Clarissimi poetae Laureati Carbonis Ferrariensis ad Franciscam Fontanam amicam suam carmen feliciter incipit
Fontanina meos potuisti flectere sensus,
Fontanina oculis insidiosa meis.
Fontanina meum fregisti nobile pectus
Indomitum telis ante cupidineis.
5
Non ego credideram, fieri vix posse putabam
Femineo velle subdere colla iugo.
Durus eram et teneras spernebam saepe puellas
Libertate fruens servitiumque negans.
Nulla videbatur nostris amplexibus apta,
10
Omnis et ingenio vilior esse meo.
Tu sola inventa es rigidam quae vertere mentem
Sidereis valeas vincere luminibus.
In te sponte mea commotus fata tulerunt
Vt tu Carbonis dulcis amica fores.
15
Me tuus ille rapit in se conversus ocellus,
Vt tacitus roseus stans pudor ante genas.
Mollia ridenti ceperunt ora labello
Et gravis incessus dignus honore deae.
Te nobis igitur facilem praestare decebit:
20
Pars Francisca meae dimidiumque animae.
Perpetuo sacri iungamur foedere lecti,
Vnus et ridentes accipiat thalamus.
Et quae non tali mulier laetetur amante?
Cui faveat coelum, quem probet ipse deus.
25
Quis non felicem, quis non te iure beatam,
O Francisca, vocet coniugis arte tui?
Nam me Phoebus amat, me divae aluere Camenae:
Me Musae in gremio continuere suo.
Iam mea Ferraria celebratur fama per orbem,
30
Cantatur tota nomen in urbe meum.
Instituo iuvenes ad verae laudis amorem,
Iucundam ad vocem sedula turba ruit.
Rhetoricam doceo et veterem monumenta virorum:
Priscorum antiquas tradimus historias.
35
Inter philosophos doctoris nomen habemus:
Lingua mea est magnis cognita principibus.
Pontifici Summo placuit facundia nostra,
Cui comitis titulum iussit inesse mihi.
Me domus Estensis, populus me cunctus honorat,
40
Et placidos orant in mea vota deos.
At si contigerit divum mihi numine dextro
Ire sub amplexus cara puella tuos,
Omnia tunc aderunt: vitam accepisse deorum
Et videor solium corripuisse Iovis.
45
Me tibi coniungi Nicolaus avunculus optat,
Vir bonus et legum iustitiaeque tenax.
Virtuti dare te vellet virtutis amator,
Novit enim melius qui probitate nihil.
Aeterna est virtus nullo violabilis ictu:
50
Sola manet virtus, caetera praetereunt.
Non venti, non ira Iovis, non grandinis horror
In magni vires ius habet ingenii.
Hoc lacoba exspectat tua prudentissima mater
Quae iam nil mallet quam sibi me generum.
55
Ipsi etiam pueri, qui divinare futura
Saepe solent, blandis votibus haec referunt.
Me consobrinum appellant patruumque salutant:
Iupiter haec facias omnia firma precor.
An tu sola pio non respondebis amori?
60
Servabis tantam pectore duritiem?
Elige nympha virum qui te mereatur habere;
Ellige qui pura novit amore fide.
Effuge penantes levitatis signa ferentes;
Qui nil cordis habent, qui sine sunt cerebro.
65
Omnia quae lucent aurum non esse putato;
Aurea sed virtus aurea cuncta facit.
Apparent multi tibi nunc fortasse penantes
Quos ***
Dilige quos nequeat mutare volubile fatum,
70
Fortuna instabilis perdere quos nequeat.
Dilige qui te amet non qui tua, casta puella;
Non qui te vacuo deserat in thalamo.
Non ego divitias quaero, non postulo dotem;
Dos mea quam vestra est certior et melior.
75
Me tua devinxit facies et honestus ocellus:
Me ligat aspectus mitis et angelicus.
Tu cordis regina mei Francisca fereris:
Tu sola in nostro pectore clavis eris.
In me iura tibi imperiosa tenere licebit;
80
Tu reserare animum, claudere tu poteris.
Carmina nulla canam nisi quae mea iusserit uxor,
Quae Francisca volet protinus acta putes.
Eloquii fontes mea Fontanina parabit:
Illa meo vires suggeret ingenio.
85
Si Francisca volet succurrent verba diserta;
Si Francisca volet illico mutus ero.
Ast opera quicumque mea desideret uti,
Nil petat a nobis: ipsa rogata dabit.
Ad dominam divamque meam properare iubebo:
90
Si volet haec faciam, si neget ipsa nego.
Principis assensum, dices, res ista requirit:
Haec ducis ad Borsi pertinet imperium.
Hoc erat hoc certe tota quod mente petebam:
Haec erat in votis maxima cura meis,
95
In nos ut verum Borsi experiamur amorem:
In me sic Borsi fiat apertus amor.
Te si concedat nobis nil possumus ultra,
Te solam dicam praemia magna satis.
Si mihi praetulerit quemquam, tunc iusta dolendi
100
Causa erit; ingratum destituamque ducem.
Tum mihi lamentis caelum complere licebit:
Et nimium nobis invida fata queri.
Invehar in cunctos laxis effusus habenis
Audentes animam solicitare meam.
105
Sive eques armatus, pilleatus episcopus urbis
Sive sit, ille meum sentiet ingenium.
Sentiet ille graves rumpentem pectore questus;
Consuevit nulli parcere laesus amor.
Taurus ut amissa solet insanire iuvenca
110
Raptoremque suum cornibus appetere;
Sic ego vos feriam infestissima turba procorum:
Et vos huc illuc impetuosus agam.
Coniuge pro cara sum decertare paratus;
Est animus pulchro velle in amore mori.
115
Haec Francisca libens animo gratissima nostro
Accipe devoti munera parva tui.
Et tecum reputa si de tot amantibus alter
Ferre tibi quisquam talia dona potest.
Carminibus nostris venit tibi fama per omnis,
120
Iam Francisca volat docta per ora virum.
Nunc mea vita vale: mea lux, mea summa voluptas.
O mihi dulce decus, o mihi dulce bonum.
Aut Francisca meo veniet sociata cubili,
Aut numquam coniunx ulla futura mihi.