Naldo Naldi eglogae 11
Other sections


Pimeneus

Ecloga XI ad Laurentium Medicen

 

Ornytus

Quid iuvat, heu, viridi Siculas ita, lente, sub antro

Carminibus, Pimenee, tuis mulcere Camenas,

Cum nec oves tibi sint, nec sint armenta, nec ulla

Vomis in exiguo tibi suscitet aequore glebas?

5

En, ego, qui plures etiam licet ipse capellas

Et pascam et plures vitulos in gramina ducam,

Vnde novum laetus possim quoque dicere carmen

Non tamen hoc ullis ausim proferre sub ulmis;

Vsque adeo cunctos late fit turba per agros.

Pimeneus

10

Quod mihi grex nullus superest neque campus aratus

Quod me frugifero paupertas privat agello,

Non nego, neve mihi pudor est quae vera fateri:

Id graviter paterer si me prope causa fuisset.

Nam, me cum primum cari genuere parentes,

15

Dives eram pecoris, nimirum dives et agri.

Quot mihi substravit tenero fidissima nutrix

Agnorum pelles, ut molliter ipse cubarem!

Mi quotiens vario pinxit cunabula flore!

Morbus at inde gravis teneros ita corripit agnos

20

Vt prope confectus scabie grex ipse periret.

Me pater hinc moriens sola cum matre reliquit

Vsque adeo puerum ne custodire valerem

Quod mihi restarat pecoris; post, arpasus acer

Pauperis arripuit quicquid superesset agelli

25

Et lupus insidians teneros consumpserat haedos:

Quid puer hunc parvus contra, quid femina posset?

Sed si nosse cupis, quid cantus, Ornyte, nostros

Continuare iuvat, dicam tibi nosse volenti.

Cum me fortunae deceptum fraude viderem,

30

Illius insidias statui vitare malignas,

Nec tam fallaci puerum me credere divae;

Sic me fingendum caperet cum Tityrus unus,

Vnus qui reliquis melior pastoribus esset

Inflandis calamis et blandos dicere versus,

35

Purgavit mentem teneram prius; inde puellas

Me docet esse novem seducta in valle Mucelli,

Carminis unde sacri modulos ediscere possem.

Nec mora; consului Tyrrheni oracula Panis,

Qui deus ex adytis ornatus falce recurva

40

Talia divino quam primum est ore locutus:

"I, puer, agrestes iam nunc meditare Camenas,

Neve meum dubita iam nunc nemus ire per omne,

Nec te paeniteat silvas habitare profundas.

Has ego fatidicus teneo satus aethere Faunus;

45

Has tenet et Nomius de me qui natus Apollo;

Has tenet e nostro qui Daphnis Apolline natus.

Forsitan inde gregem duces in pascua laeta

Si modo - quod sacro iam nunc ego dignor honore -

Si probet hoc Daphnis carmen, si noster Apollo.

50

Sed tamen ut tantos possis agnoscere divos,

En, tibi describam sedes utriusque libenter.

Alter in excelsa posuit sua numina petra,

Fons vitreus summo cuius de vertice manans

Etruscas dulci late rigat agmine silvas.

55

Ater habet sedem sacri prope flumina patris,

Plectra tenens, fidibus Nymphas et carmine mulcet."

Haec ubi me monuit, nemoris citus omnia lustro,

Donec in hanc partem venio, qua lucus amoena

Fronde tegens lymphas sacrati fontis inumbrat.

60

Hic ego sum divas supplex veneratus agrestes,

Ipsa suis quas usque tegit Parnassia laurus

Frondibus, admirans; necnon quas viderat olim

Pastor ab Amphrysio, quas nunc Tyrrhenus Apollo

Suscipit et priscum mavult habitare Mucellum.

65

Hic animadvertens quantum me causa coegit

Per nemus ire suum, divino vertice vates

Annuit et citharam, manibus quam forte gerebat,

Mi dedit et dixit: "Pastor, dum vita manebit,

His tibi Tyrrhenum fidibus dicatur ovile,

70

Gratius ut nostris possit nihil esse Camenis".

Dixerat; assurgunt Musae numenque salutant,

Illius ac firmant deflexo vertice dicta.

Hinc est quod canimus densas nunc, Ornyte, silvas,

Dum sol ascendit montes, dum conditur undis.

Ornytus

75

Certe equidem audieram prisci sedisse Mucelli

Aonias in valle deas, qua mole sub ipsa

Attollit Medicum viridis se lucus in auras;

Te tamen agresti modulatum carmen avena

Non ego credideram, teneros qui ludere amores

80

Saepius assueras olim, sed si tamen audes,

Nec vetat hoc Nomius carmen te ludere vates

Dum cantas, Medicis ne digrediaris ab agris;

Nam te pastores Tuscos qui temperat arte

Ipse carere diu non te patietur honore.

85

Forsitan, es patrio qui defraudatus ovili,

Hoc duce nonnullas capies, Pimenee, capellas.

En, ego, qui cecini quondam bene multa, reporto

Praemia digna satis: nam me iam dicere vatem

Non dubitat pastor Lydorum maximus, et me

90

Iam iubet in longos armentum ducere saltus:

Denique post pluviam tempus venit inde serenum.

Pimeneus

Quae modo, quae cepi de te solatia, pastor,

Quam me proposito firmasti, docte, priori,

Praecipis inceptum dum me servare tenorem,

95

A quo non vis ventorum, non horrida grando,

Dum iacit et fulmen non me Iovis ira movebit:

Nam mihi constitui, dum vita nec aegra supersit,

Si soles satis haud fuerint spatiumque dierum,

Ad cantus etiam longas adiungere noctes,

100

Hos ubi Tyrrhenus non aspernatur Apollo.