est, die plantatam

Si bene nunc memini, si rite audita recordor,

      Si, te qui posuit, me monuisse potest,

Natalis fuerat nobis nascentibus idem,

      Laure, simul primos vidit uterque dies.

5

Sed non est idem finis venturus eisdem,

      Nec nos, ut genuit, auferat una dies.

Tu potes innumeros viridis durare per annos,

      Me breve per spatium mors aditura manet.

Si tamen has liceat de te mihi carpere frondes,

10

      Si dabit hoc votis Musa benigna meis,

Consimilem vitam sortitus, laure, videbor

      Et, quod tu vivis, vivere posse diu.

 

13. eulogium in Albertum Christophori Landini filium

Ergo te infantem, nec vos nunc, fata, pudebit,

      Ante diem rapuit livida Parca nimis.

Nondum luna suum rursus compleverat orbem,

      Viderat aut nitidos aurea fratris equos,

5

Vix lucem aspiciens cum matris ab ubere raptus

      Cogeris - infandum - funera acerba dare.

Profuit, heu, nusquam sanctae tibi cura parentis,

      Dum prece sollicitat in sua vota deos,

Carmina non patris, vitreo quem fonte sororum

10

      Laverat ut natum Calliopea suum,

Qui miser, ah, duram tentat dum pellere sortem

      Et fidibus Parcas flectere posse putat,

Compulit ire feros montes et flumina cursum

      Sistere et in silvis obstupuisse feras.

15

Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus

      Threicia fretus vincere fata lyra,

Cur hic non poterat natum, dum vita manebat,

      Tollere ab insulto, Parca maligna, tuo?

Nil ego crediderim durum potuisse tenorem

20

      Vincere te modulis, prisce poeta, tuis,

Omnia sed vero finxit maiora vetustas:

      Heu, nimium fictis credula turba sumus.

Nam neque divitiis cedit lex dura nec auro,

      Fatorum aut ullis flectitur imperiis,

25

Quin etiam precibus surdas porrexerit aures,

      Dum peragit cursum diva proterva gravem.

Carmine non blando moveas tu, carminis auctor.

      Aut testudinea, pulcher Apollo, lyra.

Iuppiter ipse parens, nutu qui concutit orbem,

30

      Stamina non fati diripuisse potest.

Quod si forte aliqua posset ratione moveri,

      Quod sedet, heu, nimium Mors inimica, tibi,

Viveret Albertus, miserae spes una parentis,

      Cogitur infernae qui dare vela rati.

35

Viveret, heu, cithara tectus, Landine, paterna,

      Orphea qua poteras aequiperare senem.

Nec tua dum castas tendis, Lucretia, palmas

      Ad caelum, totiens irrita vota forent

Nec tu Mercurio genitus modo tam grave ferres

40

      Huic frustra medicas exhibuisse manus.

At vos, quae in tanto potuistis, fata, dolore,

      Improba, nunc omnem vincere duritiem,

Scitote et, quantum tenui de stamine vitae

      Demistis nato numina saeva pio,

45

Tantum Pieridum iustissima cura rependet

      Maiorique illum faenore reddet avis.

Nam modo pro meritis natum, Landine, paternis

      Suscipient Musae, pignora cara, tuum

Et puero pariter gremioque sinuque foventes

50

      Certatim studeant ubera sancta dare.

Illic Pierio nutritum lacte per aevum

      Edoceant Stygios non aditura lacus,

Illic et vivet, donec sol aureus orbem

      Circuet aut lucem sidera clara dabunt,

55

Illic invenies, cum te lux ultima terris

      Demet Apollineis invigilare choris.

 

14. ad Laurentium Lippium

Lippus erat priscus, lyricis cui versibus olim

      Romanus primas usque daret populus,

Lippius agnomen tibi; nunc quoque carmen eburno

      En lyricum plectro Musa benigna dedit.

5

Quam prope conveniunt igitur tua nomina Lippo,

      Tam prope et ingenio sitis uterque pares.

 

15. ad Franciscum Castilionensem

Sit nemus antiquum licet hic in valle reducta,

      Quod facit umbrosis laurus operta comis,

Assint Pierides licet et formosus Apollo

      Pulset inauratae consona fila lyrae,

5

Hic licet in numerum videam saltare sorores,

      E quibus in faciem respicit una duas,

Hic assit Venus ipsa licet Venerisque Cupido

      Et quicquid blandum maximus orbis habet,

Non tamen ista iuvant sine te, quia solus in istis

10

      Conspectu caream, docte poeta, tuo.

 

16. ad Antonium Tridentonem

Quam bene conveniunt, Musarum magne sacerdos,

      Prisca Tridentonum nomina clara tibi.

Nam, velut aequoreas Neptunus temperat undas

      Vtque tridente suo commovet acer aquas,

5

Sic quoque tu seu vis aegros, divine Tridento,

      Mortales dulci detinuisse lyra

Seu cupis hos rursus numeris impellere ad aestus

      Mentis et ad tristes acrior inde minas.

Id facis egregie; sic, quod deus ille tridenti,

10

      Docte Tridento, potest, tu potes ingenio.

 

17. ad Vgolinum Verinum

Hactenus insignem Phoebi laurique coronam

      Gessisti meritis munera digna tuis,

At modo, cum Livor sancto quoque carpere vates

      Audeat et nostras sic temerare deas,

5

Te moneo, doctam cingas ut baccare frontem,

      Invida ne possit lingua nocere tibi.

 

18. ad Philippum et Amerigum Corsinos

Sunt gemini caelo fulgentia sidera fratres,

      Quos magna ad caelum fama tulit celebres.

Hic pugili insignis palma fuit, alter equestri

      Nemoque tantorum viribus aequus erat.

5

At vos, et gemini, paribus nunc artibus aequum est

      Pieria caeli tendere in astra via.

 

19. ad Petrum Cenninum

Cum, Petre, quid valeam, meditor penitusque repostas

      Ingenii vires mente voluto mei,

Sacri non ausim nomen sperare poetae,

      Cum nequeam gracili magna referre lyra.

5

Sed, tu cum biberis lymphas Helicone petitas

      Doctaque Gorgoneo tinxeris ora lacu,

Vt possis certo, quae mox ventura trahantur,

      Lis, qui nosse velint, protinus ore loqui,

Suspicor interdum fieri quoque posse, quod augur

10

      Carmine Lesboo vaticinatus ais,

Sed tamen hac illud puto condicione futurum,

      Si, tibi quod dederit, mi quoque Musa dabit.

 

20. ad Phoebum

Si, quae Cassandrae spiraras, Phoebe, canenti

      Iussisti certa verba carere fide,

Supplicium sceleri dignum solvisse nefando

      Hanc reor et poenas exhibuisse graves.

5

Cum neque Cassandram monitis privasse deorum

      Te rear, extiterit causa quod ipsa levis,

Non tu turpis amans, ut mendax fabula dictat,

      Contentus Daphne, Phoebe pudice, tua,

Sed tua quod nimium demens oracula tempsit,

10

      Dum male credendum, quod canis, esse putat.

At me, qui semper colui tua numina ducens

      Omnia praeceptis inferiora tuis,

Cur simili poena me damnas, Phoebe, canendis

      Cum data carminibus sit mihi nulla fides.

15

Parce, precor, nam, si, qui nunc tua verba refundunt,

      His hominum fuerit credula turba minus,

Et tua cessabunt monitis oracla futuris,

      Nec deus, ut quondam, verior unus eris.

 

21. conqueritur de infelicitate sui natalis

Tristia tunc ternae ducebant pensa sorores,

      Editus in lucem cum miser ipse fui.

Nunc coeptum servant crudelia fata tenorem;

      Iactatam ventis fors agit ipsa ratem.

5

Vix mea bis senos aetas, heu, viderat annos,

      Cum cari extuleram funera acerba patris.

Quin etiam moriens mater mihi, maxima cura,

      Attulit hinc oculis tristia visa meis.

Nec, germane, minus, quam quondam Castora Pollux,

10

      Dilexit fratrem, linquis, amate, pium,

Nam miser ante diem morbo praereptus acuto

      Clausisti vitae vix duo lustra puer.

Praeterea res ipsa malis tutoribus acta

      Vrget in angustum pessima saepe locum,

15

Vt mihi, dum cupio placidas attingere Musas,

      Quarum praecipue me modo raptat amor,

Tempora sint curis nunc impendenda molestis,

      Fluctibus emergat navis ut acta malis.

Sed, postquam fato ducenda est vita severo

20

      Meque bonis privat fors inimica suis,

Praestabo saltem, ne quis tot casibus unquam

      Dicere me victum succubuisse queat.

 

22. ad Marsilium Ficinum

Panthoidem priscum post fata novissima silvas

      Orphea mulcentem sustinuisse ferunt;

Post hunc ingressus divini corpus Homeri

      Cantavit numeros ore sonante novos;

5

Pythagorae post haec manes intrasse benignos

      Dicitur et mores edocuisse probos,

Inde, ubi digressus varios erravit in annos,

      Ennius accepit in sua membra pius,

Qui, simul ac vates mortalia vincla reliquit

10

      Et moriens campos ivit ad Elysios,

Illic usque manens alios non induit artus

      Neve sacrum passus deseruisse nemus,

Marsilius donec divina e sorte daretur,

      Indueret cuius membra pudica libens;

15

Hinc rigidas cithara quercus et carmine mulcet

      Atque feris iterum mollia corda facit.

 

23. ad Puccium Antonii filium

Puccius unde tibi deductum nomen avitum,

      Clarior unde domus Puccia nomen habet.

Flectendis fertur Lydorum doctus habenis

      Egregia multos arte praeisse viros.

5

Ast, ubi fatali genuit te sorte creatum

      Puccius, Antoni, spemque decusque tuis,

Accidit, ut, quantum vicit pater ipse priores,

      Ingenio tantum viceris inde patrem.

At, tu si studeas imitari facta tuorum

10

      Et patris ingenium, nate, referre tui

Atque huc Pierias adiungas protinus artes,

      Vt facis et quicquid Calliopea monet,

Te, Pucci, nequeant ulli superare nepotes,

      Virtutes possit vincere nemo tuas.

 

24. ad Franciscum Tranchedinum de garrulo quodam

Frigore nunc medio sentis fringire cicadam,

      Vel nivibus gelidis dum riget omnis ager.

Horrendum monstrum, nam mox, ubi venerit aestas,

      Qua solet insulsos multiplicare sonos,

5

Cuilibet insolitis tundentur vocibus aures;

      Nos Nili undisoni sors inimica manet.

Sed modo fringitu tantos volet edere questus,

      Vt crepet in ventos extenuata novos.

 

25. ad Galeazium Sfortiam

Mittimus hanc, princeps, vestem Phrygiumque galerum

      Et larvas votis dona petita tuis.

Parva quidem, sed quae quadrent iuvenilibus annis

      Et tempestivis apta futura iocis,

5

Munera tu tenuis non asperneris amici,

      Sed, quo sint animo tradita quaeque, vide.

 

26. ad Laurentium Guidectum

Si, quibus auspiciis coepisti, edocte, sequeris

      Protinus Aonio pandere vela salo,

Qualem te video iam nunc, Guidecte, poetam:

      Frondibus ornabit pulcher Apollo suis.

5

Tu tamen interea crinem preme, docte, fluentem

      Floribus et nitidum pectine finge caput,

Vt tibi, cum doctas Phoebo monstrante sorores

      Ponentur capiti laurea dona tuo,

Ne cui digna parum sacro videatur honore,

10

      Splendeat unguentis aurea facta coma.

 

27. ad Peregrinum Allium

Aspice, ne nimium teneros, Peregrine, libellos

      In lucem promas, edere dum properas;

Sic puer, ante diem custos quem linquit ineptus,

      Contortis pedibus saepius ire solet.

 

28. ad Dominicum Gallettum
versus scribere incipientem

I, puer, i, doctas iam nunc invise puellas,

      I, pete Castalium fronde virente nemus.

Nec te poeniteat tenuem cecinisse Camenam

      Aut tenuis quod nunc spiritus ore cadat.

5

Ille quidem vates, aequat qui nomen Homeri,

      Ille prius graciles edidit ore sonos

Et, qui nunc magnis perfundit fontibus orbem,

      Smyrnaeus, tenuis rivulus ante fuit.

 

29. ad Amerigum Corsinum
eclogas scribere incipientem

Cum Siculi incipias describere carmine vatis,

      Pastor ut in saltus ducat ineptus oves,

Niteris id, sacri quondam quod Musa Maronis,

      Qui cecinit ludens aurea mala decem.

5

Ast, ubi iam silvas egressus dixit, ut agros

      Laetos efficiant sub iuga panda boves,

Carmine grandisono surrexit in arma virumque,

      Vt caneret Phrygio bella peracta duci,

Sic, ubi tu graciles fueris meditatus avenas,

10

      Arva canas, post haec grandia facta virum.

 

30. ad Iacobum Anglariensem
de fratre a patria migrante

Quo fugis hinc abiens fratrem, mitissime frater?

      Quo te conspectu proripis ecce meo?

Heu, moveat pietas tanti te, frater, amoris,

      Heu, moveant lachrimae, frater amate, piae.

5

Tristibus unus ades laetisque suprema voluptas

      Dimidiumque animae tu geris usque meae.

Nec tantum fratrem dilexit Castora Pollux

      Alterna redimens morte salutis iter,

Quantum ego te primis, nimirum semper ab annis

10

      Fraterna colui, frater amate, fide.

Quod, si nulla movet tanti te cura doloris

      Et sedet, heu, caram linquere velle domum,

Debet amor patriae, debet Florentia felix

      Antiquos intra te retinere Lares,

15

Quae reliquis quantum praestat pulcherrima rerum,

      Te licet hanc tanto linquere velle minus.

Ipse Laertiades, quo nec prudentior alter,

      Musa velut numeris cantat, Homere, tuis,

Dulichiam nidum volucrum lapidosaque rura

20

      Maluit et Circes praeposuisse bonis.

At video, nihil, heu, lachrimae, nil verba precantis

      Te flectunt tanti, nec documenta, ducis.

In lachrimis igitur vivam, quodcunque sequetur,

      Nec veniet sine te laetior ulla dies.

 

31. ad Dominicum Boccum iureconsultum

Iuppiter omnipotens, si vis tibi debita reddi,

      Iura quidem sacris illa petenda viris,

Te precor, ut, qui nunc graviores pectore curas

      Suscipit atque aegro turbidus est animo,

5

Ad sanum redeat, facito, sua gatta supersit,

      Nam timet, infernos ne natet umbra lacus

Aut aliquis teneros ne nunc praedator in ipsos

      Improbus iniiciat vincula dura pedes.

Haec, quia, si Bocco reddatur gatta petenti,

10

      Delitiae domini quae fuit una sui,

Protinus ingenium primum, mens prima redibit,

      Iuris et interpres fiet, ut ante, bonus.

 

32. distichon de temporis velocitate

Tempus abit celeri velocius usque sagitta,

      Otia nil agitans dum pretiosa teris.

 

33. carmen in desidiam

Non amat aut molles plumas aut otia virtus.

 

34. distichon in Antonium antistitem Florentinum

Quae pia pro caro suscepit mater alumno,

      Solvo tibi antistes debita vota reus.

 

35. ad Gentilem Vrbinatem pro Renato Pactio

Si Venerem Musae potuerunt vincere nostram,

      Si cecidit manibus Cypria victa sacris,

Te duce victricum potero gaudere triumphis,

      Dum, quae Pieridum sint, nova gesta canes.

 

36. ad Alexandrum Braccium

Quid mihi nunc prosunt laqueata aurataque tecta

      Quidve iuvant longis atria porticibus?

Quid domus anterior saxo sic structa decoro,

      Sistat ut admirans quisque viator iter?

5

Aut quid, Alexander, iuvat hic me coccina vestis

      Aut quid in Attalico ponere membra toro

Aut ortus, Bracci, talis, stirps regia qualem

      Alcinous tenuit, docte, iuvare queat?

Quid mensae variis epulis dapibusque refertae

10

      Nostra queant gemitu corda levare gravi,

Cum modo te caream tanto mihi semper amico,

      Quantus Scipiadae Laelius ante fuit?

 

37. ad Marsilium Ficinum de Orpheo
in eius cithara picto

Orpheus hic ego sum, movi qui carmine silvas,

      Qui rabidis feci mollia corda feris.

Hebri quamvis unda fluat velocior Euro,

      Victa tamen cantu substitit illa meo.

 

38. contra avaros

Cur sit avaritiae cuiquam tam dira cupido,

      Vt, quo plura tenet, plus velit ille, canam.

Aeternus regeret cum latum Iuppiter orbem,

      Legibus instituit cuncta subisse bonis,

5

Nullus ut in terris esset vir forte repertus,

      Qui socii raperet iugera culta soli.

Si quis iussa tamen temnat, mandavit, ut illum

      Vsque premat Furiis dira Megaera suis.

Inde videt homines Tityano vulture semper

10

      Vexari, miseros dum premit atra sitis.

Hinc oculis trucibus ciliisque in fronte iugatis

      Ora gerunt liquido pallidiora croco.

Si tamen his nullae fuerint in corpore mendae

      Et nitidas dederit laeta iuventa genas,

15

His reliquum quodcunque latet sub pectore diro,

      Id putidum semper, semper id est putidum.

Virgineos habet ut vultus Harpyia nitenti

      Pectore et ut plumis se tegit illa malis,

Sic puer hic licet ore bonus, sed mente rapaci

20

      Pulchrior in faciem, turpior intus erit.

Tristius hoc genus est nullum nec saevior ulla

      Pestis ab infernis altera surgit aquis.

Vt mensas Phinei quondam Phrygiique parentis

      Foedavit tactu dira Celaeno gravi,

25

Sic ii seu faciunt quicquam seu forte loquuntur,

      Tactibus inficiunt proxima quaeque suis.

Diris unca manus pueris vitiosaque lingua,

      Quae nimis a vero progrediatur, inest

Membraque sunt illis nigro suffusa veneno,

30

      Quae possunt subita morte necare viros.

Hanc igitur, superi, nobis avertite pestem,

      Perdite tam diram, vos rogo, progeniem.

 

39. ad Nicodemum Tranchedinum de suis et Francisci
Sfortiae et Cosmi Medicis patris patriae laudibus

Huc ades, huc ad nos, Tritonia, respice, Pallas,

      Huc ades, e summi vertice nata Iovis.

Huc, precor, huc duplici venias ornata decore,

      Huc habitum duplicem, diva benigna, geras,

5

Quem fers, cum bellis inter libet esse gerendis,

      Quem fers, cum doctos instruis arte viros.

Illius en pedibus quoniam modo dicere claudis

      Aggredior gravibus facta canenda modis,

Qui, tu seu galeamque geras hastamque trementem

10

      Ingenuisque iuvat seu dare te studiis,

Semper te coluit, semper tibi deditus uni

      Artibus incubuit, casta Minerva, tuis,

Sed tamen, ut decuit, prius es, Nicodeme, secutus

      Otia nimirum pacis amica bonae.

15

Nam, dum nec gravibus bellis erat utilis aetas,

      Dum puer invalidus membra tenella geris,

Te capiunt Musae, quarum correptus amore

      Et noctes illis invigilasque dies.

Sic puer es nimium, donec non aptus et armis

20

      Discendi cupidus otia pacis amas.

Ast, ubi crescenti venit tibi firmior aetas,

      Qua nova militiae pondera ferre queas,

Vel monitu matris primis es missus ab annis

      Tu puer ipse licet, missus in arma tamen.

25

At quibus auguriis, veluti nam mater honores

      Vidisset, quales hinc aditurus eras,

Admonet antiquas subito te linquere sedes,

      Admonet eventus vaticinata novos.

Non secus, ac natum divino carmine mater

30

      Compulit Euandrum regna Latina sequi,

Dum fore dicebat, patrios si linqueret agros

      Filius, Arcadicos desereretque Lares,

Vt bona prosperitas Latiis superesset in oris

      Vtque ibi praesentes posset habere deos.

35

Hinc igitur tremulum pontem patriosque penates

      Deseris inceptis matre favente tuis,

Qua penitus monstrante viam data fata secutum

      Te capit anguigeri regia celsa ducis.

Ast, ubi praestanti Gallus te mente Philippus

40

      Ad summos norat posse venire gradus,

Segnem non patitur puerum te ducere vitam

      Nec torpere gravi membra tenella situ,

Ad doctos nam te subito iubet ire magistrum,

      Fiat ut ingenium cultius inde tibi.

45

Iam sol bis senis lustrarat mensibus orbem

      Sextaque iam nitidis luna redibat equis,

Cum te Pieria doctum perspexit ab arte

      Dux tuus et vires sensit adesse novas,

Nam, tempus venisse ratus cum forte putaret,

50

      Fortia quo peteres Palladis arma trucis,

Te vocat haec dicens: Cupio, maiora sequaris,

      Summa tuus, cupio, sidera tangat apex.

Est mihi nanque gener, cui nec parere recuses;

      Quae tanto fuerint, accipe, gesta viro.

55

Tempore nam ex illo, quo Martia castra secutus

      Auspiciisque suis bella gerenda subit,

Rettulit invictus semper Franciscus honores

      Sfortia et adversi contudit arma ducis.

Huic ego te parere velim, dum membra relinquet

60

      Spiritus et vacuas, umbra, ferere domos.

Sic ait. At monitis placidas tu porrigis aures,

      Sfortiadae magno nec comes ire negas,

Cui tu non aliter servisti tempus in omne

      Principis asservans iussa verenda tui,

65

Olim servierit Phrygio quam fidus Achates

      Aeneae, sedes dum peteret Latias.

Sed, quanquam, soceri parent cui regna Philippi,

      Plurima signa tuae sedulitatis habet,

Non tamen est ullum maius, si cuncta revolvas,

70

      Aut magis ingenium quod probet inde tuum,

Quam tempus, quo forte graves succensus in iras

      Intulit in generum bella nefanda socer.

Nam, cum Picenti, quem iam domuisset in armis,

      Sfortiades magnus iura petita daret,

75

Hic socer indoluit, genero cum forte timeret,

      Ne nimis ingentes accumulentur opes.

Quo non, Livor edax, penetras? Tu, dire, veneno

      Inficis et fratrum corda replesque gravi.

Quin stimulis socer ipse tuis agitatus amaris

80

      Invidit genero regna tenenda suo.

Nam, cum Sfortiadae spectaret castra Philippus

      Vndique Bebriacis esse referta viris,

Omnibus edixit, quos sub dicione teneret,

      Posset et imperii cogere iure sui,

85

Audeat ut nullus patria discedere ab urbe,

      Audeat aut generi castra subire sui

Atque, acie quicunque prius mansisset in illa,

      Se properet celeri proripere inde fuga,

At, si quis dicto nolit parere iubentis,

90

      Exilio poenas sentiat ille graves.

Quae vox ut timidas illorum venit ad aures,

      Sfortiadae magnas qui sequerentur opes,

Dum sibi quisque timet, monitus nisi servet ad unguem,

      Tam fortem bello deseruere ducem

95

Te praeter, Nicodeme, loco qui immotus eodem

      Sfortiaden solita pergis amare fide,

Nam neque te diri potuerunt saeva Philippi

      Proposito firmum vellere iussa tuo;

Non, licet exilium fuerit mortemque minatus,

100

      Passus es egregium deseruisse ducem.

Quin etiam princeps, cum te minus ille periclo

      Edoctum saevus cerneret esse tuo,

Dixerat agnatosque tuos caramve parentem,

      Ni redeas, atrae se dare velle neci.

105

Tu tamen irati saevissima dicta Philippi

      Tempsisti nullis territus inde minis,

Cum tu saevitiem malles sperare tyranni,

      Quam tibi cana fides eviolanda foret.

Quam simul ac vidit princeps Attendolus in te

110

      Virtutem clara luce nitere magis,

Detegit, arcano quodcunque in pectore claudit,

      Et comitem mentis te iubet esse suae.

Sic, cum te lapides dicendi nosceret arte

      Mollitos verbis posse movere tuis,

115

Quod tibi nascenti dederat Cyllenius, artes

      Has, quibus in superos utitur ipse deos,

Imperat Ausonias a te lustrarier urbes,

      Concilies populos ut, Nicodeme, sibi.

Ast, ubi fecisti, tibi quae mandata dedisset

120

      Et quaecunque iubens dixerat ille tibi,

Etrusca voluit tandem te ponere sedes,

      Qua viget imperiis Lydus, in urbe, leo.

Sfortiades alibi nullos quia noverat acer

      Esse viros, cuperent qui meliora tibi sibi,

125

Praecipue Cosmum, qui, quantum Phoebus Apollo

      Exuperat radiis signa minora suis,

Etruscos tantum vicit pietate Quirites,

      Vnde novus patriae dicitur esse pater

Et merito, quoniam, veluti pater omnibus esset,

130

      Gestabat patriae pondera cuncta suae.

Nam, cum non aliter, quam quondam Iuppiter Ammon

      Vaticinans populis vota petita daret,

Hunc petis assidue, veluti qui principis esses

      Noscendi cupidus fata benigna tui,

135

Donec ea Cosmus Medices in sede locatus,

      Qua solitus populis reddere iura suis,

Pro domino, Nicodeme, tibi responsa petenti

      Reddidit ex adytis talia dicta pater:

Eveniet, videor iam nunc mihi cernere tempus,

140

      Eveniet vobis protinus illa dies,

Qua, nunc innumeras qui ductitat aere cohortes,

      Egregia fortes qui regit arte viros,

Sfortiades summa pariet virtute triumphum

      Iis similem, Latii quos peperere duces.

145

Nam, quae Bebriaco parent modo regna Philippo,

      Victori venient emoderanda novo.

Atque ibi, quam sapiat, demum spectare licebit,

      Sfortia quamque bonae tempora pacis amet,

Cum quibus est teneris semper versatus ab annis,

150

      In Martis pugnas desinet ire graves.

Perspicient omnes illum, non dira libenter

      Bella nec ut per se suscipienda forent.

Sed, quia, quod propter tristissima bella geruntur,

      Cum sibi, tum reliquis otia longa daret,

155

Hoc duce sic Iani templum claudetur et intus

      Mars fremet atque iterum vincla molesta geret.

Tunc et prisca Fides ad nos pariterque redibit,

      Quae lances iusta temperat arte pares,

Hinc Pax purpurea frontem redimita corona

160

      Grata per Ausonias ibit amica domos.

Turba nec in Latiis ulli tunc fiet in agris,

      Opilio tutas quisque tenebit oves.

Securi terram poterunt versare coloni,

      Fructus et a culta suscipietur humo.

165

Vrbibus Etruscis peragent tunc otia cives,

      Hostibus a saevis nec metus ullus erit;

Otia, quae nostri nolint turbare nepotes,

      Otia, quae maneant, dum feret astra polus.

Haec ubi divino Medices dedit ore locutus,

170

      Sfortiadae properas cuncta referre tuo.

Qui, simul accepit, quam se bona fata sequantur

      Eventus Cosmo vaticinante bonos,

Acrior hinc rebus sese parat ille futuris,

      Acrior ad summos nititur ille gradus,

175

Donec ad imperium rerum venit ille novarum

      Marte tenens soceri regna subacta suo.

At princeps, retinere, tuus, cum vellet eodem

      Consilio regnum, quo duce nactus erat,

Te iubet assidue scitari oracula Cosmi,

180

      Te iubet et tanti pectora nosse viri,

Vt, quod ad imperium monet hic opus esse tenendum,

      Absenti domino rite referre queas.

Ex quo non secus heroas novus inter utrosque

      Iungendae mentis tu mediator eras,

185

Quam sit Mercurius caelo demissus ab alto,

      Cum superis properat iussa referre Iovis.

Hac te vel causa potes appellare beatum,

      Hac te felicem dicere sorte potes,

Fecerit ingenii cum te fortuna duorum

190

      Participem Cosmi Sfortiadaeque patrum,

Quorum nulla quidem reticebunt saecula laudes,

      Deleat aut quorum nomina nulla dies.

Quos modo cum miseris tulerit mors improba nobis

      Ausaque sit tantum Parca maligna nefas,

195

Inter et illorum natos mediator amicus

      Sis, decet ut vitae tempora cuncta tuae.

Nam, virtute nova cum par modo natus uterque

      Parque sit ingenio natus uterque patri,

Sfortiadum semperque colas Medicumque penates

200

      Et medius venias inter utrumque genus,

Vt tua prosperitas coeptum, Nicodeme, tenorem

      Servet ad extremos continuata rogos.

 

40. ad Iohannem Calabriae regis filium

Si, Calaber, Tuscos, princeps, dum forte penates

      Ingrederis Latiis gloria magna viris,

Si tibi, si regi non haec mea Musa beato

      Occurrit celeri quantulacunque pede,

5

Da veniam, timuit docti quia principis aures

      Illa velut Clario missa legenda deo.

Praeterea regesque tuos nomenque tuorum

      Tam levibus verita est illa referre modis.

Nam, si sum Medicas ausus pertingere moles,

10

      Rebus et in tantis me implicuisse iuvat,

Nil prius ingenio, nil sum meditatus et arte,

      Quam sinerent tantae pignora magna domus,

Quam sineret Cosmusque pater Petrusque parenti

      Persimilis, patriae lumen uterque suae.

15

Tu quoque si dederis veniam, dux maxime rerum,

      Implens felici carbasa lenta Noto,

Si mihi, dum cupio per laudes ire tuorum,

      Vatibus annueris, spesque salusque, bonis,

Ingrediar titulosque tuos nomenque tuorum,

20

      Sint licet haec gravibus facta canenda sonis.

Dicam urbes Calabrum victas patriosque triumphos

      Et Lusitanis regna subacta viris,

Alphonsique, canam, quam sit grave nomen avitum,

      Regibus utque viget fama decusque suis.

25

Haec ego dum referam, non me superaverit Orpheus,

      Carmine cuncta licet moverit ille suo,

Praesertim, tua si tribuat fiducia vires,

      Si dederis dubiae vela secunda rati.

 

41. ad Marsilium Ficinum de vita Platonis

Huc ades, huc cithara, vates, et carmine nobis,

      Huc, precor, huc tantus, pulcher Apollo, veni,

Quantus Aristoni fueras qualisque videndus

      Dum cupit uxori concubuisse suae.

5

Nanque, Cupidineum cum iam certamen iniret

      Votaque iam cupide vellet adire sua,

Ipse iubens, utero matris dum prodeat infans,

      Vsque pudicitiam servet ut illa, mones.

Ne, quod et intus habet mater, temeretur ab ullo

10

      Concubitu sacrum, neve quod intus alit,

Scilicet uxoris, Plato quia maximus intra

      Viscera divinae conditor artis erat.

Ast, ubi iam venit pariendi tempus et hora,

      Mater ut in lucem pignora tanta daret,

15

Ah, quibus auspiciis humanae limina vitae

      Nascenti primum visa fuere sibi,

Dulce locuturus quoniam magis omnibus esset

      Ore vel infantis - mellificastis, apes -

Cresceret ingenium. Sed mox, ubi creverat aetas

20

      Et teneros annos egrederetur, ait:

Non ego, dum vivam, venandi ductus amore

      Vilibus officiis otia pulchra teram,

Sed contemplandis impendam tempora rebus,

      Sed, mores, discam, quis docet esse probos.

25

Socratis hinc monitusque graves atque aurea solers

      Dicta petam studiis nocte dieque meis.

Hic teneram monitis poterit mihi fingere mentem,

      Hic dabit atque animo pabula certa meo.

Sic ait. At quibus auguriis puer optimus ille

30

      Sustulit ingenii signa probanda sui?

Signa quot, ut fieret longum memorandus in aevum,

      Vrbibus in patriis apparuisse ferunt?

Mira canam, sed visa tamen, velut ipsa vetustas

      Affirmans prisca tradit in historia.

35

Nocte quidem, lucem quae iam praecesserat illam,

      Qua se Socraticam contulit ille domum,

Candidus est visus procero gutture cygnus

      Lactea Socratico ponere colla sinu,

Qui nitidas late pennis crescentibus alas

40

      Pandat olorinos voce canente modos.

Socratis haec fuerant in somnis visa, sed illa

      Exitus inde bonus vera fuisse probat.

Plura domi, quoniam, cum iam didicisset ab illo,

      Qui Phoebo sapiens iudice dictus erat,

45

Nosse quidem cupidus, quicquid docuere priores,

      Quicquid et in fastis scripta vetusta notant,

Nimirum Graias primum lustraverat urbes,

      Disceret ut, quicquid Graecia docta monet.

Nec veritus post haec Italos attingere fines,

50

      Nosceret ut Samii dicta probanda senis.

Ast, ubi Pythagorae monitis accepit, ut omnes

      Ingredimur varia corpora multa vice,

Nec mora, felices cupide penetravit ad oras,

      Quas pater ipse suis Nilus inundat aquis.

55

Namque fuit tanto discendi abreptus amore,

      Ingenii summas dum cumularet opes,

Vt grave nec tulerit duro servire tyranno

      Nec grave pauperiem duxerit esse malum.

His igitur gradibus quicquid natura deorum

60

      De sese priscis rettulit ante viris,

Id quanquam, Plato, corpus deducis in unum,

      Sunt tamen huic scriptis addita plura tuis.

Tu lux mortales tenebris ratione fugatis

      Non sinis in caecos amplius ire dolos.

65

Vera mones, vero nimirum nomine falsos

      Tu potis humano pellere corde metus.

Moribus et sanctis quis te praestantior alter,

      Testibus est summis si qua adhibenda fides?

Adde pudicitiam, primis qua semper ab annis

70

      Duxisti vitae tempora longa tuae.

Vnum nanque tibi post octogesima venit

      Solstitium, fatis meta futura tuis,

Cum tu concelebrans epulas Agathonis amicas

      Liquisti nigris frigida membra rogis.

75

Terminus iste tibi vitae fuit ultimus actae,

      Vltima nox studiis extitit illa tuis.

Hinc tibi divini merito referuntur honores,

      Hinc tibi sunt sanctis sacra peracta focis.

Inde sacerdotes Persae venere frequentes

80

      Manibus ut castis munera casta darent.

Te vel Aristoteles superum dignatus honore

      Dicitur et votis saepe vocasse suis.

Hinc tibi rex Ponti, Mithridates, maximus aram

      Erigit, ut summo, templa dicatque, Iovi.

85

Hinc quoque Ficinus, Plato, tibi sacra quotannis

      Instituet numeris concelebranda novis.

 

42. ad Borsium Estensem

Si quis opem vates a te sibi iure petivit,

      Si quis, ut auxilium, Calliopea, dares,

Iure quidem petimus, coeptis, dea, grandibus assis.

      Res est, Musa, satis digna favore tuo.

5

Non ego ficta canam in superos fera bella Gigantum

      Vtque gravem summus Pelion Ossa tulit,

Sed referam veros verae virtutis honores

      Vtque sit in vera nobilitate decus,

Teque canam, Borsi. Nulli virtute secundus

10

      Sis, velut Estensis gloria summa domus,

Claret ut in Latio nec te prudentior alter

      Nec mage qui populos temperet arte suos.

Hoc civesque tui, qui non timuere tyrannum,

      Sed, velut es, patrem te coluere, probant,

15

Hoc simul et fratres, quorum tibi maxima cura,

      In te quos pietas rursus amorque tenet.

At, licet in cunctis, a te quae gesta feruntur,

      Summa quidem virtus luxerit ante tua,

Tu tamen egregios nuper documenta dedisti,

20

      Vincis ut ingenio, vincis ut arte viros.

Nanque fores Romam cum perventurus ad urbem,

      Vt concepta tibi solvere vota queas,

Ipse timens hominum casus variosque reflexus

      Fortunae et varias tempus in omne vices,

25

Accersis caros fratres, quibus intima regni

      Legibus assignes, dux memorande, tuis.

Munera quid referam, multis quam multa dedisti,

      De te, quot populus quantaque dona tulit?

Nam neque tu tantum, deceat quid quemque, requiris

30

      Aut, sit quod meritum cuique, benigne, vides,

Quam tibi conveniat quid tandem, respicis, uni,

      Cui satis imperii fors cumulata dedit.

Hinc non parva quidem multis tum munera donas,

      Sed summum deceant quae dare summa ducem.

35

Praedia quin etiam meritis bis sena dedisti,

      Iugera quot versu non memorare queam.

Diceris intextas auri sub tegmine vestes

      Inde quidem multas exhibuisse tuis.

Haec ubi sunt paucis a te confecta diebus,

40

      Haec ubi consiliis sunt agitata bonis,

Protinus accersis fratres proceresque supremos,

      Possit ut admonitus quisque venire tuos.

Sic, ubi te veluti carum petiere parentem,

      Talibus eloqueris talia verba modis:

45

Quantus amor meus est in vos, quam maxima cura,

      Non ego, si cupiam, commemorare queam.

Me desiderium vestri quam grande sequatur,

      Prae lachrimis nequeat lingua referre piis.

Ibo tamen, quia causa gravis nos urget euntes,

50

      Nos monet atque urbem, Romule, adire tuam.

At vos, dum redeo, tutantes protinus urbem

      Hanc nihil horrendum pertimuisse decet.

Sic pietas, sic vestra fides spectata requirit,

      Vt satis haec per vos moenia tuta putem.

55

Haec ego militibus non defendenda relinquam

      Nec mihi custodes, qui tueantur, erunt.

In manibus regnum vestris urbemque repono,

      Quicquid et imperium possidet inde meum.

Vos pro militibus, fratres civesque, relinquo

60

      Proque satellitibus, pignora vestra, meis;

Pro fidis vestram summae custodibus arcis,

      Quae spectata diu est, linquimus ecce fidem.

Sic ais. At, mundum quoniam ratione moveri

      Atque deum precibus flectier inde putas,

65

Funderet in superos, mandasti, ut quisque sacerdos,

      Dum redeas, castas nocte dieque preces.

O decus egregium, quis relligione deorum

      Alter in Hesperio te viget orbe prior?

Plura quis in superos erexit templa? quis aedes

70

      Extulit in superos relligione sacras?

Quis fuit in precibus fundendis castior alter?

      Quis melior sanctis ponere sacra focis?

Nanque dies aderat fatis datus, optime rerum,

      Quo procul urbe tua Roma petenda foret.

75

Is simul illuxit, simul ac lustravit et orbem

      Exoriens radiis pulcher Apollo suis,

Templa petis magna procerum comitante caterva,

      Dentur ut in superum thura pudica Iovem.

Inde cani hos mandas hymnos, ea sacra piari,

80

      Quae superum celebrat spiritus ille sacer,

Vt, qui nascendis dederat primordia rebus,

      Is tibi discessus causa suprema foret.

Ast, ubi iam finis sacris datus inde solutis

      Et data divinis ultima meta focis,

85

Egrederis templum populo comitatus ad urbis

      Portas, ut coeptum prosequereris iter.

Hic tu quas lachrimas pietatis fundere cives

      Aut quibus audisti condoluisse modis,

Cum graviter ferrent patria te cedere ab urbe,

90

      Ad mensem quamvis huc rediturus eras?

Et merito, quis enim te sit clementior alter

      Aut mage qui populos diligat inde suos?

Iure igitur cives quam maxima signa dedere,

      In te quae pietas, qui suus esset amor.

95

Nam, comes ad portas cum sic tibi quisque veniret,

      Vt reliquus fieret nullus in urbe tua,

Quantum acie poterant oculi servare sequentum,

      Spectat quisque suum tristis abire ducem.

Hic mea, quot comites statuisti ducere tecum,

100

      Non, ego si cupiam, lingua referre queat,

Hos tamen, elegit tua quos sapientia primos,

      Quos voluit reliquis praeposuisse, canam.

Illos obmittam, quos est mora longa referre

      Nec quos ingenii nobilitavit opus.

105

Sex medicos igitur referam, quibus auctor Apollo,

      Sit tutela quibus corporis usque tui.

Sex totidem, solvant qui sacra aenigmata iuris,

      Cum venient dubiis discutienda reis.

Cognita praeterea quibus est natura deorum,

110

      Est quibus in superas mens agitata domos,

Sex divinarum rerum documenta daturi

      Sectari summum te voluere ducem.

Adde huc, e media quos nobilitate vocasti,

      Ingenioque patres consilioque bonos

115

Terque decem proceres, quos consulis, optime, quando

      Eveniunt rebus tempora dura tuis.

Praeterea, ne quid decoris tibi rursus abesset,

      Ne quid, quod mentes suscitet arte bonas,

Duxisti vates tecum doctosque poetas,

120

      Carminibus celebrent qui tua facta novis.

His tu vel sociis Romana ad moenia tendens,

      Ah, quibus auspiciis, dux memorande, venis?

Hic mihi si faveat penitus, qui carmine sacro

      Quique novem cithara mulcet, Apollo, deas,

125

Non tamen ipse queam pompas memorare supremas,

      Te quibus est summum Roma secuta ducem.

O quot laetitiae gestus dedit illa benignos,

      Inde quot in tacita gaudia mente tulit.

Te ducibus similem priscis quia visa videre est,

130

      Dum sua vectarent parta tropaea domum,

Hinc te non alio nimirum affecit honore

      Muros intrantem Romuleosque Lares,

Quam cum Romanam Caesar veniebat in urbem,

      Vt Capitolinum viseret ille Iovem.

135

Nam, si longinquos Latio procul orbe Britannos

      Armis non subigis militibusque tuis,

Si Rhenum Gallosque tibi populosque feroces

      Viribus haud addis tu, velut ille sibi,

Caesaris es similis tamen una in parte benigni,

140

      Mitis es ingenio, Caesar ut ante fuit.

Nam neque tu parcis tantum, mitissime princeps,

      Qui grave laeserunt teque tuamque domum,

Sed veteris si quis veniat delator amici

      Aut odio motus, motus et invidia,

145

Illi continuo placidas non arrigis aures,

      Sit quia non verbis huius habenda fides.

Esse canat quamvis odium crudele, quod in te

      Is gerat assidue, quem facit ille reum,

Tu tamen hunc monitis urgens gravioribus ipsum,

150

      Ne ferat in quemquam crimina falsa, doces.

Nec potes adduci, quos tu nec laeseris usquam,

      Hos tibi fallaces tendere velle dolos.

Atque ita praeveniens animos cuiusque malignos

      Effugis insidias tempus in omne graves,

155

Cum neque sit quisquam, penitus cum viderit omni

      Suspicione gravem te caruisse virum,

Qui scelus intra se velit admisisse nefandum,

      Tendere quive dolos audeat inde tibi.

Postulat hoc probitas, petit hoc sapientia certe,

160

      Vt quoque, qui malus est, te coluisse velit,

Quin illi potius venias in honore futurus,

      Laedere quam verbis te velit ille suis.

Cum sis praesertim dandis ita promptus in omnes

      Muneribus, cum sit tam tibi larga manus,

165

Vt modo non proceres, quos nostri temporis aetas

      Protulit aut Latium quos tenet orbe suo,

Sed priscos aeques divino numine reges,

      Sed Graios aeques hac quoque parte duces,

Vt possis unum, cui non suffecerat orbis

170

      Quique urbes Asiae ceperat arte nova,

Ducere Pelliacum bonus in certamen honoris,

      Muneribus dandis ne videare minor.

Nam, si dona dedit populis ingentia victor,

      Si dedit imperio munera digna suo,

175

Militibus tamen ille suis dedit illa benignis

      Aut sibi quos magnus conciliarat amor,

At tu non tantum, quibus es tutela, dedisti

      Inque tuos populos non modo largus ades,

Sed bonus externis, bonus es tu rursus et illis,

180

      Quos amor et nullus iunxerat ante tibi.

Testes sunt gentesque tuae proceresque beati,

      Quos regis imperio, dux venerande, tuo,

Tu quibus et nuper tot munera summa dedisti,

      Quot nequeam verbis enumerare meis,

185

Vt modo, si cupiam numeris ea dicere nostris,

      Tempus deficiat deficiatque dies.

Reges praeterea testes magnique tyranni,

      Gallia quosve colit, quos colit Hesperia.

Sunt tibi sunt testes, paret quibus ultima Thule,

190

      Quos tenet extremis subdita terra plagis.

Quis tam longinquis terrarum in partibus ullis,

      Quis rex a nostro tam procul orbe manet,

Cui non ob rerum late monumenta tuarum

      Ingenii bonitas nota sit ista tui?

195

Ex quo tot laudes, Borsi, videaris adeptus,

      Quot Macedum princeps maximus ante tulit,

Quas, rogo te, velut ipse facis, dux optime, summis

      Inque dies meritis accumulare velis,

Vt, te divinis cum tollent laudibus omnes

200

      Teque bonum referent munificumque ducem,

Sentiat et te posteritas, ubi liqueris orbem,

      Cum veniet fatis ultima meta tuis,

Clarius in terris nihil ante fuisse nec ullum,

      Qui magis egregios exuperarit avos.

 

43. ad Herculem Estensem

Musa, ubi tu dederis solitas in carmina vires

Et mihi Pieriam mentem spiraris, ut ante,

Borsius Estensis cum se bonus obtulit ultro

Carminibus nostris divino ex ore canendus,

5

Musa, velim, Tuscas dubites haud linquere sedes,

Herculis auratos subeas ut, diva, penates.

Post, ubi regalem venies in principis aulam,

Haec illi nostro referes mea nomine dicta

Vrbibus idcirco pia fata dedisse Liburnis,

10

Rebus ut Herculeus princeps potiretur avitis,

Vt desiderii ferat hic solatia magni

Omnibus ecce suis, moriens quod triste reliquit

Borsius Estensis lachrimabile tempus in omnes,

Ni foret Herculeum robur, nisi maxima virtus,

15

Quae facit, ut penitus lachrimae ponantur acerbae,

Omnibus et laetae veniant in gaudia mentes.

Haec ubi dicta viro dederis, qui nomina prisci

Herculis usque refert latum, mea Musa, per orbem,

I, pete magnanimosque duces populosque potentes

20

Et quoscunque sua qui sub dicione tenebunt,

Vrbes et populos latos gentesque virosque,

Quos, ubi convenies, moneas, neu temnere iura

Ipsa quidem statuant cupientes vivere rapto.

Si quos offendes non aequo iure tyrannos,

25

Qui vexent populos iniusto Marte propinquos,

Protinus abstineant, graviter monuisse licebit.

Ni faciant, quodcunque voles, quodcunque iubebis,

Et nisi desierint agitare tyrannide saeva

Innocuos, illis vel adhuc superesse referto

30

Herculeas vires, quondam quibus ille solebat

Iniustos latum reges domitare per orbem.

Nam superest alter, paribus qui temperat urbes

Legibus Estenses et acuta protegit hasta,

Robur et Herculeum propriis virtutibus aequat.

35

Hic igitur, cum sorte nova fatisque benignis

Ceperit imperium magnum populosque regendos,

Viribus Herculeis statuit crudelia monstra

Tollere et iniustos condigna morte tyrannos.

Hinc iterum Diomedis equos domitabit agrestes

40

Is novus humanis vescentes carnibus heros,

Temporibus nostris fuerit si forte repertus,

Qui sua tam tristi perfundat corda veneno,

Vt velit aut homines diris opponere monstris

Impius aut saevis velit obiectare periclis.

45

Si modo Maenalias aper invasisset in oras

Cunctaque fulminibus vastaret rursus, ut ante,

Hunc tamen ille suo superet modo robore princeps,

Herculis Estenses ritu qui temperat urbes.

Inde fuga aeripedem cervam superabit et idem,

50

Veloces olim cursu quae vicerat Euros.

Vt fueras quondam validis, Acheloe, lacertis

Herculis utque manu tandem superatus et arte

Privavit cornu cum te fortissimus heros,

Sic modo convictus clava, convictus et armis

55

Herculis Estensi venies nova gloria palmae.

Quin etiam superanda palus Lernaea labori

Se dabit Herculeo, tenuit quam corpore vasto

Septem dira novis immanis hiatibus hydra,

Cui licet et capiti tot nunc, velut ante, redirent

60

Ora, quot a monstro penitus convulsa fuissent,

Non tamen is molem dubitet superare nefandam,

Vnus praesertim de tot cervicibus anguis

Si velit Herculeas se contra attollere vires.

Crudeles licet extiterint Busiridis arae,

65

Ille peregrinos quibus infestabat ut hostes,

Impia dum patriis imponitur hostia sacris,

Non tamen hunc tegerent crudelia facta tyrannum,

Quo minus Herculeis ita nunc, velut ante fuisset.

Viribus Estensi fieret nova praeda triumpho.

70

Certamen summum priscorum viderat aetas

Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,

Ipse viam donec vasto sibi fecit ab ore

Spiritus atque leves in ventos vita recessit.

Si quis, ut Antaeus fuerat, venit ergo superbus,

75

Qui vocet heroas ferus in certamina fortes,

Hic expectet idem, quod tandem contigit ipsi,

Qui dulcem presso vomuit de pectore vitam.

Quin leo Nemaeus si se ferat obvius alter

Herculis ecce novi summis modo viribus aut si

80

Irruat Estensem contra Theumesia moles,

Attamen hic victor iugulos aperiret et acer

Amborum gemina frueretur pelle leonum.

Quid tandem Geryona feram tria corpora habentem,

Quid Cacum memorem dirum celebremque latronem,

85

In quos libravit clavam deus ille trinodem

Saepius effractoque illisit in ossa cerebro?

Quid tristem Nessi dicam, mea Musa, ruinam,

Herculis uxorem magno quia victus amore

Ceperit et poenas dederit male sanus acerbas,

90

Estensem credam pariter cum rursus iniquos

Centauros domitare manu quoque posse feroci,

Hos ut adulterium pigeat patrasse nefandum?

Es quoque tu magni subiturus Tartara Ditis,

Qui regis Estenses, rursusque in vincla daturus

95

Custodem magnum, quamvis tria Cerberus ora

Porrigat ad nigram venienti ianitor aulam.

Inde petes superas divino numine sedes,

Vt, quae gessisti terris agitatus in imis,

Caelicolis eadem facias quoque nota supremis.

100

Nam roget hic aliquis si, quae mihi causa videtur,

Cur fuit Herculeo capiti subeundus et axis,

Hanc ego crediderim, quia, quae Tirynthius heros

Gesserat in terris, ea maxima facta per orbem

Mortales superique simul condigna putarint,

105

Auctor ut illorum fama penetraret Olympum.

Ergo, si potuit saevissima vincere monstra

Atque feros superare duces Tirynthius heros,

An dubitet quisquam, sit adhuc cum fortibus armis

In terris alter, referat qui nomina prisci

110

Herculis, ut possit pariter nova vincere monstra

Atque novos virtute nova dominare tyrannos?

Quare, agite, o reges, monitus neu temnite sacros,

Nanque novem, quarum vos nunc petit una, puellis

Numen inest, igitur ne non praedicta putetis,

115

Haec animis penitus vestris sua figite dicta.

 

44. ad Titum Strozam poetam insignem

Tite, Fluentinae magnum decus urbis, avitum

      Qui trahis a Stroza nobilitate genus,

Quem, nova quod placidae dederint tibi carmina Musae,

      Frondibus ornavit pulcher Apollo suis.

5

Quod fuit Augustum, vates, apud, optime, regem

      Pollio, Maecenas vatibus ante bonis,

Id, precor, Estensis mihi sit prope principis aurem,

      Sic, quaecunque cupis, fors det amica tibi.

 

45. ad Laurentium Strozam

Musa, tui Strozae solitas Pallantis in aedes

      I, precor, antiquas ingrediare domos.

I memor hospitii veteris modo, diva, fidenter,

      Es quia tu notos nunc aditura Lares.

5

Illuc accipet placido Laurentius ore

      Te veteri tecum iunctus amicitia,

Cui dabis amplexus ubi tu, dea, nomine nostro

      Oscula cum sumes, oscula cumque dabis,

Quae Phoebo pater edixit, tibi Phoebus Apollo

10

      Rettulit, haec sanctis vaticinare modis.

Dic, si te statuatque sequi doctasque sorores

      Si velit aut totum se dare, Musa, tibi,

Protinus in fatis volventibus affore tempus,

      Quo mala nunc versa fors vice mitis erit,

15

Quo, velut ex undis reducem fortuna malignis,

      In placidos Strozam ducet amica sinus.

 

46. epitaphium in Carolum Martiopinum
vatem nobilissimum

Ingemuit graviter quondam Parnasia laurus,

      Maeonium rapuit cum fera Parca senem.

Rursus morte tua, vates sanctissime, tantum

      Luxit, ut ex illo cura secunda fores.

5

Et merito, quoniam Latio tibi ludere plectro,

      Karole, quod potuit, Calliopea dedit.

 

47. epitaphium in Philippum Antellam
antistitem Florentinum

Hic tuus antistes fuerat, Florentia, quondam

      Romanae mirus relligionis honos.

Sed, dum iura pius sanctissima dicit in omnes

      Et vetat in populo crimen inesse suo,

5

Antellae non clara domus, non sancta Philippum

      Vita potest nigris eripuisse rogis.

 

48. epitaphium in Antonium Lucensem
medicum insignem

Auctor opis medicae medicam cui Cynthius artem

      Cui dedit, ut geminos nosceret arte polos,

Antoni, ratio terrae cui nota fuisset,

      Qui nosses numeros, hoc situs es tumulo.

 

49. epitaphium in Antonium Baroncium

Cirrhaeis olim semper versatus in oris

      Diceris Aonias excoluisse deas.

At, dum prima novis modularis carmina nervis,

      Antoni, iuvenem te rapit atra dies.

 

50. epitaphium Poggii viri eruditissimi

Quem spectas Pario caelatum marmore, vivet

      Poggius, aequoreas dum bibet amnis aquas,

Addidit antiquis scribens quia multa Latinis,

      Transtulit et Latiis scripta Pelasga viris.

 

51. epitaphium Iannoctii Pandolfini
equitis splendidissimi

Pandolfinus eques iacet hic Iannoctius olim,

      Cui fuerat patriae maxima cura suae.

Nam, sive extremas urbes legatus adiret

      Seu cuperet prudens ille manere domi,

5

Semper et ingenio patriam bene iuvit et arte,

      Civibus unde viget fama decusque suis.

 

52. eulogium in Antonium Andreae filium
ad Alexandrum Braccium eius amicissimum

Si graviter doluit iuvenis Phoceus Orestem

      Extinctum sancta iunctus amicitia,

Dira Philoctetes si funera luxit amici

      Herculis, heu, casus dum subit inde graves,

5

Laelius, extiterat quo nec sapientior alter,

      Scipio, si mortem flevit, amate, tuam,

Si fortis raptum doluit Patroclon Achilles,

      Carius, heu, fuerat quo nihil ante sibi,

En, Bracci, maesto tristes nunc ore querelas

10

      Fundito, nunc lachrimas, dulcis amice, novas.

Occidit abreptus teneris Antonius annis,

      Qui tibi qui Pylades protinus alter erat.

Quid tamen haec pietas in te sua profuit illi

      Aut quid amicitiae cuncta dedisse piae?

15

In te quid mentem castam servasse? quid olim

      Tam firma semper te coluisse fide?

Hic terras omnis tecum, maria omnia tecum

      Lustrasset cupide, tu modo praeciperes.

Tu quoque si manes cuperes hunc ducere ad imos,

20

      Visat ut infernos regna tremenda lacus,

Omnibus ille quidem venisset in omnia tecum

      Posthabitis, vel si mortis adisset iter.

Est tamen invidia raptus puer optimus, ullum

      Exemplum veteris ne sit amicitiae.

25

Intentus fueras non tu crudelibus armis,

      Non cupidus fueras bella nefanda sequi,

Otia sed placidae nimirum pacis amabas

      Detestans Martem saevitiamque suam.

Nec tamen, haec cum sint, fulvo male carperis auro

30

      Nec tibi divitias congeris innumeras,

Sed bene contentus patrio tenuique salino,

      Quem decet, in rebus quaeris habere modum.

Nam neque venando statuisti ducere vitam

      Vilibus officiis otia pulchra terens,

35

At bene Pieridum studiis addictus et arti

      Noctibus addebas, dulcis amice, dies.

Heu, nihil est tutum morti; virtute supremos

      Tollere de medio gaudet acerba viros.

Haec te corripuit, numeris qui, docte, canendis

40

      Aonias poteras iam retinere deas.

Ah, quotiens Musae, quotiens tibi Phoebus Apollo

      Tollebat plausus in tua verba novos?

Sed breve per spatium durarunt gaudia, dum sic

      Cursibus in primis irrita vota cadunt.

45

Ergo dies aderat fatis datus ille supremus,

      Quo puerum raperet Parca maligna pium.

Signaque iam mortis suberant manifesta futurae

      Omnibus illa quidem signa tremenda viris,

Filius affari moriens cum forte parentes

50

      Confectos cura coepit utrosque gravi:

Quid me mortalem graviter lugetis, ut hinc vos,

      Vos premat ut miseros cura dolenda magis?

Tristia non lachrimis hominum, non, fata, pudicis

      Flectuntur precibus, cum ruit atra dies.

55

Nec vos nunc morbo macies contracta maligno

      Terreat aut quod sim corpore nullus ego.

Est animus fortis, veluti decet, ipse nec ulli

      Succumbens curae, sit licet ipsa gravis.

Flaccida non curae mihi sunt moribundaque membra,

60

      Corporis est quicquid, displicet omne mihi.

Id satis est nobis, si mens animusque pudicus

      Sidereos valeat nunc repetisse Lares,

Vnde genus duxit, peteret cum forte caducos

      Mortales, superas desereretque domos.

65

Haec visura Iovem summum pars maxima nostri

      Evolet, at terram corpus inane petat.

Vos igitur, cari, mea maxima cura, parentes,

      Tu tamen imprimis, dulcis amice, vale

Atque vale atque memor tumulo pia carmina nostro

70

      Haec dato, quae nomen sint habitura meum:

Quo nec amicitiam, coluit puer alter in urbe

      Sanctius Etrusca, dum sibi vita fuit,

Hic iacet abreptus teneris Antonius annis,

      Dum Lachesis plenas frangit acerba colos.