1. Ariadnam uxorem mortuam alloquitur
Quid querere, o Ariadna? Tuae non iusta querelae
Causa subest; solvit mors sua iura tori.
Liber ago; si nullo cavet lex, desinit esse
Peccatum; quare desine et ipsa queri.
5
Lex statuit sibi ius; cessat ius, lege soluta;
Hinc sunt coniugii libera vincla mei.
Rupit mors laqueos legis, lex morte perempta est,
Nulla viri ratio est, vincula nulla tori.
Quid loquor, ah, demens? Stant et mea foedera tecum;
10
Iunxit Amor dextras, foederis auctor Amor,
Auctor Amor fidei, sistendi et pignoris auctor;
Trans Styga, trans Lethen hic sua signa tenet.
Tu nunc elisii fulges per amoena vireti,
Priscarum et nulli forma secunda tua est,
15
Vel tibi ut invideant, livor si forte beatas
Sollicitet, tibi si livor obesse queat.
Hinc patiare licet tantisper ludere nostram
Canitiem; fas sit ficto in amore queri,
Dum nos fata vocent, dum te, mihi cara, revisam,
20
Elisiusque iterum vincula nectat Hymen.
Nec mora longa quidem. Quanquam brevis, ipsa molesta est:
Iam venio; cupidos, o mea, pande sinus,
Et thalamos, formosa, para, dulcisque hymaeneos;
Iam propero; solitos sterne, Ariadna, toros.
25
Nec tamen ignoro quae sint suspiria amantum,
Exspectata tamen gaudia longa manent,
Durat amor cuicunque diu suspiria durant,
Gliscit et in vero semper amore timor.
Quisquis amat, timet ipse quidem; timor auget amorem,
30
Auctus in immensum gaudia tollit amor.
Et patiare igitur, fessam miserata senectam,
Ludere me gelidi florida ad arva Padi,
Ludere me placidos Sebethi ad fluminis hortos,
Et canere: "Ad citrios, lucida nympha, veni;"
35
Et meditare novos iterato foedere somnos,
Quaeque virum deceant gaudia, quaeque senem.
Felices somnos, cumulataque gaudia lecti,
Illa vel elisiis cognita sola toris:
Te docet Evadne, coniux docet acris Vlixi,
40
Inque viri recubans Laodomia sinu;
Immemor hic Troiae gestique ad Pergama belli,
Optatae fruitur coniugis ore suae,
Illa memor luctus, memor et consortis adempti,
Delitiis pensat damna priora novis.
45
Hi cito nos erimus (nulla est nam longa senectus),
Ipsa eris in nostro Laodomia sinu;
Pace tua interea Sebethi ad flumina cantem,
Saltet et ad numeros Stella decora meos;
Pace tua Eridani recinant ad flumen olores,
50
Cantet olorinos Stella secuta modos.
Stella sinu latices fundit, dum sidera fulgent,
E quibus in coelo flumina larga fluunt;
Stella faces acuit, sol dum tenet edita mundi,
Huius et ex oculis lucida candet humus.
55
Hanc Charites comitantur, Amor comitatur, et illi
Eridanus flammam hinc, inde ministrat aquas;
Huic quoque tantisper spatium concede iocandi,
Elisius dum nos conciliarit Hymen.
Haec mora parva quidem; mortem post cuncta perennant,
60
Atque sub aeterna conditione manent.
2. puerum alloquitur faculam nocturnam praeferentem
Pone, puer, faculam; nil est opus indice flamma:
Stella mihi fax est, qua duce, flamma micat,
Stella mihi in tenebris lux est, in luce diurna
Stella mihi speculum, Stella et imago mea est.
5
Quique meas curas, qui scire incendia poscis,
Illius ex oculis singula nosse potes,
Illius ex oculis tibi nostra liquebit imago,
Quaeque premant curae, quoque et ab igne cremer.
Aera trahit magnes, rapiunt et sidera nubes;
10
Stella trahit sensus, cordaque nostra rapit.
Quisquis ades Stellamque vides, mea pectora cerne
In speculo; speculum pectoris illa mei est;
Illa meos magnes sensus rapit; illa dolorum,
Illa voluptatis fertilis aura meae;
15
Illa meum sidus, seu sol, seu luna Venusve,
Lucifer illa mihi est, Vesper et illa mens.
Heu heu, non Vesper, non est mihi Lucifer illa,
Non sidus, non sol, luna nec illa mihi est:
Stella mihi tenebrae, Stella est mihi tristis Orion,
20
Est nox cum nimbis, est sine luce dies.
Quisquis amas, age, temne fidem, neu crede puellis;
Deficiet medio sol tibi nanque die.
3. de Venere
Insignibat acu, digitum Venus aurea punxit,
Dum tenuis telas pingit, Adoni, tibi;
Effluit e punctu subitus cruor; hic dea primum
Palluit, et viso pene cruore cadit;
5
Mox abit in lacrimas timor et dolor, effluit himber
E lacrimis, lacrimae pectus et ora rigant,
Miscet et his Amor ipse suas, admotus et ori
Maternos fletus, matre fovente, levat.
In pharetram tepidus cadit himber, acutaque tingit
10
Spicula; tum irato coepit ab ore Venus:
Nil praeter lacrimas vestro de vulnere manet,
Tela inimica homini, tela dolenda deo;
Sint vobis comites timor et dolor; eia, age, tela,
Ferte viris lacrimas, taedia ferte deis."
4. de Venere et Amore
"Ne fle, ne, mihi care, oculos corrumpe, tuisque
Desine de lacrimis sollicitare meas.
Me miseram, qui singultus? Complectere matrem,
Colla fove, inque meo, fesse, quiesce sinu.
5
Belle puer, quinam lacrimas dolor excit? Vbi arcus?
Ah miseram, in pharetra spicula nulla manent.
Dic agedum, neu singulti, neu pectora rumpe:
Quae, rogo, quae insidiae, cuius et iste dolus?"
"Heu, mater, nato indulgens, mihi Deianilla,
10
Mutua quae dederam, reddere tela negat;
Haec arcum tenditque manu stringitque sagittas,
Ipsa gravi dextra spicula nostra iacit."
"Singultus age coge, puer, lacrimasque coerce,
Spicula quo redeant sub tua iura, dabo:
15
Hanc auram cape, nate; oculos hac Deianillae
Affla, et acidalio tinge liquore genas,
Deque oculis deque ipsa genis dic tendat ut arcum,
Deque oculis iaciat spicula deque genis.
Arma tibi puero reddat, sit et aura vel arcus
20
Vel pharetra, ast ipsi spicula sint oculi."
5. ad Stellam
Vna eademque faces in me succendis, et una
Atque eadem glacie pectora nostra gelas.
Corda rigent, oculos quotiens avertis iniquos,
Occupat et subitum pectora nostra gelu;
5
Vrimur atque imis fervent incendia venis,
Spirat ut ex oculis aura secunda tuis;
Haec flammas, haec ipsa faces diventilat aura,
Iam video in flammas pectora abire mea.
Verte oculos, age funde gelu, glaciemque, nivesque;
10
Fax glacie ac nivibus, flamma abolenda gelu est.
6. ad Stellam
Saepe mihi ex oculis auram flatusque secundos
Promittisque meae tempora fausta rati,
Saepe superciliis portum fidosque recessus,
Ira sit ut placido nulla timenda mari.
5
Cur, o cur Boreas unaque nigerrimus Auster
Eripiunt portus litoraque ipsa mihi?
Aeris hoc vitium, vitium commune puellis;
Illi incerta fides, his fugitivus amor.
7. ad citharoedos
Quique lyram chordasque lyrae, qui carmina nervis
Aptatis, dulces et datis ore sonos,
Neu numeris, neu vos digitis, neu fidite plectris;
Et numeri et digiti plectraque murmur erunt.
5
Dum ridet, dum Stella canit blandumque iocatur,
Hanc auram, hos vobis conciliate modos,
Hac numeros, hac et digitos, hac plectra sub aura
Mulcete; haec vestrum temperet aura melos.
8. ad Thelesinam de pudore
Erubuit Thelesina, pudorque per ora cucurrit,
Et tinxit roseas purpura fusa genas.
Ipse pudor deus est, siquis deus inter amantes,
Ipse pudor formae iuraque vimque tenet;
5
Ipse venustatem tribuit pudor, ipse decorem
Conciliat, gratos temperat ipse modos;
Ipse sibi pretium formae tulit et decus omne:
Venalis species manca pudore suo est.
Hunc igitur, Thelesina, cole; hic colat intima mentis,
10
Hic tantum formae det sua iura deus.
9. ad puellas
Desinite, o tenerae, crines ornare, puellae,
Desinite o, pexas arte ligare comas;
Diffluat ipse vagus circum sua tempora crinis,
Diffluat et mollis per sua colla coma.
5
Desinite et teneris cultum adiecisse labellis,
Lascivosque oculis quaerere ab arte modos.
Ornatus teneris hic sit, Thelesina, labellis,
Non nisi grata tuo verba ut ab ore fluant,
His comptus placidis, Venerilla, accedat ocellis,
10
Gratia ut obtutu sit comes usque tuo.
Vis faciem, vis ora simul compsisse, Terinna?
Suspira, quotiens obvius ibit amans.
10. ad Deianillam
Basia cum strictis offers mihi clausa labellis,
Deque tuo nullus spiritus ore venit,
Nescio quid tum triste animum subit, ipsaque nostro
Frigescunt tacito basia in ore situ.
5
At cum rapta sonant mordacibus oscula labris,
Mistus et alterno spiritus ore coit,
Meque color, meque et sensus animusque relinquunt,
Inque tuo iaceo languidus ipse sinu.
At tu, cum dederis mihi suavia, consere linguam
10
Inter labra, meo semper et ore fove,
Ne pateant animo egressus, ne frigida lingua
Torpeat, ipse tuo deficiamque sinu.
11. ad amantes
Ne Venerem in choreis posthac quaeratis, amantes;
Liquit Amor choreas, liquit et ipsa Venus:
In templis Venerem, in templis quaeratis Amorem;
Templa Venus sequitur, templa frequentat Amor.
5
Hic laeva, at dextra haec astat tibi, Chloris, ad aram,
Ex oculisque parant tela facesque tuis;
Altera candentem succendit lampada, quali
Vrat et ipsa homines, urat et ipsa deos;
Alter et hamatas struit aere rigente sagittas,
10
Insidiasque deum, perniciemque hominum.
A templis, moneo, iuvenes, arcete puellam;
Praeda iuvat, Chloris praeda petenda Iovi est.
Hei mihi, quid monui?. Templis discedite, amantes;
En agitat cupidos Chloris in arma deos.
15
Dum certant, ego te solus spectemque fruarque,
Surripiam labris oscula operta tuis;
Dum pugnant, latus usque tuum, formosa, tuebor,
Summoveamque homines summoveamque deos;
Aut Amor ipse suis potius te contegat alis,
20
Invideat formae ne qua puella tuae.
12. ad Arethusam
Innueras, meminique oculis, Arethusa, vocabas,
Ex oculisque animi pignora certa dabas;
Nunc renuis malesana, senemque gravaris amantem.
Non e flore seges pomaque lecta iuvant,
5
Sed matura iuvant; dos est haec certa senectae;
Flos brevis est, fructus aura senilis alit.
Aura senis geniale bonum, et sine lite voluptas;
Illecebris iuvenum fraus adoperta latet.
Tu modo parce seni, moveatque Aurora senili
10
Iuncta toro, thalamis laeta puella senis.
13. ad Thelesinam
Et faciem, Thelesina, cole, et cole, dia, capillum,
Et cole florentis arte decente genas,
Et pectus, formosa, cole insignemque papillam,
Planta quoque extremi sit tibi culta pedis.
5
Quae, nisi culta, iuvant? Culti laudantur agelli
Gemma quoque in digitis non, nisi culta, placet:
Et cultu laetatur honos, et gloria cultu,
Nec, nisi de cultu, laus sua cuique venit;
Templa placent superis, multo quae compta paratu,
10
Ornatum prae se sidera et ipsa ferunt.
Rustica simplicitas sibi sit. Tu, lux mea, cultum
Vsque fove, et formae sedula confer opem.
14. ad Ambrosiam
Sparsisti, Ambrosia, ambrosiam per labra, meisque
Suxisti e labris, Ambrosia, ambrosiam.
Suavia tunc etenim sunt suavia, mutua cum sunt,
Et dant, et capiunt mutua qui faciunt.
5
Ambrosiam diffunde, dedi cum basia, fuge
Cum capis alternis, Ambrosia, ambrosiam.
Suavia sic et erunt tibi basia nostra, mihique
Et tua, et ambrosia stillet uterque sua.
15. ad Petrum Summontium
Summonti, dum culta probas, inculta Neaera
Te capit, illaqueans simplicitate sua.
Tantum pexa coma, fususque sine arte capillus,
Quem tenui textu linea vitta tegit,
5
Per faciem candor nativaque purpura fulget,
Arte vacat comptus oris, et arte genae;
Mundities sine lege quidem, sine lege nitela,
Cura sed ipsa decens, non operosa tamen;
Nil paetum aut petulans oculis, incessus honestus,
10
Et nulla tinctus rusticitate pudor,
Frons laeta et facilis gestus risusque sereni,
Condit et urbanus singula verba lepos;
Nil ex arte tamen, licet haec ex arte profecta
Cuncta putes; crescit simplicitate decor,
15
Qui te, Petre, capit, capiunt sine labe papillae,
Quas vestit tenui fascia linteolo.
Et tu culta probas? Rudis et male doctus amator,
Qui damnes id, quod cara Neaera probet,
Qui damnes quod amas? Tu cultum desere, ne te
20
Deserat incultis culta Neaera modis.
16. de Marino Tomacello
Nostra Tomacellus legeret cum carmina, risit,
Atque ait: "O quantum desipit iste senex.
Quid tibi cum Eridano, quid cum bundenide lympha,
Quodque et Amor liquido succina in amne legit?"
5
Audit Amor, ridetque virum, missaque sagitta:
"Arnus et haec in te spicula torquet, ait,
Arnus, ait, cariose senex, tuus haec tibi iactat,
Arnus, nequitiae conscius ipse tuae."
Ecquid amas, male sane senex? Cumque arnide lympha
10
Quid tibi? Num nostro haec nequior Eridano?
17. ad Franciscum Aelium
Non, Aeli, me longa quidem gravat ipsa senectus,
Sed quod abest, heu, tot millibus Eridanus.
Ille meos ignis levat et mea vulnera sanat;
Heu, qui sanet, abest, qui levet, ille et abest.
5
Fundite, Pierides, nimbum, qui diluat ignes;
Stella vel e coelo, quae medearis, ades.
18. Eridanus Phaetontem consolatur
Ambustum Phaetonta rotis solaribus aurae
Exceptum fluviis destituere vadis,
Suscipit Eridanus, fotumque liquentibus undis
Solatur densis clausus arundinibus:
5
"Parce, precor, Phaeton, lacrimis; tua vulnera sensit
Saturnus; summi pulsus ab arce poli.
Cuique suis stant fata locis; mihi volvitur amnis,
Amnis inexhaustis non rediturus aquis;
Terra tibi est genitrix. Coelum tamen inde petisti;
10
Ipse docet casus, quid ferat hora sequens.
Expertus patrium decus ingratusque parenti,
Cede polo, et tenebris qua potes usque late.
Tutius in parvo vives lare. Sors mihi in amne est.
Et tamen a nimbis a pluviisque petor.
15
Optasti currus patrios; excussus ab illis,
Vix nostris tutus sedibus hospes ades.
Qui ruit ex alto, praeceps ruit; ima ruina
Nulla est; e summo qui cadit, ille cadit.
Te casus, te flamma docent, quid iure timendum,
20
Auxilium nostris qui petis ustus aquis.
Hospitio laeti accipimus, dabiturque quod optas:
Quicquid opis nostrae est, sub tua vota venit."
Talibus Eridanus. Gemitus hic substulit heros,
Oraque flumineo torrida rore lavat:
25
"Mi genus exitio fuit incertique parentes,
Me studium famae traxit in excidium;
Exul agor coelo pulsus patriisque quadrigis,
Eiicit et tellus, ustaque pellit aqua,
Solaque in Eridano superat spes." Haec ubi dixit,
30
Illius madidos concidit ante pedes.
Sullevat hunc genitor, solioque imponit acerno,
Atque hos coeruleo movit ab ore sonos:
"Est mihi nata tuis annis comes; hanc tibi trado,
O Phaeton, nostrae pignora certa domus."
35
Vix haec, cum teneris circum comitata puellis
Prodit de thalamis Eridanea patris:
Affuit et formosus Hymen, cecinitque hymenaeos,
Omnis et ad thalamos turba vocata coit.
His Phaeton felix tedis regnavit ad amnem,
40
Et iunxit socero sceptra superba suo;
Nunc alto positus solio, nunc pressus ad imum,
Fortunae instabiles edocet esse vices.
Nos quoque, fatorum leges per utrunque secuti,
Solamur cantu tempora nostra senes;
45
Hinc Amor, inde Venus mulcent, dulcissime Carbo,
Vt mihi sint senii taedia nulla mei.
Stella mihi solamen adest, mihi molle levamen
Eridanus, niveas dum canit inter aves:
Ipse canit, recinunt cygni, iuvat aura canentis,
50
Hos inter cantus en mea nympha venit,
Amplexuque senem dignatur et oscula iungit,
Et nostra in tenero collocat ora sinu.
Exitus hic vitae, post bella gravisque labores,
Sive senecta levis, seu iuvenilis amor.
19. de Eridanea, Pasyale et Stella
Inter frondosas salicum requieverat umbras
Capta viri illecebris Eridanea sui,
Ipsa suo crinem domino pectebat, eburnis
Componens digitis marmoreaque manu.
5
Candida fluminei mirantur brachia cygni,
Miratur niveum populus alba decus,
Blanditur dominis litus, blanditur et unda,
Vernaque odoratis aura strepens foliis.
Mincius ex alia viridem recubabat ad alnum;
10
Pasyale in tenero ludit amata sinu.
Ipsa parat sertumque sibi sertumque marito,
Serta simul violis, pictaque serta rosis;
Illi Naiades fusaeque per arva Napaeae
Selectos flores, lilia cana ferunt;
15
Comit nympha virum, comit vir et ipse maritam,
Ludit et alterno nuptaque virque sinu.
Lusibus his, dum spectat Amor, dum mater Amoris,
Ipse et Amor plaudit, plaudit et ipsa Venus.
Ecce procul devecta Pado, Nereidas inter,
20
Stella micat, radiis Stella corusca suis,
Qualis mane novum surgens Cytherea sub ortum
Inter clara deum sidera prima nitet.
Pasyale assurgit dominae, coniuncta marito
Excipit in mediis Eridanea choris,
25
Laeta canunt cygni, fundit Venus aurea rorem,
Ambrosiae cyprius stillat ab axe liquor,
Immistus nymphis interque heroidas errat
Blandus Amor, blandis ludit et ipse modis.
Mox ridens: "Quod cantet habet vates meus," inquit;
30
Telaque de pharetra seligit ipse truci,
Altera, quis menti vulnus meditetur amarum,
Altera, quis sensus in sua vota trahat;
Excussitque valens. Haesere hastilia; caecum
Mens hausit telum, sensus et ipse labat.
35
Arsisti, Phaeton, flammis ambustus anhelis;
Me tacitae flammae caecus et ignis edit.
Vrimur, heu miseri, calidoque in pectore fervet
Ignis edax; in me saevit acerba lues.
Quid queror, ah demens? Caeco nutrimur ab aestu,
40
Nutrimur flammis, tectus et ignis alit;
Vita mihi fax est. Venti, spirate frequentes;
Vescimur en facibus, vivimus et Zephyris.
20. ad Borgium
Sirisium, Borgi, domus est tua, quam rigat amnis
Siris in herculeis advena litoribus;
His consedit avus, terra devectus ibera,
Quem procul a patria Martis abegit amor.
5
Te nec bella iuvant, nec te iuvat aereus ensis,
Parta nec hostili praeda cruore placet.
Otia Musarum sequeris, dulcisque recessus,
Proque tuba colitur tybia blanda tibi;
Quin et amas, carmenque tibi iuvenile probatur,
10
Delia et ipsa tuo semper in ore sonat,
Nec non Eridanus et opaca Mincius umbra,
Eridanusque tibi, Stellaque nostra placet,
Quae nunc, frondosis longe pulcherrima ripis
Laeta Padi, ad veteres ludit amans salices.
15
Immemor, ah quid, Stella, senis, quid ludis et amnem,
Praeda futura tuis credula fluminibus?
Credis Naidibus, credis te, Stella, Napaeis?
Ista tibi invideant lumina Naiades,
Invideant pictae (fallax heu turba) Napaeae
20
Inter formosas, hei mihi, nulla fides,
Nulla fides fluviis. Rapuere et flumina nuptas,
Tuta nec est ullis, hei mihi, forma locis.
Est tibi Pasyale, simul Eridanea cavenda;
Invidia heu nullis parcit amicitiis.
25
Tuta manes formosa domi; sed parce fenestris,
Ad crimen causas ipsa fenestra facit;
Parce et porticibus, templis quoque parce dicatis;
Rara fides templis, raraque porticibus.
Quid timeam, ignoro; timeo tamen, o decor ipse
30
Rarus ab insidiis tutior esse nequit;
Me cygni terrent plumae, meque aureus himber;
Sub terris aditus et sibi fecit Amor.
Tu vero secura domi solabere fuso,
Et curas animi candida mente leva:
35
Non prodit thalamis Aurora, absente marito,
Inter et ancillas pensa columque trahit,
Exspectatque senem redeuntem ad munera lecti,
Exemplum certi cauta puella tori.
Haec, Borgi, dum nostra legis, dum carmen amorum,
40
Fac nullam teneas esse in amore fidem.
Quicquid amas, fruere inque diem, neu differ in annos;
Ni matura legas, post modo poma cadunt.
21. Pomonam alloquitur
"Dic age, dic, Pomona (tuis sic semper in hortis
Praeniteant ramis pendula poma suis),
Dic age, dic: cultis errat dum Stella rosetis,
Dum carpit violas, dum legit ipsa rosas,
5
Qualis per flores et per vernantia culta
Visa tibi, quales ore referre deas?"
"Talis per flores, qualis per sidera fulget
Lucifer, heois dum micat ortus aquis.
Lilia nudatae vincunt candore papillae,
10
Puniceasque genis purpura fusa rosas,
Qualis acidaliis Cytherea vagatur in hortis,
Textile dum capiti nectit, Adoni, tuo.
Marmoreum digiti referunt candore nitorem,
Quaque movet gressus, florida ridet humus;
15
Pestanumque per ora fragrat decus, inter odores
Fundit et ipsa suos, ambrosiasque suas;
Et, quotiens tenerae saliunt de veste papillae,
Spirat odorato mollior aura sinu;
Illius ex oculis Zephyri mulcentur, et aer
20
Fundit ab afflatu gaudia laeta suo.
Talis erat, cultis errat dum Stella rosetis,
Stella tuis, vates, nobilitata iocis;
Quam Venerem dicas, unum ni distet: ocellis
Stella gerit Charites, Cypris agit comites."
25
Quis nunc, teste dea, nostros incuset amores,
Seu vir, seu seram foemina canitiem?
Felix canities, cuius requiescit in ulnis
Sive Venus, similis sive puella deae.
Nostra Tomacellus damnet nunc carmina, damnet
30
Eridanum et socias increpet Heliades.
Necte, puer, myrtum, myrtoque intersere rorem,
Ornet amatorem picta corona senem,
Deducantque senem iuvenes, mihi foemina plaudat:
"Digne senex stellis, digne favore poli."
22. de Patulci et Nivano
Fessa sub Hesperidum ramis formosa Patulcis
Ducebat somnos, et gravis aestus erat;
Spirabant Zephyri, Zephyris strepit aurea silva,
Silva ciet somnos, et sopor ipse iuvat.
5
Ecce Nivanus adest, non exspectatus amator.
Dum puer in volucres retia tenta parat,
Exsilit haec somno, puerumque amplexa locavit
Blanda toro, blandis perfruiturque iocis.
Decipit heu fallax spes et frustratur amantes;
10
Saepe in amore tamen sors sua cuique favet,
Sortis Amor comes est, sors et comitatur Amorem;
Quisquis amas sorti, credite, compos eris.
Aurum multa potest, multum lacrimantia verba,
Praevalet haec ipsis et pretio et lacrimis;
15
Temporis haec spatio gaudet; vos tempora laeti
Exspectate, suo tempore laeta venit.
Sorte sua bello reges potiuntur, opimis
Victorum victor gaudet et exuviis.
Sorte triumphat Amor, sortem veneremur amantes:
20
Ipsa seni et cupido, candida diva, fave.
Quanquam, Stella, mihi sors est tua certa voluntas,
Haec spes, haec tempus, haec sine fraude fides,
Nobis Eridanus, nobis et Mincius umbra,
Blanditurque suis Pasyalea vadis;
25
Sors igitur nobis sit mutuus ardor amandi,
Mutua sors, certa simus uterque fide.
Tempora qui spectant, amittunt tempora; dives
Temporis est, nullum qui sinit ire diem.
Nulla dies sine amore fluat, nox occupet umbras
30
Deliciis, luces occupet ipsa dies;
Nox lucem, tenebras pellat lux inter amandum;
Vita brevis; profert tempora laetus amans.
Vivit, amat quicunque suoque potitur amore;
Non vivit fructu quisquis amoris eget.
23. de Sebetho
Cantabat vacuus curis Sebethus ad amnem,
Si vacuum sineret perfidiosus Amor:
"Ipsa veni ad salices et opacae umbracula vitis,
Ipsa veni ad nostros, culta Labulla, modos:
5
En hic coeruleae saliunt per litora nymphae,
Ludit et ad fontes picta Napaea meos.
Culta Labulla, veni, sunt hic tibi serta parata,
Nexa simul calthis, iuncta simul violis,
Lilia servantur canis praelata pruinis,
10
Quaeque meis iactat se melilotos agris,
Fragaque servantur summo mihi lecta Vesevo,
Fraga maroneis mane petita iugis.
Sunt etiam geminae frondosa in vite cicadae,
Cesserit his cantu vel Philomela suo;
15
Hae tibi munus erunt, et erunt tua munera ranae,
Quae mecum ad salices carmina culta canunt.
En audi, ad salices, formosa Labulla, venito;
Dum canimus, volucres duc, age, et ipsa choros.
En sternunt niveae muscosa cubilia nymphae,
20
O ros in pratis ipsa futura meis."
Talibus ille suis incassum clamat ab antris,
Incassum ad salices murmura vana iacit.
Non mihi ad Eridanum, mihi non ad mincida ripam.
Non opus ad salices: "Lucida nympha, veni;"
25
Nil opus est cantu, nec picti munere serti,
Nec quae de ramis rauca cicada canit.
Tantum opus obsequiis. Sponte en mihi candida fulget
In thalamis, nostro Stella corusca toro,
Sponte meo cubat ipsa sinu. Mihi plaudat ovanti
30
Ipse Amor, e curru plaudat et ipsa Venus.
24. ad matronam
Quid rides, matrona? Senem quid temnis amantem?
Quisquis amat, nulla est conditione senex.
Quisquis amat, iuvenem par est, matrona, vocare:
At qui nullus amat, iure sit ille senex.
5
Tempus habet metas, et constat tempus ab annis,
Et peragunt annos sidera cuncta suos;
Solus Amor nescit tempus, nec subiacet annis,
Aevo sed fruitur, perpetuusque manet.
Quid mihi nunc annos obiectas, quidve senectam?
10
Nullus Amor fines terminat ipse suos.
Te, matrona, decet metiri tempora, quam nec
Vllus amat, nec scis praeter amare merum.
25. ad Stellam
Ferrum Hebrus, ferrum Thybris colit acer et ingens
Euphrates, ferrum Rhenus et Ister amant;
At pace Eridanus gaudet studiosus amantum,
Et thalami et pacis munia lenis obit.
5
Eridano pia vota pii reddamus amantes,
Fumet odoratis ara verenda focis.
Tu vero, mea lux, (etenim tibi cultus Amoris
Tantus inest) aris debita solve sacris,
Eridano benedic detectis compta papillis,
10
Compta sinu, pexis non sine lege comis;
Mox Genio da thura, facesque incende sabaeas,
Et mihi delicias, nocte ineunte, para.
26. auras alloquitur
Dicite, felices aurae, bundenidis undae
Quae colitis ripas, quaeque et amoena Padi,
Dicite frondente quid agat meus ignis ad alnos,
Aut quid ad Argentae moenia litoreae.
5
An memor absentes tacitos suspirat amores,
Et vetus est illi vulnus, ut ante novum?
Rara quidem virtus, constans amor. Hoc tibi nomen,
Stella, dedit, stabilis quod tua cura manet.
Scilicet et memor es tantorum grata bonorum,
10
Quae tibi noster amor munera multa dedit;
Praesentemque senem faciunt tibi munera nostra,
Quodque et amor iubeat, gratia et ipsa simul.
Heu heu, nec strepitis, frondes, auraeque, siletis,
Et mutae in cursu conticuistis, aquae;
15
Nil mihi responsant aurae, tristesque silescunt;
Criminis est taciti conscius ipse pudor,
Immemor ah cur, Stella, senis, cur ludis ad alnos
Argentae? Immemorem munera te faciunt.
Scilicet est pretiosus Amor, venalis amantum
20
Spes, et in ambiguo victa fides pretio.
Immemor ah veteris, capitur mercede recenti
Quaeque puella, novus subdita muneribus.
Venalis species, pretiosa est forma, decorque:
Nimirum pretio quaeque puella subest.
25
Venditur en auro coelum, venduntur et astra,
Stellaque nostra novo munere capta venit;
Vendit Amor mercesque suas mercator avarus,
Institor et fallax, ales et ipse rapax.
Ite, redite, aurae, meaque haec maledicta referte:
30
"Venisti pretio capta, puella, senis,
Venisti et iuvenis; iuveni vetus ipsa rependes
Mox pretium. Has poenas da levitatis, anus.
Haec sors est in amore, et sunt haec mutua amoris:
Quae vendit iuvenis, post emit ipsa senex."
27. de Stella
Funditat e coelo radios latonia Phoebe,
Quis teneros foetus floridaque arva rigat;
Funditat et radios Phoebus, quibus omnia lustrat,
Calfacit et flammis quaeque creata suis.
5
Stella mihi sol est, eadem mihi roscida luna;
Hinc fovet et flammis, irrigat hinc et aquis.
Stella eadem ferit ex oculis, oculisque medetur;
Haec mihi et hostis Amor, haec et amica Venus.
28. de Stella
Qualis flaventes Zephyrus permulcet aristas,
Sirius ardenti dum coquit aura face,
Qualis languentes liquidus ros excitat haerbas,
Dum fremit horrenti fervidus ore Leo,
5
Talis et aerumnas risu fugat et levat aestus
Stella meos, risu Stella iocosa suo.
Huius enim risus mihi ros est, huius ab ore
Aura venit, Zephyris lenior ipsa suis.
Aura, fave, foveasque senem, Zephyrique, favete,
10
Et foveant risus, Stella benigna, tui.
29. amantes esse miseros
Sol hiemes, sol aestates moderatur, et idem
Tempus agit noctis, tempora lucis agit;
Talis Amor, rixas idem pacemque procurat,
Idem laetitiam tristitiamque movet.
5
Sol aestus, sol et glaciem tenebrasque diemque;
Diverso tamen haec tempore cuncta facit:
Ast turbas requiemque simul, lacrimasque iocumque
Miscet Amor, nullo tempore certa gerens;
Semper enim variat dubius, semperque vacillat.
10
Quam miser est omni tempore quisquis amat.
30. de Thelesina et Puderico
Ecce venit Thelesina; Venus comitatur Amorque;
Parce, puer, pharetrae, tu, dea, parce faci.
Ipsa feri, Thelesina, oculis; vos parcite telis;
Ipsa oculis iacias tela facesque tuis.
5
En et adest Pudericus; Amor, ne stringe sagittas,
Conde, Venus, faculas; tu, Thelesina, feri.
Prima quidem sint tela oculi, quis corda sagittas,
Et dicas: "Amor haec tela cruenta iacit."
Altera tela, faces risus sit, Cypridis arma,
10
Risus amatoris vincula certa tui.
Haec ubi, dic Veneri, dicas, Thelesina, et Amori:
"Hic meus est, telo concidit iste meo,
Arte mea curandus et est." Mox pallia dextra
Reiice, et ornatos candida pande sinus,
15
Ac rursum formosa oculis risuque ferito,
Qualis achillea plaga iterata manu.
Nanque et Amor, geminata facit dum vulnera, sanat:
Vt sanes, iterum, bella puella, feri.
Ne qua tamen veteris plagae sit forte cicatrix,
20
Hanc line mox linguae blanda liquore tuae,
Oscula neu cessent etiam geminata. Superbit,
Quae dare cum possit plurima, pauca negat.
31. ad Marcum Antonium Sabellicum
scriptorem historiarum
Dum Venetum historias, dum bella, Sabellice, narras,
Et scriptis ornas tempora nostra tuis,
Dum memoras tot gesta virum terraque marique,
Assonat et plausu terra salumque tibi,
5
Interea nos fata gravant, fors improba vexat,
Decidit eque suo nostra senecta gradu.
Non iacet ipsa tamen, casu nec territa tanto
Mens mea, nec variis corruit icta malis;
Nec fortes fortuna premit, quin erigit, et me
10
Tollit humo, quotiens saevior ipsa furit.
Orbavit nato carisque nepotibus, at non
Orbavit mentis robore, non animi;
Orbavit genero, non mente, aut corde. Probatur
Igne aurum; vitium decoquit ipse focus.
15
Amisi geminos terrarum lumina reges,
In quibus heu patrium ius mihi pene fuit,
Amisi sociamque domus dominamque cubilis,
Partem animae (maior pars erat illa mei);
Non me discussit belli tremor, Alpibus acta
20
Tempestas, non me gallicus ille furor,
Vnde meis partus studiis honor et decus, heu heu,
Eripitur primus et sine labe locus.
Non tamen infractive animi deiectave virtus
Concidit, aut cessit qui fuit ante vigor,
25
Stant et opes animi validae; ridemus iniquas
Fortunae insidias instabilisque vices.
Vtendum ingenio, nitendum pectore, mente
Praestandum, ne fors saeva nocere queat.
Quin et, si noceat, pulsanda iniuria; nullus
30
Sponte ruat; miser est qui ruit ipse volens.
Quin etiam duros casus inopemque senectam
Solamur cantu Pieridumque modis,
Et nunc Sebethi gelidos spectamus ad amnes
Hinc illinc socias ludere Naiadas,
35
Et nunc Lucrini madidas de fonte puellas
Ad speculum flavas arte ligare comas;
Nunc nos ad virides vocat Antiniana recessus,
Et vocat ad primas blanda puella rosas,
Nunc offert sese choreis spectata Patulcis,
40
Laeta suis hortis, laeta Patulcis agris.
Nil agro huberius, nil est felicius hortis;
Vtraque me immemorem res facit esse mali;
Rura mihi sunt ver, sunt horti florida veris
Tempora, deliciis et mihi vernat ager.
45
Haec inter varias vario de flore corollas
Nectit amatori Stella benigna suo,
Olim ignis, nunc vel senii mihi dulce levamen,
Et fax in tenebris Stella corusca mihi.
Quin veteris memores sortis de pectore curas
50
Eiicit ipse recens et redivivus amor;
Quique senex, quique et fatis iactatus, amare
Ipse potest, fatum vincere et ipse potest.
Hic ego sum gravis ipse annis, gravis ipse senecta,
Fortunaeque minis exagitatus amo,
55
Et modo Pausilipi scopulos, modo culta Vesevi
Impleo non solitis litora carminibus.
Hinc referunt valles, hinc prata virentia reddunt:
"Stella, senis lacrimis, Stella, vocata veni.
Me miserum, Eridani retinent te frondea rura,
60
Argentae retinent moenia grata tibi;
Sed nec te retinent, et amor senis urget amantem,
Inque meos properas, lucida nympha, sinus.
O ades exspectata, senem complectere, meque
Blanda fove, et socio fessa quiesce toro,
65
Qualis ad illecebras cani regressa mariti
Aurora optatos laeta petit thalamos."
His casus solorque meos fragilemque senectam;
Delia nulla mihi, nulla Corinna seni est.
Ficta iuvant; quae nostra tamen patientia fatum
70
Aut fugit, aut mollit, si superare nequit.
Tu vero decus historiae, cultissime Marce,
Dum sequeris, quae te gloria rara manet,
Neu nugas contemne meas, neu despice lusus,
Qui mea fortunae vulnera cruda levant;
75
Nanque et opem morbis contraria saepe tulerunt,
Et saepe insolita venit ab arte salus.
32. ad uxorem mortuam
de obitu Lucii filli deploratio
Nona mihi, coniux, agitur vindemia, cum te
Abstulit immiti funere avara dies.
Interea, memor ipsa tori lectique iugalis
Et rara culti cum pietate viri,
5
Ludebas mecum in somnis, et adesse solebas,
Alloquio et curas ipsa levare meas,
Ipsa gravis casus et solabare dolentem,
Ipsaque miscebas gaudia nostra tuis;
Omnis erat mea cura tibi communis, et omne
10
Sive voluptatis, sive doloris opus;
Viva mihi in tenebris obversabare, et obibas
Viva domus munus officiumque pium.
Quaenam haec invidia est? Mihi quis deus obstitit, ut tu
Desereresque virum, desereresque senem?
15
Non mihi te solitae noctes, non somnia reddunt,
Ventitat ad thalamos umbra nec ulla meos.
Quo manes illi socii, tua dulcis imago?
O sors, o fati tempora iniqua mei,
O coniux male grata seni, male grata marito,
20
Sola tuis, coniux, dedita deliciis.
Elisiis ipsa in campis per roscida prata
Tu modo cum nato laeta vagare tuo;
Illi contexisque rosas, contexisque hiantem
Narcissum et violae lilia cana nigrae;
25
Illi purpureos mistim coniungis honores,
Spargis et ambrosio docta liquore comam;
Quin et perpetuum Parcis servas amaranthum,
Quique etiam flores punica mala ferunt.
Scilicet has tibi blanditiis, has grata corollis,
30
Has tibi placasti sedula muneribus,
Quo natum, avulsumque sinu colloque parentis,
Ipsa tua teneas sub ditione tuum.
Quaenam haec invidia est, simul et consortia nostra
Liquisse, et natum surripuisse patri,
35
Et baculum eripuisse seni? Verum utere, coniux,
Sorte tua felix, sorte beata viri,
Deliciis fruere elisiis, fruere optima nati
Blanditiis, matris perfruere ipsa bonis,
Maternos imple affectus; sedisque beatae
40
Dona fluant nato mellaque lacque tuo.
At mea canities et despectata senectus,
Orba suo innisu, non ope fulta sua,
Nuda iacebit, egens, et desolata nepotum,
Sola toro ac mensis, sola die ac tenebris.
45
Non haeres mihi, non nostro qui sanguine crescat,
Quique suum blanda voce salutet avum,
Ante focumque hiemes nec qui soletur iniquas
Garrulus, et nostros lusitet ante pedes.
Deserti thalami, deserta cubilia et ignes,
50
Quaeque viris fuerat porticus ante frequens;
Omnia sunt male amica seni; non aura, nec umbra,
Non citharae, aut cantus, non iuvat ipse sopor,
Non choreae, non serta placent; quaeque aura nepotum
Sola iuvat, soli nulla relicta mihi,
55
Non spes venturae prolis. Tuque, o mea coniux,
His succurre malis, et mea damna leva.
Mecum ergo in tenebris, mecum thalamoque toroque
Nocte ades, amplexus et pete nocte meos:
O si quos nati amplexus, si qua oscula tecum
60
Attuleris, si quos illius ore sonos,
Non mihi canities gravis aut sit iniqua senectus,
Sed somni faciles auraque et umbra iuvent.
Hoc mihi praestabunt sopor et tua lenis imago,
Hoc vitae, hoc mortis mite levamen erit;
65
Nec mihi defuerint tolerandi exempla doloris,
Quaeque usus docuit, monstrat et ipsa dies.
Omnia naturae sub legibus orta tenentur,
Et quis principium est, his quoque finis erit;
Vtque diem nox atra rapit, sic lumina vitae
70
Extinguit letum, cunctaque morte cadunt.
Hora tamen nec certa, et vitae terminus anceps;
Quanquam incerta, suo tempore et ipsa cadunt.
Mille simul sociis vestitur floribus arbor,
Ad fructum veniunt paucula poma suum;
75
Nec mortis tamen una via est; haec grandinat aer,
His nebulae, ast illis ventus et aura nocent,
Pluribus exitio est aestus glaciesve nivesve,
Haec uredo necat, halitus aut nocuus,
Contrahit e coelo vitium pars maxima, partem
80
Decutit e ramis vis inimica suis.
Haec eadem vitae ratio: mors undique saevit
Lenta aliis, aliis praeproperata venit.
Naturae imperio morimur; parere necesse est;
Imperium lex est; lex ratione viget.
85
Hanc sequimur, dux haec vitae rectique bonique,
Qua sine nil rectum, nil queat esse bonum.
At rerum ratio, lex, et natura, bonumque
Conveniunt in idem ius et idem retinent;
Nec mors naturam refugit legemve, sed illis
90
Paret, et obsequio fungitur usque suo.
Hinc mortem tolerare decet, ratione magistra,
Quae doceat cineri nulla subesse mala:
Mors igitur toleranda, mali sibi nescia, cum sit
Ipsa quies hominis, sitque quietis opus.
95
Hinc ego felicem tete, nate, auguror et me
Iure et utrunque sua commoditate frui;
Te, quod defunctus vitae videare periclis,
Me, utar quod patria conditione pater.
Tu vero, coelo positus, radiantia cernis
100
Astra, prius patrio nota magisterio,
Atque iterum divum effigies et munera monstrat
Vranie, illa tuo cognita Musa patri.
Ergo, nate, tibi parta est de morte voluptas,
Atque aevo frueris, perfruerisque Deo.
105
Siquid vero ex morte mali quidve inde doloris,
Est patris officium, ducere id esse meum,
Quod fructu careo vitae, quod adempta propago,
Quodque ipsi steriles et sine fruge sumus;
Quanvis et nostros sedet Tranquilla dolores,
110
Dignaque neptis avo, nataque digna patre.
Solatur sed me, tibi quod iam parta beatae
Sors vitae est, nulli concutienda malo,
Solatur quod et ipse brevi te consequar, una
Visurus summi lucida tecta poli,
115
Visurusque Deum, coelique in parte receptus
Coniuge cum cara secla perennis agam.